Prev TOC Next
[See page image]

Page 473-474

 

473 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIII. 474

fuit factum fuisse certiorem de Saulis adventu ? Potuit ille quidem sane ad aliquod tempus recedere, et tantum otii habere, et praeterea re ipsa experiri Deum non plane ipsius oblitum, quin aliquam ipsi viam salutis aperiret, verum crescentibus deinceps periculis ex quibus nullus apparebat exitus (nequc enim hominum iudicio fieri unquam poterat ut David manus Saulis eff'ugeret) quantas arbitramur fuisse Davidis difficultates, et in quam varias partes fiuctuasse ipsius animum verisimile est? Sane ipsemet Psalmo 116 satis aperte declarat se magnopere perturbatum, et ingenti formidine perculsum adventu Saulis velut inopinato. Nam ubi dixit: Dilexi Dominum, quoniam exaudiit vocem orationis meae, tamen agnoscit se mortis doloribus fuisse circumdatum, et ab angustiis inferni inventum, quae verba pertinent ad hanc bistoriam, in qua Davidem apparet in summas angustias devenisse, quas licet non persequatur et amplificet verborum ornatu, tamen satis apparet, ex paucis verbis cum summis difficultatibus fuisse luctatum. Nam quum dicit se mortis dodoribus circumdatum, porinde est ac si diceret se de salute desperavisse, siquidem hominum iudicio nulla spes salutis ipsi erat reliqua. Yerum enimvero dicit in istis angustiis et difficultatibus se credidisse et propterea loquutum esse, suamque infirmitatem fatetur, qua paene abrutus et devictus est. Sed nihilominus se profitetur credidisse, et propterea etiam loquutum esse, quibus verbis declarat se non temere de rebus incompertis loquuturum, sed de rebus quas experientia cognoverit. Multi enim loquaces et.garruli saepe multa narrant quasi rerum multarum periti, qui tamen nullam habent rerum experientiam, et quid sit fiduciam in Deo collocare, et ad ipsum confugere, in rebus adversis constantiam retinere, et in tentationibus luctari penitus ignorant.

SedDavid ut ex ipsius doctrina maiorem fructum referamus, ait se non de rebus ignotis loqui, neque ut qui personam aliquam in fabula sustinent, sed loqui quoniam credidit, credidisse autem illum apparet ea quae ipsa experientia Dominus cum docuerat: Neque vero de fide perfecta gloriatur, quum so ait credidisse, quasi non fuisset afflictionibus commotus: nam contra fatetur se in festinatione sua, vel trepidatione dixisse omnem hominem esse mendacem. Hanc festinationem quidam ad Davidis fugam referunt, quemadmodum in hac historia Davidem legimus fuisse ante Saulis faciem a quo praeventus fuerat et in hac fuga fuisse tanta diffidentia sollicitatum, ut parvi fecerit factas sibi a Samuele promissiones adiuncto etiam unctionis symbolo, et inanem omnium, et irritum fuisse sibi a Deo missum cogitasse. Sed illa expositio rudis est et coacta. Quare quum David de festinatione sua loquitur per quandam similitudinem dictum existi-

mandum est: quemadmodum enim fiduciam comit.atur fides et tranquillitas, sic etiam incredulitatem perturbatio, et timor, ac confusio. Qui enim in Deo confidit quietus est et tranquillus, idcirco scriptura quum nos in Deo certam habere fiducia.m iubet, frequenter his vocibus utitur: Quiescendi et silendi. Contra. vero de hominum diffidentia et incredulitate loquens i11os cum foliis arborum tremulis comparat. Talis igitur tune fuit Davidis passio : ac proinde ita magnanimitatem et fortitudinem animi sui pracdicat quasi non sit periculorum metu, quibus urgebatur perturbatus, quia potius so fatetur vehementer commotum, et animi perturbatione concita.tum ut similis fuerit festinanti homini, et nihil nisi casum lethalem metuenti. Idcirco dicit se in illa festinatione dixisse, onmem hominem 9ne-ndacem. Quibus verbis non tantum venit illi in mentem illa cogitatio vanum et irritum videre de Saule nuncium, sed edam de omnibus hominibus in genere loquitur, in quorum etiam numero se ipsum agnoscit: quasi dicat: ego in quibusvis hominibus nihil nisi vanitatem et mendacium reperi. Magna sane illa sapientia est, scire omnes homines esse mendaces, et vanitati obnoxios, quemadmodum et propheta Psalmo 62 nos docet, vanos esse filios hominum, et mendaces : qui si in stateris appendantur ipsi omnes simul vanitate sint leviores.

Nos Davidis sermonem apprehendere discamus, et Dei in illo exercendo sapientiam expendere. Nam David in hominibus nihil nisi vanitatem et mendacium animadvertens, contra doctns est a Den quomodo mutentur bomines et roborentur ne sint amplius mendacium et vanitas: nempe verbo divino quod in omnibus ang-ustiis labantes fulcit, et per Doi spiritum in nobis agentem omni diffidentia et vanitate exuit. Denique nos docet in Deo unico nostrum esse perfugium, vitamque nostram in eodem consistere, ac proinde q.uamdiu homines sibi ipsis fident, perpetuis semper fluctibus agitari et animi perturbationibus sine ulla quiete, et tranquilitate concuti. Sacra idcirco scriptura frequenter homines cum flore aut gramine comparat, quod levi aliqua aura afflatum marcessit, et gramen in foenum mutatur. Quibus verbis hominem scriptura deiicit, et humiliatur ut naturae suae non obliviscatur, et ne insolescat. Yerum obsecro si in naturae istius infirmitate subsistamus, quid nobis miseris fiet? quae eonfusio perpetua nos obruet? Sola desperationis supererit materia, et brutis animantibus longe deteriores erimus. Sed etsi scriptura vel flori vel foeno vitam hominum comparat, ac proinde hominum superbiam contundit, quod diserte facit Esaias cap. 40, tamen etiam consolationem adhibet et remedium adversus iustiusmodi corruptionem affert, vel ipso teste Petro fideli scripturarum interprete. Nam quum Esaias dicit hominem esse instar graminis,