Prev TOC Next
[See page image]

Page 503-504

 

503 HOMILIA LXXXVII. 504 HOMILIA LXXXVII.

17 *) Quum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, Saul.' dixit: Numquid vox tua haec est mi fzli David? et levavit ,Said vocem suam et flevit. 18. Et dixit ad David: Iustior to es quam ego, to enim ttribuisti mihi bona, ego autem reddidi tiba mala. 19. Et to indicasti hodae quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manum tuam, et non occideris me. 20. Quis enim quum invenerit inimicum suum dimittet illum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.

Hesterna concione audivimus ut Deus nobis fraenum iniiciat De iniuriis lacessiti passionibus nostris vehementioribus abripiamur, et diximus verum ad patientiam remedium ease ad Deum assurgere, qui sibi hoc tanquam proprium tribuit improbos homines, et iniuriosos in proximos ulcisci: ac proinde cavendum esse doeuimus, ne quod non licet usurpemus, quandoquidem hoc esset in ipsius Dei officium involare, et contra cognoscendum eo magic patienter ferendas afflictiones, et iniurias, quo Deus saepius testatus eat hoc sibi proprium esse, ulcisci iniurias, et vigilare ipsum in nostram salutem iustamque suorum salutem tueri. Et idcirco D. Paulus, fideles ad paticntiam cohortari volens, non abs re istis verbis utitur: Non esse locum dandum irae, quasi diceret, moderandos esse affectus nostros, et fraenum iracundiae iniiciendum, et ab omni vindicta abstinendum et Deo locum dandum, qui ei obsequentes ipsius mandatis fuerimus potent nos ab omnibus iniuriis tueri. Nam si terreni indices temere se ulcisci coram ipsis conantes, aut coercent, quod temere alienum officium invaserint, ant omnino deserunt, quid Deum faeturum existimamus ipsius officium involantibus. Ac sane saepe re ipsa experimur de fidelibus improbos triumphare , Deo \ permittente , cuius rei causam investigamus quidem, et miramur quare Deus improbos tam patienter toleret et nobis auxilium ferre laborantibus differat. Sed non attendimus non impatientia nostra moram ipsi iniicere, et nimio ardore, vindictae tempos opportunum non exspectare. Quemadmodum enimDavid non docetDeum iustitiam suam adversus hostes qui ipsum persequuti fuerant patefaeturum, quod in quiete et silentio divinum auxilium expectavisset, sic etiam contra monet non impatientia nostra tempus opportunum vindictae praevenientes, accei,sere in non ipsos Dei iudicium Dee non deferente, et liostibus permittente ut miseris insultent, et suis unguibus discerpant. Neque enim digni sumus quibus Deus re ipsa curam quam de

*) Versus 14-16 in ecdilione principe non transscripti sunt.

nobis gerit testatam faciat, quandoquidem iustitiae ipsius et ultioni locum non damus, sed volumus quod ipse soli sibi tribuit usurpare. Habet enim in sua potentate occasiones et tempora quae nunquam elabi sinit., adeo quidem, ut quemadmodum non festinat ad ultionem improborum, sic etiam no ad momentum quidem auxilium differt fidelibus suis promissum et necessarium, quemadmodum per prophetam sit. se promissionibus suis locum daturum, quas nihil possit retardare. Quanto igitur natura procliviores sumus ad appetendam vindictam, quo fit ut Deus a nobis recedat, cui aditum, ut its dicam, praeclusimus, eo diligentius meditanda .eat doctrina quae hic nobis proponitur, quandoquidem scimus Deum fore iudicem, et de causis omnibus cogniturum, nullamque iniquitatem impunitam fore, miserorumque afflictorum ipsum miserturum esse, certo statuamus non esse movendas manus, non stringendum gladium, non petendum hostem sine iussu divino.

Caeterum ista dicta sunto de privata iniuriarum ultione, Dam alia magistratuum ratio eat, quos Deus gladio armavit, ac proinde quibus licet in scelera et flagitia gladio animadvertere, immo qui ni id fecerint rationem coram Deo reddituri aunt.. Atque hoc ipsum docet Salomo quum sit, cum qui pareit scelerato non minus reum esse coram Deo, quam qui scelus admisit, quod intelligendum eat de its quibus hoe munus a Deo demandatum eat. Nam si quis privatus iniuriam aut damnum ab alio passus eat, patienter ferre iubetur, vitamque in silentio possidere, et bonum pro malo rependere: Deumque iudicem et protectorem exspectare. Idcirco etiam David proverbium antiquum usurpavit ut vidimus, ab impiis impietatem egredi, ac proinde manum suam non fore adversus Saulem. Quibus verbis David testari voluit se non talem esse qualem aulici ipsum calumniabantur. Nam quomodo mali a bonis discernentur nisi operibus? Nam ex fructibus arbor dignoscitur, ut dicit Dominus Iesus Cliristus Mattb. 7. Solus enim Deus hominum corda scrutatur: quo non possunt bominum oculi penetrare, sed ex vita et moribus iudicium de singulis ferunt. Si quis igitur Dei timorem habet re ipsa et operibus suis demonstrat, quemadmodum bonam arborem dicimus quae bonum fructum profert, Contra vero si quis ad malum proclivis eat, eum nostra sententia tanquam improbum et inimicum condemnamus: quod se talem suis operibus declararit. Sic in praesentia David suam innocentiam ex facto suo comprobat, neque enim dubium est quin si improbus fuisset Sauli, qui in manus ipsius inciderat, vitam sine ulla difficultate, et sine ullo periculo sustulisset. Satis igitur apparet quo animo fuerit erga Saulem affectus, quum veluti vinctis manibus regem, et dominum suum offenders.