Prev TOC Next
[See page image]

Page 461-462

 

461 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIII. 462

obtineant, id Deo volente et permittente fieri sciamus et singularem utilitatem ex eo percipiamus. Quid enim alioqui nobis miseris fieret, si diabolus et increduli sea consilia possent ad exitum perducere? quam infelix esset nostra cond.itio? Sed quum Deus ipso testatur se ipsum nos illis permittere, et velut in manus ipsorurn tradere, adeo ut increduli et improbi homines saepe nos in sea potestate retineant, et gravi iugo premant, hoc nobis pcrsuasum esto, nihil ipsos adversum nos posse, nisi quatenus ipsis Deus habenas permiserit. Hoc ipsum in Davide tanquam totins ecclesiae quadam imagine possumus contemplari, quernadmodum et ipsemet Domini nostri lesu Christi fuit figura. In ipso igitur fidelium omnium eonditionem intueri licet. Quamobrem hostibus nullum finem facientibus adversum nos varia consilia ineundi, et dira quaeque moliendi, et si hac non successerit, alia via aggrediendi, fortiter tamers adversus ipsos stemus, Denmque sciamus hac ratione velle in nostra salute glorificari : ac quum ipsi placuorit nos ex ipsorum faucibus eripere, quidquid impii illi et improbi homines moliti adversum nos fuerint irritum fore, et in tenues auras abiturum, Deumque nos ex ipsorum potestate liberaturum. Atque in hac Dei providentia nobis est conquiescendum. Deem quidem sane precari debemus ut hostium nostrorum malitiam immutet : sed nihilominus si modis istis DOS vult exercere, tanto vehementioribus 6t ardentioribus votis ad ipsum confugiendum est, ut ipsi nos placide subiiciamus, nosque et nostra omnia ipsi submittamus, exitum quem ipsi placuerit, patienter praestolantes. Quod perfectum iri non possumus dubitare, quandoquidem a Deo sumus in numerum filiorum adoptati, et pro ecclesiae membris recepti.

Deinceps sequitur Ionathanum ad Davidem venisse in desertum Ziph., his verbis: Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in sylvam, et confortavit manes eius in Deo. Dixitque ei : Ne timeas: neque enim inveniet to manes Saul patris met: et to regnabis super Israel, et ego ero titii secundus: sed et Saul pater mews scit hoc. Pereussit ergo uterque foedus coram Domino. Ex quibus verbis apparet quam fideliter et constanter Ionatbanus amicitia.m cum Davide coluerit: cuius constantiae at fidei laus non sic ipsi tribuenda quin ad fontem et originem ascendamus: quum minime dubium sit fuisse fidem Dei promissionibus nixam. Dav idem enim unctum Samuelis ministerio sciebat, regemque Dei mandato designatum: quod quum intuetur, statuit opo.rtere Dei voluntatem et decreturn impleri. Hine illa Ionathani fides et constantia in amicitia erga Davidem: quae non est leviter praetereunda: quandoquidem Ionathanus placido se Dei voluntati per prophetam patefactae submisit, etsi

cum ipsius dedecore et detrimento fieri videbatur bacc mutatio. Nam promissione illa quam IbDathanus intuebatur in amicitia Davidis permanens, a successione in regiam dignitatern arcebatur. Quire quod Ionathanum David tarsi arctae amicitiae vinculo coniunxit, Saulem adversus eundem tam vebementer cxacuit. Undo apparet quam variis modis Dei verbum in hominibus operetur: aliis ira et furore aestuantibus, aliis vcro sese placide submittentibus et deiicientibus, ipsos Deo suo spiritu sancto gubernante, ut verbum ipsius non solum sit auro et argento pretiosius, sed etiam melle dulcius. Et hoc singulari observatione dignurn est. Nam si rationern investigamus quire Saul adversus Davidem exarsit, ad Doi verbum Samueh cornmissum assurgendum est. Veritas ergo illa prophetae patefacta fuit instar facis cuiusdam : qua Saul sic inflammatur, ut in furorem et rabiem totus convertatur. Ionathanus vero contra filius ipsius Davidem amplectitur, vitamque .pro ipso exponit, et patris ob1iviscitur, spenrque regiae dignitatis retinendae prorsus abiicit, Davidique debiturn relinquit: quod sane prorsus admirandum est. Quod quum intuemur, minime videri debet hodic insolens, si Dei verbum tam varios tarnque repugnantes et diversos effectus sortitur. Exempli gratia: Unum et idem evang-elium praedicatur, cuius tamen quam varii effectus? Nam alii quidem docentur, alii ringuntur, et dentibus infrendent adversus Deum et evangelii praedicationem. Quod sane Dei verbo non possumus imputare, quasi vitium illud ipsi natura sea inesset. Deus enim satis aperte demonstrat mortalibus adversus Dei verbum pervicaciter calcitrantibus, nihilominus tamen illud bonum esse. Contemptus igitur ille necessario, non a verbo, sed ab hominum contumacia et rebellione promanat, qui superbia inflati audita evangelii doctrina tanquam immanes bestiae cornu Dei maiestatem petere non verentur. Alii vero prius variis superstitionibus impliciti, et multis vitiis dediti, sic vcrbi divini praedicatione tanguntur, ut peccatorum serio sense afficiantur, et regenerentur, ac magis magisque deiiciantur et humilientur coram Domino, sic ut pro natura quam prius efferam habebant, adeo ut odorem evangelii ferre non possent, neque paterentur ulcera sea tractari, contrariam prorsus induant et immutentur a Domino, sic ut pro leonina pelle induant agnina.m, segue Dei voci subiiciant, et ad ipsius obsequium componant. Hinc igitur apparet Dei verbi praedicatione alios exacerbari, alios vero domari: in aliis rebellionem et contumaciam augeri: in aliis vero tantam mutationem fieri, ut pristinam malitiam abiiciant, et omnibus affectionibus Deo et ipsius veritati repugnantibus nuntium remittent. Quae quum intuemur, agnoscamus nos a minimo ad maximum adversus Deum rebelles et coutumaces