Prev TOC Next
[See page image]

Page 469-470

 

469 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggIII. 470

risse: sed animos Ziphacis dedisse, ut vestigia Davidis persequerentur, ut possit ipse tutius hominem insequi et vestigia premere: ac praecepisse ut ad se reverterentur, turn fore ut cum suis militibus descenderet ad eos et Davidem apprehenderet. Hoc vero consilio faciebat ut posset per otium exercitum colligere, quare non arbitrandum est illum procrastinasse, quem antea videmus furore et amentia flagrasse: sod ipsius furori Deus moram iniecit, dum consilio res suss promovere cogitavit, et incauta ira Davidein opprimere, no possit a suis manibus elabi: et hiterea David tempus ad evadendum de Ziphaeorutn proditione admonitus habuit. Etsi vero potuit nuntius ille humane consilio ad Davidem venire, tameu divina providentia Davidis miserente missum persuasos esse nos oportet. Porro non legimus hie summum sacerdotem quidquam ipsi respondisse, quandoquidem ad illum veluti fortuito nuntius ille del;itus est: veruntamen nihil obstat quominus arcana 1 >ei providentia totum istud administarit. Undo apparet re ipsa verum quod initio dixi, Down nimirum periculis omnibus nostris obviam ire sua providentia: sine cuius ductu et auspiciis ne passum quidem promovere possemus, et quae labantes et incertos edam sustinet ne plane corruamus. Sic admonitum Davidem hie de Saulis adventu legimus, ut sibi consulendi spatium habuerit. Hanc doctrinam scrio meditemur, et agnoscamus nos quod natura caeci simus a Deo regi oportere, quod non possimus procul ocnlorum aciem extendere, nisi oculos aperuerit. Et licet pericula satis cognoscamus imminentia, rationem tamen illa fugiendi non habeamus, nisi manum ipse porrigat, et viam aperiat. Quare discamus in ipso conquiescere et sic ipsum invocare in angustiis, ut sciamus nihilominus ipsum preces nostras praevenire, neque exspectare donee ad ipsum confugiamus. Nam saepe dum stertimus pro nobis illum oportet vigilare.

Caeterum etsi Davidis salus desperata videbatur, nihilominus tamen Deum invocavit, quemadmodum ipsemet Ps. 34 quem de hac historic scripsit, satis aperte testatur: ubi suss tentationes gravissimas exprimit, quibus sic concussum se fatetur et metu ac formidine suspensum et quid se misero futurum esset ingnorantem, ut se tamen ad Deum confugisse profiteatur. Hinc illae ipsius ad Dominum voces: Domine serva me in nomine tuo, et in virtute tua me iudica. Quibus verbis primum sese totum Deo permittit, quod de se et vita sua videretur actum esse. Deinde nihilominus se non tenlere neque de nibilo ad Deum confugere docet, quum sese ofert ipsi iudicandum, et petit ut secundum suam integritatem de causa sua Deus ferat sententiam. Quod dignum est observatione. Nam saepe multi sunt sans audaces et impudentes ad Deum invocandum, quos tamen si summo iure cum ipsis Deus ageret,

certum est mereri millies in abyssum divinorum iudiciorum detrudi, quod false nomine Deum invoceDt. Davidem igitur observemus exauditionis suae fundamentum ponere iustitiam suam et vitae integritatem: quam ob causam iudicari se a Dee, postulat: quasi diceret se non invocare in mala causa Deum patronum, ut saepe multi Deum contra ius omne et aequnm fa.vere sibi in mala causa exoptant, et suis cupiditatibus et corruptionibus subiici. Sod David se Dee, exa.minandum proponit, et rogat, ut causa cognita sententiam tanquam aequus

I iudox ferat. Interea tamen Dei virtutem etiam implorat. Satis enim norat oportere Deum ad nos servandos virtutem seam exserere, licet in integritate vitam degere studuerimus. Qua in re nos ab ethnicis differre par est, ut licet causae nostrae boni-

I tate et aequitate freti simus, et integritate coDscientiac, Deum tamen oportere sciamus manum suam ad nos servandos exserere, sine qua nihil illa nobis profuerint. Querelas deinde pluribus persequitur eo psalmo David, inquiens adversus se peregrinos insurrexisse, et crudeles ac barbaras gentes vitae ipsius insidiatas fuisse. Quam peregrini vocem quidam sic aecipiunt, ut a Davide Iudaeos velint designari, et degeneres animos ipsis exprobrari, quod ab Abrahami progenie defecerint. Quae loquendi formula satis est in sacra scriptura frequens : natio enim illa semper de stirpe sua gloriabatur, et avos praedicabat: sed etiam saepe contra Deus illis primam originem obiicit, et patrum corruptionem exprobrat, et tanquam adulterina.m gentem reiicit. Yerum duae illae voces quibus David utitur, simul iunctae, potius indicant Ziphaeos cum Saule, et reliqua parte populi, esse instar barbararum gentium adversus vicinos insurgentium et crudeliter saevientium. Quod longe durius est, quam si a remotis gentibus ista fierent: siquidem vicini a vicinis, cut familiaritate quadam iunetis, beneficia potius quam ab ineognitis et longe remotis exspectant. Sed quum illa familiaritas in contrariam conditionem vertitur, et omni posito pudore in vicinos saevitur, longe graviora odia et facta crudeliora exercentur quam a remotioribus nationibus, ut plane barbaros et furibundos merito dixeris qui prius amici erant. Hoc igitur sensu David gentes barbaras et crudeles se persequi, tanquam perogrinum et ignotum aliquem, etsi tamen sanguine iunctum conqueritur. Idcirco igitur terribiles et crudeles vocat, causam suam Dei iudicio subiiciens, et arbitrum causae Deum advocans : et adversus ilios auxilium implorat, et se in precibus et supplicationibus ad Deum perseveraturum profitetur. Quod insigne fuit ipsius fidei argumentum. Facile enim est extra omnem ictuum

y aleam de Dei potentia et bonitate loqui, et sacrae scripturae locos commemorare, fidemque aliquam imperterritam et invictam profiteri: sed quum pe 30*