Prev TOC Next
[See page image]

Page 517-518

 

517 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. g.gY. 518

rent, quam ferre nullomodo possunt, red ringuntur et veluti dentibus infrendent adversus Dei veritatem. Quemadmodum qui oculis laborant solis splendorem ferre non possunt, euius radiis tanquam aculeis punguntur et stimulantur. Eadem omnium incredulorum est ratio, quorum conscientia corruptione et putredine suffocatur, diabolo ipsos etiam penitus egcaecante: adeo ut si quando reprehendantur, et tanquam flammula ad vivum usque iniecta pungantur, non tamen afficiantur. Hanc ob causam improbi omnes homines et divinae maiestatis contemptores veritatis cognitionem fugiunt: quam tamen vel invitos scire et cognoscere ipsos oportet. Sed obsecro qualis ista cognitio ? nempe qualem propheta Esaias describit, utcognescendononcognoscant,et videndo nihil videant.

Talis fuit illa eognitio Saulis et scientia de qua loquitur, qui postquam modis omnibus divinam promissionem Davidi per Samuelem factam labefactare et exstinguore conatus est, nihilominus Dei iudicio urgetur et convincitur, adeo ut vel invitum oporteat Deo veritatem tribuere, et potestatem suas promissiones implendi, quum ait se scire quod certissime David regnaturus sit. Nempe illum Doi voluntas constringebat, et eonacientiae stimulis ipsius superbia et virus superabatur, ut Deo testimonium veritatis redderet. Undo apparet profanos et ineredulos post cognitam voluntatis divinae veritatem stimulis quibusdam urgeri, et quadam tristitia affici: red non tamen in ca conquiescere quam contra pro viribus fugere conautur of suffocare. Ac proinde licet ad tempus divinae veritatis et potcntiae meditatione commoveantur: non tamen in ea perseverant, red incerti semper hue et illuc feruntur, et quovis vento agitantur, neque enim satis firma fundamenta iecerunt, neque vivas radices egerunt. Quod ad fideles autem attinet non ea perfectione quae ad ipsorum salutem sunt necessaria cognoseunt quin multis semper dubitationibus et scrupulis agitentur, red ita tamen, ut in mediis illis fluctibus Deus ad salutis portum rectam semitam illis ostendat. Ac proinde, licet multis difficultatibus et dubitationibus agitentur, tamen veritatis divinae tantam cognitionem babent quanta ipsis opus est ad salutem assequendam, in qua proinde conquiescunt, et ad quam magis ac magis conformantur, quaecunque tandem ingruant tentationes, adeo ut pedetentim ad Deum accedant, et in voluntatis ipsius cognitione quotidie proficiant, seque cognitae Dei veritati sponte subiiciant, et divinarum promissionum aequitatem, et veritatem confiteantur. Accedit ad superiora omnia invicta constantia, quae hostium insultus et cruciatus quoslibet frangat, ut armati sancti Dei spriritu adversus quascunque tentationes invicti maneant, etiamsi multae se ipsis desperationis occasiones offerant. Licet enim istius modi insultus gravissimi Sint ac paene intolerabiles, nihilominus tamen Dei deere-

cum non iilusorium, red irrevocabile esse persuasi sunt, quum ait se fore fidelem in ipsutn sperantibus, ac proinde si qua infirmitate humana peccaverint in istiusmodi agonibus, adversus se ipsos primi sententiam ferunt, et humanae naturae infirmitatem agnoscentes, in verbi divini certitudine perseverant, sibique nunquam patientur illam de Doi voluntate certitudinem eripi. Hoc ipsa experientia hodie eompertum habemus in variis illis altercationibus et disputationibus cum adversariis evangelii, puritatem quam profitemur oppugnare conantibus, qui vident causam nostram iustam esse, et non invehi a nobis doctrinam aliquam nuper ab bominibus excogitatam: red ex sacris literis haustam, et propria conaeientia convincuntur, nihil a nobis extra Dei verbum adferri. Sed non ideo tamen doctrinae veritatem cognoscunt et intelligunt, qui magnis tenebris excaecautur, et a diabolo sic fascinantur, ut sine ratione et iudieio suam causam agant, quemadmodum saepe videmus fanaticos homines ratione quidem aliqua nonnunquam uti of bene compositam mentem habere, red tantum ad momentum, quod perturbata intelligentia statim ipsorum furor et amentia detegantur, et ita redeant ad pristinum statum, qui ad tempus cum ratione et sapientia gerere omnia videbantur. "Sic inquam Doi contemptores Dei quidem veritatis aliquam habere cognitionem videbuntur, red sine fundamento, quod in ea non conquiescant, red incerti semper fluctuent, et modo in hane, modo in illam partem ferantur. Verumtamen ut inexcusabiles coram Dei iudicio reddantur, Deus efficit ut vel inviti cognoscant doctrinam quam sequimur puram esse Dei veritatem, etsi adbaerere cognitae illi veritati nolint, red contra furore perciti adversus illam ferantur. Nihilominus tamen causae nostrae bonitatem illos oportet vel invitos confiteri licet adversus eandem saeviant, et sponte eidem resistant. Interea vero tantum abest ut ad eam reverendam adducantur, ut contra quovis vento abripiantur, adeo ut per intervalla modo in hanc, modo in illam partem inelinent, et modo veritatem laudent, modo ad incredulitatem redeant: diabolo praesertim illos ita fascinante, ut vel ad levissimum ipsius signum triumphos agant ante victoriam, seque vi sua et arrogantia facillime sacram scripturam puramque religionem oppressuros arbitrentur, quae omnia nimis quotidiana experientia confirmat. . Nos vero contra discamus in dies in vera acientia proficere tit in Dei voluntate tam altar radices agamus, ne unquam ullis tempestatibus eradicari possimus. Neque veio (fateor) ea esse fides nostra potest ut ad angelicam perfectionem perveniat, easque agat radices, ut non amplius auxilio divino quo roboremur indigeat. Nam contra tantam esse nostram infirmitatem fatendum est, ut nisi ipsius virtute freti subinde titubemus, et tanquam morti proximi vacillemus. Sed nibilo-