Prev TOC Next
[See page image]

Page 501-502

 

501 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIV. 502

officium esse docet de iniuste factis inquirere, et pro meritis cuique retribuere, quasi dieat: Domine Deus coram to tester me nullo odio, aut malevolentia Saulem persequi, gratis mihi factum inimi-, cum et me testa lutoque ad mortem persequentem. To itaque Deus ore ne permitte istum quod dictat ipsi malitia exsequi, sod to ipsi oppone, virtutemque tuam ad me servum tuum auxilio tuo iuvandum explica. David igitur conscientiae testimonio fretus suaeque causae iustitia et aequitate Deum rogat, ut non quidem Saulem destruat, sod tamen ut se ex ipsius manibus eripiat. Hoc exemplum imitemur et in Dei manus iniurias nobis factas reiiciamus. Non quidem expetentes ut fulgure sue Deus inimicos nostros ad inferos adigat, quod plerique tamen faciunt, pulchre se officio defunetos existimantes quum dixerint se nolle malum male rependere neque nocere iniuriam facienti, sod tamen diris illum devovent, Deumque precantur ut confundat, maledicat, et in tartara deiiciat, ut fulmine sue percutiat, ut denique tam severe ulciscatur ut ex illa ultione magnum gaudium percipiant, quas voces blasphemas quum evomuerint, nihilominus tamen se Deum non offendisse sibi persuadent. Sed obsecro utrum melius est, aut ultionem nos ipsos facere, a.ut Deum animi nostri vindictae cupidi ministrum facere, eidemque praecipere, quasi pravae nostrae voluntatis exsequutor esset, et quasi se in nostram malitiam transformare deberet. Atqui Deus hoc sibi tanquam proprium tribuit, eos qui inemendabiles videbantur, convertere, et ex inferis evocare qui in illos se immerserant. Nos igitur quum vindictam expetimus, eumque penes quem coeli ac terrae potestas est optamus se ad appetitus nostros conformare, suoque fulgure ferire eos a quibus laesi sumus, imo penitus illos exstirpare, Donne satis apparet imperare Dee velle, et quod 1onge maius est velle tit sibi ipsi renunciet, et quas animo concepimus ex naturae maledictae et pravae impulsu dicas implore, Donne horrendum sacrilegium est, quo debitum ipsi honorem usurpare et ipsum de solio detrahere velle videmur, eumque nobis subiicere, quum eo usque audacia nostra progreditur ut hostes nostros perire et pessumdari petamusP Cavendum igitur summopere ne Dee legem imponamus, et importunis votis malitiae nostrae ministrum ease velimus. Sed contra potius causa nostra ipsi committenda est, sic ut non exitium eorum a quibus laesi sumus exspectamus, sod nobis sufficiat iustum esse iudicem et omnipotentem. Iustum inquam iudicem ad iniquitates puniendas, omnipotentem vero ad miseros peccatores et devios ad se convertendos, et fructum suae misericordiae illis communicandum, ut luceat ipsis tanquam aurora disiectis tenebris. Et ita Deus sues fideles variis calamitatibus et angustiis tanquam densis tenebris exercitos, et ad tempus ab improbis

de ipsis triumphantibus et spew ipsorum qua in Deum incumbunt irridentibus, contemptos, et pedibus suis conculcatos solet consolari, et adversus hostium impetum tegere manumque in afflictionibus porrigere, et tanquam ex tenebris in lucem productos fovere. Ruamobrem ipsius iudicio relinquamus sontes, et ab omni vindictae spiritu abstineamus, et patienter tempus exspectemus quod Deus suae voluntatis revelationi praescripsit, hostiumque nostrorum potius conversionem et poenitentiam expetamus. At si contigerit hostes nostros admonitionibus locum non relinquere, et nos oleum et operam perdere quod in malitia sua et contumacia pervicaciter perseverent, ne dubitemus quin Deus sese tandem iustum iudicem et ultorem exhibeat. Haec igitur nobis invocandi Deum ratio praefigitur, tit summo studio proximorum salutem promoveamus, etiamsi in nostram perniciem coniurarint. Dee relinquentes iudicium, et vindietam eorum qui canum instar nos laniare et discerpere cupiunt, et velut ipsi Dee resistere, quorum poenam sciamus tam horrendam fore, ut illam nunc mente assequi satis non possimus. Et de istis hactenus dictum esto.

Pergamus ad sequentia Davidis verba quibus sese suamque integritatem tuetur, et communi proverbio non venisse sibi in mentem Sauli necem inferre demonstrat. Nam ait : Sicut et in proverbio antique dieitur ab iml)iis egredietur impietas. Etsi igitur Saul satis sibi erat conscius nullam esse in Davide malitiam quod nullam habuisset occasionem hostiliter ipsum insequendi, et fidelem operam ipsi semper David navasset, et debita reverentia tanquam regem coluisset: quin etiam ipsi pepercisset quem poterat in manus suas lapsum a medio tollere: tamen innocentiam suam David etiam tuetur argumento a repugnantibus ducto, quod magnam vim habet. Nam alterum alteri oppositum clarius elucescit, quemadmodum album nigro oppositum. Sic igitur David adversus Saulem argumentatur. Si fuissem improbus, ut me aulici tui calumniantur, hodie improbitatis meae sensisses effectum, quandoquidem opportunitas oblata videbatur, quum iDeautus in manus meas incidisti. Atqui abstinui manus a te, et nulla iniuria neque contumelia to affeei. Nam ad Deum respexi, cuius est scelerum ultorem esse. Sed quoniam ista pluribus persequi temporis angustia prohibet, discamus innocentiam nostram verbis ita defendere, ut facta respondeant, ne rabulas forenses imitemur qui multis verbis et fucatis malam causam palliant, et bonam haberi volunt; red in simplicitate ad Deum accedamus, causamque nostram iudicari non ex verbis tantum, sod etiam ex factis exoptemus, ut a falsis aceusationibur, tam apud Deum quam apud homines absolvamur.