Prev TOC Next
[See page image]

Page 513-514

 

513 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggIV. 514 enim me in manus tuas tradiderat, to me autem incolumem dimisisti, to me hodie multis benefactis cumulasti. Ex quibus verbis eolligas Saulem non modo vere conversum fuisse, et facti sui poenitentia ductum, red etiam valde religiosum, et studio verae poenitentiae ardere, atque intus in animo affiei in iuria quam Davidi intulerat, quum se co usque demittit et regiam dignitateai quodammodo Davidi subiicit, longe dissimilis its qui tantum ex parte et ore peccata fatentur, et in pectore aliud f'ovent. Videbatur enim Saul posse advorsus Davidem ex cipere: Esto, me incolumem dimisit, red dignitatem meam reveritus quam sciebat se si violasset non impune laturrrm. Vel potuisset verbis populo satis facere, et suam autoritatem apud ipsum retinere, dissimulata tamen iniuria, quam intulerat, et bene ficiis quae acceperat ut solent reges ac principes dissimulare beneficia quae acceperunt a subditis, quod pudeat ipsos eonfiteri, licet agnoscant quidem aliquem fidum subditum, red tamen nolint fateri a re' iniuria affectum. Sed contra Saul hic aperte, et ingenue, non tantum iniurias a se Davidi factas confitetur, red etiam benefacta ab ipso in so collata agnoscit, et adversus se ipsum sententiam profert, nihilque eorum obliviscitur quae ad Davidis inno centiam faciebant. Quin etiam ipsi bene precatur, ut dicas nihil in Saule requiri ad veram poeniten tiam, et quod magis est Doi ipsius spiritu s. regi: Dam pro eo quod antea nihil. nisi maledieta inge minabat, et suorum adversus- Davidem opem of auxilium implorabat, nunc bene Davidi precatus Deum orat, ut beneficia quae a Davide accepit cu mulate ipsi reddat. Quae omnia bonae mentis spe ciem quidem habent: ut multi solent quibusdam signis externis pietatem simulare : sed tamen, quum nulla sit perseverantia neque constantia, non pos sunt haberi pro vera poenitentia, et licet multae sint laerymae, multique gemitus qui tamen nisi vi. vae illius radicis fruetus appareat, irriti sunt et inanes. Quamobrem serio de nobis esse eogitandum discite; et dandam operam ut quisque se ipsum suspectum habeat, ne si Aliquo morsu conscientiae tangamur, et aliqua tristitia afficiamur, putemus nor ad perfectam con .versionem pervenisse : red si qua in nobis scintilla fuerit conversionis a Deo ex citata, ignem illum accendi postulemus, et magis ac magis peccata nostra condemnemus, et peccato rum nostrorum veniam deprecemur: Deumque ar dentioribus votis solicitemus, ut nobis oculos aperiat, ut peccata nostra, et miserias agnoscentes, ea disca mus odisse, imo et nor ipsos, donee verum Dei timorem in nostris cordibus insculptum sentiamus, cuius vi et efficacia in melius quotidie profieiamus, adeo quidem ut si qua nor afflictio exercuerit, nun quam desperemus, et quicunque casus ceciderit, nunquam vacillemus. Nam quam misera esset nostra Cadvini opera. Vol. X% X.

conditiosi modo recti amore duceremur, of integritatem prae nobis aliquam ferremus, modo vero diaboli fraude transversi ageremur, et a recta semita deduceremur, et tanquam iniecta in Dares fibula traheremur, quod profecto contingeret si conversi ad Deum in incepto non perseveraremus. Quamobrern in Saule tamquam in speculo nor oportet intueri quanta sit in hominibus hypocrisis, quanta vitiorum, quanta blasphemarum vocum,, quanta denique affectionum humanarum vis, ut eo ardentius Deum precari discanrus, ut nor omni animi arrogantia exuat, et bonam mentem largiatur quae nor coram Deo sine fuco ambulare doceat.

Caeterum etsi Saulis ista confessio videtur hominum opinione Davidem nihil invisse, non tamen omnino fuit inutilis. Nam esto David nullam ex ea perceperit utilitatem, voluit tamen Deus Saulem ea confessione condemnari, et ipsius ore ac sententia gravius iudicium in ipsius caput, tamquam fulgur, derivari. Hanc ob causam Paulus sententiam Salomonis adducit, nempe hostibus benefacientes, et malum bono eompensantes, carbones ignis coacervare in ipsorum capita. Nam istis verbis docet apostolus hostes beneficiis ant adduci ad meliorem mentem, et quodammodo leniri, qui antes furere viderentur, aut magic. indurari, Deo ipsos excae.cante, et confusione maiore ipsos abruente: quemadmodum Sauli contigisse videmus Deum precanti ut Davidi reddat beneficia quibus se affecerat. Nam sane dubium non est quip Deum iudicem sibi tulerit in Davidis causa, et se veluti spoliarit Dei misericordia et favore, tit Davidi spew regni traderet, q. d. Deus mihi nunquam parcat, nunquam sit propitius, me omnibus maledictis tamquam fulgure feriat, et Davidem contra suo iuvet auxilio et integritatem ipsius perpetuo tueatur. Hanc vim habuerunt ills Saulis verbs, quibus sibi ipsi Deum iudicem tulit, et tanquam adversarium sibi si falleret constituit. Hinc discamus Deum precaturi sive pro inimicis, sive pro its a quibus beneficiis alI'ecti fuerimus, cavere no adversum nor ipsos precemur. Id est, demur omnem operam, ut ea animi mansuetudine, ea patientia, ea aequitate, ea integritate coram ipso ambulemus, et cum proximis vivamus, ne ipsum ad iracundiam, hoc vel illo iniuriis lacessito, provocemus. Deus enim semper innocentium causam tuetur, et afflictos protegit. Quamobrem Deum invocaturos oportet omnes inimicitias, odia, fraudes et noxas deponere, et pravas omnes affectiones exuere, ut Dei favorem in nor sentiamus. Nam its solet Deus benefacere, et in suam tutelam recipere qui iniurias acceptas in bostibus non modo non persequuntur, red pro iniuriis beneficia rependunt, et eorum quos Dens ad aliqrzem dignitatis gradum evexit, autoritatem inviolatam retinent:

33