Prev TOC Next
[See page image]

Page 465-466

 

465 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XX .III. 466

mortis exposuit. Nam et ante vidimus Saulem Ionathano mortem minatum, quod in amicitiam Davidis propensum videret: et apud servos graviter conquestum quod omnes scirent filii Davidem amantis adversum se conspirationem. Satis igitur manifesta Ionathani in retinenda Davidis amicitia constantia: quam in usum nostrum referre debemus : siquidem Davidem in desertis et saltibus quaerere maluit, et, afflictum consolari, quam in aula regis patris cum gratia et autoritate rebus secundis frui. Quo exemplo pudefieri delicatulos istos oportet, quos vel paupertatis vel periculorum metus ab officio dimovet.

Porro Ionathanus nominatim dicitur, confortavissc manus Davidis in Domino: ex quibus verbis apparet non fuisse profanam illam amicitiam, neque mundanam : sod in Dei timore fundatam. Hine observemus oportere omnes amicitias nostras a Domino incipere, et in eodem pergere et continuare: ne alioquin multa vanitate laboremus. Nam quae amicitiae rebus mundanis nituntur, incertae sunt et inconstantes, et ad omnis aequitatis et iustitiae eversionem saepissime conspirant. Tanto itaque diligentius observanda Ionathani fides erga Davidem: quem consolari voluit in affiicto et misero statu, Bed ita tamen ut mediis omnibus illicitis abstinuerit. Namque patris milites Ionathanus poterat quidem sollicitare, et ad Davidis defensionem armare : multorumque animos sibi conciliare. Nam minime dubium est quip Saul multis propter crudelitatem et inhumanitatem esset exosus, et contemptibilis, praesertim quod esset in insaniam versus. Quare Ionathanus satis multas occasiones habere videbatur res novas moliendi: sed satin ipsi fuit Davidis manus in Domino confortavisse. Quamobrem ne ab amicis postulemus ut rationibus obliquis non adiuvent, aut contra Dei voluntatem

quandoquidem exitus cum Dei maledictione semper est coniunctus : sed in Domino fortificemur, eoque uno contenti simus.

Sequitur autem quae fuerit consolatio: Daxit que ei : Ne timeas : neque enim inveniet to manus Saul patris mei: et to regnabis super Israel, et ego ero tzbi secundus: sed et pater meus scit hoc. Percussit ergo uterque foedus cum Domino. Expendamus igitur sigillatim haec verba quibus Davidem fortificavit, nempe fuerunt illa commemoratio promissionum divinarum quae Davidi factae fuerant. Neque vero fecit ille prophetae vel doctoris officium, verumtamen in memoriam Davidi reduxit quae in ipsius animo iam ante insidebant. Quibus verbis utilis admonitio continetur. Ecquis enim nostrum audeat gloriari se talem habere fidem qualem olim habuit David, cuius antea satis clara testimonia habuimus, et sumus in posterum habituri? Non frustra tamen a Ionathano manus ipsius in Domino Calvini opera. Vol. XXX.

fortificatae: unde apparet Davidem lied insigni ct excellenti fide praeditum, gratam tamcn habuisse Ionathani consolationem. Quare licet Deus 11013 verbo suo confirmarit, et radices illud in nobis egerit, tamen sciamus non opus habere quotidiana illius commemora.tione et repetitione, ut magis ac magis in eo confirmemur. Quamobrem ne non pudeat, vel a minimis doceri, et conditionem docentis dedignari, quae nimia esset arrogantia: sed Davidis potius modestiam imitemur Ionathani verbis auscultantem, etsi novi nihil aferentis, et nullam coelitus revelationem habentis: sed tantum divinam promissionem in memoriam illi revoeantis: Tu regnabis. Quinam vero compertum illud habebat? Nempe quid Samuelis ministerio Deus patefecisset probe norat: quamobrem ratam fecit Davidi promissionem, oportet nimirum ut regnet, quandoquidem Domini mandato per Samuelis ministerium unctus fuerat, et rex designates. Porro quum Ionathanus addit: Patrem id optime scire, et de eo persuasum esse, ex eo apparet quam proterve increduli adversus Deum sponte insurgant. Minime id quidem certa et deliberata voluntate, sed furiis agitati ut temere ferantur: Non abs re igitur Iona, thanus dicit, patrem suum scire Davidem regnaturum. Sed unde sciebat? Nam non. videbat cum tantis copiis munitum ut vi et armis regiam dignitatem occuparet: sed propria conscientia convincebatur, quod Davidem Dei donis insignem esse videret, et de factis ipsi per Samuelem promissionibus certior factus esset. Quantus sit igitur improborum furor, quum a Deo coniecti sunt in reprobum sensum, hinc apparet: ac proinde danda nobis opera ut magis sollicite in Dei timore ambulemus: Deumque precemur ut si sancti sui spiritus aliqua scintilla non illustrarit, quocunque vocaverit ipsum placide sequamur, et quaeeunque nobis occasionem adversus Deum obloquendi darent obliviscamur, ut nihil aliud expetamus nisi deleantur peccata nostra, quo facilior nobis ad Deum tanquam patrem aditus pateat.

HOMILIA LXXXIV. 19. Adscenderunt autem Ziphaei ad Saul in Ga baa, dicentes: Nonne David latitat apud non ire locis tutissimis sylvae, in colle Rachile, quae est ad dextram deserti. 20. Nunc ergo sicut desideravit anima tea ut descenderes, descende: nostrum - autem erat ut tra damus eum in manes regis. 21. Dixitque Saul: 13e nedicti vos a Domino, quia doluistis vicenx meam. 22. Abite ergo oro et diligentius praeparate, et curio sius agite, et considerate locum ubi sit pen eius, vel quis viderit eum ibi. Dictum est enim mihi quod sit 30