Prev TOC Next
[See page image]

Page 485-486

 

485 IN I. LBI, SAMUEL. CAP. gXIV. 486

oculi mei. Neque ambulavi in magnis: nieque in mirabilibus super me. Quibus verbis testatur se sua conditione et sibi factis promissionibus contentum, nihil ausum esse neque voluisse suscipere praeter Dei mandatum : sed factum else sicut puerum modo ab uberibus matris depulsum: et sese in ea coutinuisse modestia, ut nihil ultra patefactam sibi Dei voluntatem aggredi voluerit. Davidem igitur ista retinuerunt ne in Saulem faceret impetum, etsi multae speciosae rationes illum videbantur ad contrarium cohortari. Nam non tanquam latrones aut sicarii milites ipsius ipsum alloquebantur, sed speciosis rationibus veritatem tueri videbantur, quum a Domino Saulem in Davidis manus traditum dicerent, et re ipsa Doom palam facere electum a se Davidem ad regiam dignitatem vocari. Quare quum in medium afferunt Dei autoritatem, eandemque duplici fultam testimonio, verbo nimirum et signo confirmant, verbo inquam Domini per prophetam praedicto, et signo, quod Deus Saulem in speluncam illum solum adductum Davidi tradidisset, veris niti videbantur rationibus. Hine admonemur Doi promissiones in usum nostrum ita convertere, et quaecunque ab ipso beneficia percipimus ad nostrae salutis conservationem, ut rectam semper viam insistamus, of ne tantillum quidem a semita mandatorum deflectamus: quae fidelibus omnibus valde necessaria doctrina est. Nam experientia docemur quam prompta sint hominum ingenia, quum bonam aliquam causam tuentur ad quidvis temere suscipiendum, non attendentes, id sibi liceat an non, quum sibi oblatam bene gerendae rei occasionem arbitrantur. Nam aiunt, quandoquidem opportunitas est, quare non uteremur? Yerum oportebat sobrie et sana mente consilium a Deo petere, seque ad ipsius voluntatem conformare, potius quam hoc vel illud temere imaginari. Neque enim semper ita sapiunt homines, nee tam sobrii sunt ut suos sensus intra verbi divini terminos retineant. Eo igitur diligentius Davidis exemplum nobis intuendum est, et ad usum revocandum, quo sumus natura propensiores ad peccandum, nempe cogitandum , Dos licet integritatis et sinceritatis nostrae testimonia firmissima habeamus, et Deum ipsum et angelos bonae eonscientiae nostrae testes advocare possimus, Deique promissionibus freti simus, non tamers debere eo audaciae prorumpere ut praeter mandatum ipsius' aliquid aggrediamur: sed attente perpendere quid permittat iubeatve: ut si nos progredi iusserit, progrediamur: sin minus, tanquam vinetis manibus, quiescamus: et nihil ex arbitrio nostri voluntate suscipiamus ultra Dei mandatum : sod patienter ipsius voluntatis patefactionem praestolemur. Atque haec pars silentii est, quod a nobis ipsius verbo credentibus postulat. Nam etsi nos in silentio possidere animas iubet,

non tamen variis agitari passionibus et fluctuare animo vult ut solent ipcreduli : sod in ha.c obedientia quam requirit a nobis, hoc includitur, ut si qua so nobis opportunitas- bene rei gerendae videatur offerri, non statim tamen illam arripiamus, quod nondum fuisse nobis a Deo factam potestatem plane sciamus. Quare Deus Dos silere et quiescere iubente, et in ipso conquiescere et ab ipsius providentia pendere, snxnmopere cavendum Do nobis habenas laxemus ad aliquid audendum quod non disertis verbis Deus praeceperit. Fidem igitur nobis oportet vires suppeditare, quibus humanam omnem vim superemus, quum sequenda est Domini vocatio quacunque tandem Ala via nos deducat. Et si Deus non faciat nobis potestatem hoc vel illud aggrediendi, tanquam vinctis pedibus. manibusque gradum sistamus, et ne latum quidem unguem sine ipsius mandato progrediamur : sed patienter Deum exspectemus.

Ad reliqua iam transoamus quibus audimus Davidem silenter ad Saulem accedentem abscidisse oram chlamydis ipsius : deinde f acti poenitentia ductum fuisse: et licet a suis stipatoribus incitatum, non potuisse tamen ullis rationibus adduci ut Sauli damnum inferret: quin etiam suorum flegisse ani mos, qui prius furore adversus Saulem ferebantur. Porro foret absurdum et superfluum diutius et scru pulosius quaerere: Davidno peccarit oram chlamydis Saulis abscindens, etsi qui deinde ipsum scrupulus stimulavit satis ostendit melius fuisse facturum si abstinuisset: verumtamen ipsi accusandi et con demnandi nullam oceasionem habemus: quando quidem potuit tale aliquod frustum abscindere in eum usum quem postea videbimus. Sic enim Sauli re ipsa testatum fecit venisse ipsum in Davidis potestatem incautum: ac proinde si voluisset potuisse iugulum ipsius invadere: et reliquum exercitum caeso duce facillime profligare. Nam alioqui, nisi signo illo Saul convinctus, nunquam Davidi credi disset, venisse se in ipsius manus et incolumem ab ipso dimissum : etiamsi centies David iuravisset se milites suos compescuisse ne quam ipsi iniuriam inferrent : et de ipsius integritate et fide dubitasset, deque sua crudelitate nihil remisisset, neque miseri cordia in ipsum usus fuisset. Quum vero David insignia protulit, et partem chlamydis abscissam ostendit, quum posset eadem via iugulum abscin dere : Saul vel invitus fateri quod alioqui non cre didisset coactus est, et convictus in se ferre sen tentiam. Quamobrem utile fuit Davidi particulam illam ehlamydis abscindere, ideoque factum illud carpere non licet. Quod ad scrupulum autem illum quo stimulatus est, ex eo apparet, tentatione qua dam agitatum Davidem. Nam nisi aliquem exces sum in se sensisset, non potuisset facti illius poeni tentia duci in quo peccatum non erat. Ex hoe