Prev TOC Next
[See page image]

Page 455-456

 

455 HOMILI A LXXXIII. 456

De Saulis obstinatione verba fecimus superiore concione, quem quum Davidem videret Philistaeorum agmen profligasse, oportebat placari, et deponere odium et malitiam, edam si David alicutus criminis reus peractus fuisset. Nam poterat tam egregio facto praeteritorum memoria deleri: quomodo igitur non multo magis ira ipsius mitigabatur quum David esset innocens. Et quum tanto beneficio populum, et regem ipsum sibi devinxisset, quare non deponebat omnes iras, et Davidi conciliabatur? Sed ita solent in peius increduli ruere, postquam a Deo derelicti venerunt in diaboli potestatem. Transeamus itaque ad Davidis sollicitudinem in quam venit quum Saulem audivisset ingenti cum exercitu Ceilam adversum se progredi : ex qua tamen non fuisset egressus, si fideles sibi fore incolas arbitratus esset. Sed in his angustiis ad Deum confugit, et interrogat, sitne Saul adversus ipsum descensurus. Cui respondetur, descensurum. Et iterum interrogat: An sit in ipsius manus ab incolis tradendus. Cui vicissim respondit Dominus, traditum iri. Quamobrem urbe egressus est, et huc illuc vagatus fuisse dicitur, quod animi dubius nesciret ubinam tutam aliquam sedem reperiret, nut an posset in aliquo terrarum angulo latere. (luare incertus et dubius exivit Ceila , remque totam, non fortunae, ut profani loquuntur, sed Deo commisit. Hie in primis observandum Davidem nunquam ita malls suis perterritum, quin ad Deum tanquam ad asylum confugerit. Quod exemplum nos decet imitari, ut in summis nostria angustiis, nos humanis omnibus mediis et auxiliis deficientibus, et nulla spe salutis apparente in Dei manus res nostras deponamus, et precibus ad ipsum confugiamus, et consilium petentes ab ipso, et bonum exitum sperantes. Nos hodie quidem non eam habemus visibilem interrogandi Dei facultatem quam babuit David olim : non habemus ephod sacerdotale, ad Domini voluntatem requirendam. Verum ut ante attigimus, sufficit Deum suam voluntatem nobis, ad quarn omnes actiones nostras erigamus, patefecisse. Nos igitur si diligentiam adhibuerimus in consulendo Deo, profecto quam viam sequi nos oporteat per totum vitae nostrae curriculum demonstrabit. Et. praeterea saneto suo spiritu reget, et consilium in rebus angustis suppeditabit, et licet nos a nobis ipsis consilium non habeamus, abunde suggeret. Quamobrem dandy est omnis opera, ut quum desperata salus videbitur, et de nobis actum, ad Deum sedulo confugia.mus, et in desperatis rebus ab ipso consilium petamus, ut quid expediat et utile sit nobis demonstret: quemadmodum fecisse Davidern videmus. Quanquam si ex humanae rationis sensu de responso quod Davidi datum est iudicemus, valde tenue et ieiunum videri possit, licet in eo divinae bonitatis

evidentissimum testimonium exsisteret.

Nam Dominus respondit: Saulem cum ingenti exercitu venturum. Qualem vero inde spem David concipere potuit: imo quam graviter perculsum fuisse verisimile est? Nam Deum posse ipsius Saulis eonatum impedire sciebat, et Saulem etiam ab incepto revocare: quam ob causam edam Dominus per prophetam dieit, ,Se inimicorum suorum naribus ponere circulum, et fraenum in labiis ipsorum, et ipsos pro arbitrio suo circumducere. Videbatur ergo David apud Deum posse conqueri, quod Sauli tam laaas babenas daret, et non baberet rationem sui, qui cum tot difficultatibus non alia de causa luctabatur, quam quod Dei verbum sequeretur. Sane quod ad illud Domini responsum attinet, David eo vebementer turbari poterat, quasi Deus ipsum obruere velle videretur: quandoquidem etiam Deus incolarum Ceilae eorda flectere poterat, ne Davidem Sauli proderent, sed contra pro ipsius salute adversus illum fortiter dimicarent, et clausis portis Davidem defenderent, et a Saulis furore protegerent. Sed Deus nominatim respondet: Traditurn iri Davidem ab incolis Sauli: quamobrem haec secunda videbatur accedere ad priorem ingentis luctus causa, quasi Deus nollet ipsius misereri, et in difficIllimis rebus auxilio ipsum iuvare. Hine vero discamus, Beet non omni ex parte nobis Dei verbum sati:faeiat, et nullam occasionem laetitiae praebeat, tamen contenti esse Dei verbo: quo se nostri singularem curam gerere patefacit. Hac enim ratione quascunque tentationes facillime superabimus, etsi Deus igitur non polliceatur se nos ab omnibus miseriis et calamitatibus immunes faeturum, sed potius multas difficultates, quibuscum nobis erit luctandum proponat, ut praemoniti facilius eas feramus, non ideo recedendum est nobis ab officio, neque despondendus est animus, ut multi sunt adeo delicati ut se a Dee veluti foveri sinu velint, sic ut nullis omnino malls afficiantur. Contra vero Deus nos deiicere et humiliare vult, nost.ramque patientiam exercere, et obedientiam explorare, an sincero animo ipsi serviamus, et ab ipso toti pendeamus. Praeterea peccata nostra corrigere, et a mundi amore nos retrahere et illius oblivionem nobis inducere. Denique multae sunt causae propter quas variis nos afflictionibus exerceri oportet. Sed hoc videtur insolens its qui nihil pati volunt. Verum exemplo Davidis docemur propositam nobis in evangelio conditionem placide sequi, ut licet fideles multis calamitatibus et miseriis obnoxii sint, ad quam conditionem eos vocatos else docet Paulus, non tamen unquam a vero Dei timore resiliamus, et ab ipsius cultu dimoveamur.

Et hoc in primis hoc loco observandum, ubi Davidi respondetur a Domino, Saulem cum ingenti exercitu venturum, et Cellenses quibuscum versa-