Prev TOC Next
[See page image]

Page 481-482

 

481 IN I. LIB. SAMUEL CAP. XXSIII. 432

tit ipsi nihil minus cogitarint, et longe alia fuerint ipsorum consilia: sed Deus admirandis rationibus operatur. Quanta igitur laetitia occasio nobis offertur conoscentibus eos qui in Dei tutelam recepti sunt nunquam derelinquendos, sed ex omnibus periculis divina virtute, quacunque ratione fiat, liberandos. Caeterum quotiescunque coniuratos ecelesiae hostes, qui dira quaoque ipsi minabantur adversus se ipsos insurgere conspicimus. sciamus Dei virtuto fieri, Philistacos ad suum populum liberandum commoventis, et ecclesiae salutem procurantis. Nam quae Davidi contigerunt, in usum omnium fidelium scripta stint., quatenus sunt Domini nostri Iesu Christi membra, cuius David figura fait. Ac sane nos ipsa experientia docet Deum saepe Philistaeos excitasse ad multa consilia frangenda, et conatus evertendos quibus ecclesia, nisi Deus opera tulisset, funditus evertenda videbatur. Nam quoties mundi huitis proceres ae principes consilia inierunt ad Dei verbum exst,irpandum, et fideles omnes illi adhaerentes una internecione tollendos, et inter se coniurati fidelium omnium interitum et sanguinem sitierunt, nihilque ipsorum consilia remorari posse videbatur? Deus tamen admirandis modis et momento consilia ipsorum fregit , modo excitato bello, modo fractis induciis, modo proditione captis urbibus, ecquis autem ista quaeso perfecit? Nae apparet quidem, binc multorum ambitio, inde .aliorum crudelitas, et denique prava hominum cupiditas, sed tamen altius assurgendum est of fide contemplanda singularis Dei bonitas pro ecclesiae suae salute et defensione vigilantis, ac proinde hostes ecclesiae adversus sese invicem committentis. Atque doctrina baec observanda ex its quae dicuntur de Davidis liberatione per Philistaeos, qui in Iudaeam irruperant. Facti autem istius memoriam perpetuam fuisse adiicitur, quod ea occasione locus ille vocatus sit. petra dividens, quam vocem quidam interpretantur de Saule, quod sua spe delusus discedere coactus sit re infecta. Alii vero quod Davidis milites suspensis animis fuerint. Verum existimo 'verbis illis potius Dei bonitatem erga Davidem commendari, qui nunquam sperasset se hac ratione liberandum, tit nempe Saul relicto Davide cogeretur exercitum suum abducere, Deo ipsum alio avertente, et tanquam fraeno ducente; qua similitudine prophetam Esaiam uti videmus, quum dicit Deum hostibus in nares fibulas mittere, et illos pro arbitrio circumducere. Non aliter Deus vel invitum Saulem tanquam fraeno retro actum coegit invitum abire.

Neque vero tamen hie finis fuit calamitatum et a.fflietionum Davidis : nam repulsis Philistaeis Saul de sua crudelitate adversus Davidem nihil remisit; quod David sentiens et periculum in quod inciderat -prae oculis habens, locum mutavit, venitque in desertum En-gaddi, quasi dicas locum aqua-

I tilem, etsi non constat fueritne illic aliquis torrens, aut scaturigo quaedam quae loco huic nomen fecerit; fuisse tamen eo loco specum profundissimam certum est : cuiusmodi multae specus sunt in quibusdam regionibus subterraneae, ad dimidium xniliare se protendentes. David igitur in illa specu se contjnuit tanquam in asylo, quod sciret quaun infesto ammo Saul ipsum persequeretur. Hine discamus non despondere animum, neque aegre ferre quum Dos Deus in nova certamina, et novas afflictiones subinde vocat, neque illi obloqui, sed potius novas vires resumere. Nota enim est hominum inconstantia et natura quae exigua re vehernenter commovetur et perturbatur, et superata quadam tentatione otium in posterum et tranquillitatum expetit sibique pollicetiir in reliquam vitam, sed Deus vult nos in istis terris exerceri, et nova subinde certamina sustinere: vita enim nostra similis est militiae continuae, aut bello perpetuo, nam etsi Deus saepe r-obis otia Ftcit, non ideo tamen perpetua pax speranda, et stultnm f'oret fovere spes inanes, nos nullis unquam i certaminibus exercendos. Qua.mobrem persuasnm nobis esto praeter communem cum omnibus hominibus conditionem quae caduca est, et multis calaj mitatibus obnoxia fideles oportere novis subinde calaj mitatibus et tentationibus exerceri, et specia.li quadam ratione divino examini subiici, et a Deo modo hue modo illuc transferri, ne occulta quadam rubigine vitientur, sibique veterno perniciem accersant, sed potius omni studio, cura et diligentia in preces incumbant, et ad Deum in summis angustiis confugiant. Fides euim nostra facile rubigine cbrrumperetur, nisi variis modis exerceretur , et a Deo exploraretur. Rebus enim tranquillis segnescimus et in invocando Deo torpemus, quum tamen praeeipuam cultus sui partem invocationem Deus a nobis requirat. Hanc igitur ob causam Deus nos variis calamitatibus et afflictionibus excitat, ne non modoseg nescamus, sed etiam tandem adversus ipsum contumaciter insurgamus. Haec igitur exemplo Davidis meditanda, cui licet magna erat oblata laetitiae occasio, quod ab imminenti morte liberatus fuisset, non fuit tamen illa d1uturna, sed nihilominus tamen David servatorem suum Deum agnoscens illi gratias egit, seque vicissim ad nova certamina, novasque ferendas tentationes praeparavit. At sane illum oportuit ad nova certamina se praeparare, ne incautus deprehenderetur. Quamobrem in desertum En-gaddi confugit, et tanquam fera quaedam in rupium speluncis vitam suam tueri coactus est. Neque enim sine causa hie dicitur Saul illum persequutus etiam super abruptissimas petras quae solis ibicibus perviae sunt: scimus antem feras illas esse levissimas, quae velocissime ex rupe in rupem desilitint. Ex quibus apparet in quas angustias David redactus esset, qui in speluncam illam deserti confugiens fuit tan 31