Prev TOC Next
[See page image]

Page 487-488

 

487 HOMILIA LXggY. 488

igitur loco discamus quam proclivis sit etiam in re licitti lapsus, et quum iure divine liceat vim hostium vi repellere, et hostes etiatn damnis afficere et opprobrio, quaint facile aliquo excessu peccemus, ut licet res ipsa per se bona et iusta sit, in ipsius tamen exsequutione Deum offeridamus. Qua in re multi magnopere falluntur, in cortice tantum haerentes. Nam, aiunt, prior ab hoste lacessitus sum, et iuvitus ad mei defensionem tractus sum, non mea voluntate, sed invitus et necessitate coactus me tutatus sum. Quae omnia vera esse fateor, et condemnari non posse: sed interim isti non animadvortuut, se non eam sobrietatem et modestiam retinuisse quam par erat, et appetitu quodam vindict:ae violasse libertatem quam hababant. Quamobrem exemplo Davidis discamus, nos licet coram bominibus iustas et aequas defensionis rationes habeamus, non ideo tamen coram Dee ab omni culpa vacuos, quod aliqua passione abrepti peccaverimus in excessu, viamque aliquam obliquam sequuti simus: ac proinde licet coram hominibus neque accusari neque damnari possimus, non posse tamen effugere quin Dei iudicio ferianiur, nisi pro infinita sua bonitate nostras infirmitates toleiet et t eg at.

Nos igitur eadem qua Davidem reverentia divini nominis duci oportet, cuius haec verba sunt: Prop)itiUs sit mihi Dominus, ne faciam hanc rem domino meo Christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quia Christus domini est. David se tanquam iniectis habenis retinet, ne quid in Saulem suscipi<it, cogitatione unctionis divinae quam Saul acceperat. Non sine causa vero meminit Uncti Domini, quoniam, ut ante dixi, regnum illud erat figui'a regni Dornini nostri Iesu Christi: unde apparet quare tanta reverentia colat Saulem,, quod a Dee in ilium dignitatis gradum fuisset evectus. Nos igitur debitos bonores tribuere discamus its quibus Deus peculiarem quandam notam dedit, quum eos ad rerum gubernacula sedere voluit, et iustitiam administrare: quisquis enim, ut ait Paulus dignitati superiori resistit, Deo ipsi resistit. Nam sane possumus tanquam in speculo contemplari curam singularem Dei erga nos quum genus humanum certis legibus regi et conservari voluit. Si enim, exempli gratia, ex an1mi voluntate omnia nobis succederent, et cibi ac potus copiam haberemus, nisi tamen certa politia reneremur, certum est sumrnam fore omnium rerum confusionem, aliis in alios insurgentibus, et sese mutuo confodientibus, vel contuuieliis et iniuriis afficientibus: denique non posse inter se diu pacem colere et simul vivere : quod home nisi regatur immanitate feras omnes longe superet. Quamobrem hominibus a Dee bone consultum statuamus, quum regi et administrari humanum genus certis legibus voluit, et vel reges

ac principes, vel alios magistratus pro varia rerum publicarum ratione ipsis praefecit. Ac proinde sane non abs re dicitur in sacris Deus cingere baltheuin regibus ac principibus, quum ipsos ad hune dignitatis gradum evehit. Quibus verbis significatur illos armari autoritate diving, non tantum ad gladium exercendum, ut metuantur, et ut in flagitiosos animadvertant: sed etiam ut bonores debitos consequantur. Et hoc alibi David pluribus persequitur, quum ait Deum aliquos ad summum dignitatis gradum evehentem, maiestatem quandam imprimere ipsis, qua non tantum hominibus, sed ipsis etiam animantibus terrae, et volucribus coeli sit formidabilis. Nam alioqui non essent principes diuturni, summaque rerum omnium passim esset confusio, nisi Deus institutum. a se ordinem foveret, et metu quodam populum retineret ad honorem its habendum quos Deus in aliquam dignitatem evexit: et formidabiles eos, ut ante dixi, .non tantum hominibus, sed ipsis etiam animantibus redderet.

Et de illo Dei beneficio politias conservante, ut genus humanum subsistat, hactenus dictum esto: iam vero agite sigillatim quod de Davide recitatur expendamus. Nam quod Saulem unctum Domini licet inimicum suum est reveritus, omnibus fidelibus utilem doctrinam proponit, ut sese nimirum magistratibus ultro submittant. Neque enim quos nobis Deus praefecit metuere debemus tantum, ut solent fures, latrones gut denique flagitiosi homines; sed alacri animo nos ipsis subiicere, sive reges, sive principes, sive alii sint magistratus, quandoquidein nulla est, ut ait Paulus, nisi a Domino potestas. Quod quum ita sit, nitro nos ipsis submitti par est, scientes nos Deum colere et venerari non posse, nisi quos ipse nobis praefecit honoremus. Hanc igitur doctrinam ex Davide discamus, qui Saulem licet infensissimum inimicum haberet in manibus, considerans tamen eum unetum a Domino fuisse, et in regiam dignitatem evectum; statuit abstinendum esse ab omni iniuria et contumelia. Denique discamus Dee servire volentes, oportere Dos subiici omnibus quos nobis praefecit, et iustitiam administrare voluit, si rebellionis crimen effugere cupiamus. Nam adversus ipsum Deum insurgere videntur, qui magistratibus rebellant. Specialis quidem, fateor, ratio fuit regni istius Iudaici, quod, ut auto diximus, figura fuit Domini nostri Iesu Christi : ac proinde inaiore Davidem reverentia et humilitate ductum verisimile est, quum in memoriam sacram illam unetionem revocavit. Sed tamen etiam illam ad praeeminentiam illam a Dee concessam respexisse non est dubium : ac proinde existimasse Saulem qui Samueli successerat in summa rerum administratione, oportere dominatum retinere, donee constitutus a Dee terminus impleretur, et Deus ipse Saulem exauctorasset. Nos vero discamus ex-