Prev TOC Next
[See page image]

Page 445-446

 

445 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXIII. 446

mus, laborantibus proximis auxilium ferre, non exspectantes ut nos magnis clamoribus advocent: led Dei praeceptum intuentes, cuius quoniam vex nostras aures perpetuo ferire debet, demus operam ut maius pondus erga nos quam omnium hominum importunae voces habeat. Sane fateor nos magis ad misericordiam flecti debere miserorum hominum fletibus, nostram operam implora.ntibus: sed etiam aio nos teneri commodis ipsorum studere, et laborantibus opem ferre, licet ipsi ad Dos non confugiant: et sufficere debere quod a Dee vocamur, et sollicitamur, docente quid a nobis officium nostrum requirat.

Neque vero tamen Davidem teniere Ceilensibus ferre suppetias videmus, etsi laborantibus: Dam sane ingens temeritas fuisset si in tam numerosum Philistaeorum eaercitum David paucis stipatus militibus impetum fecisset, et arrogantiae potius et temeritati quam fortitudini et virtuti datum fuisset, nisi Dee pries invocato nisus fuisset, et ab eo de futura victoria certior factus esset. David igitur nihil temere suscepit, sod quo debuit ordine singula administravit: Dei enim voluntatem sciscitatus eat antequam quidquam aggrederetur. Porro qua ratione Deum sciscitatus sit, non eaprimitur, led facile colligitur ex sequente sententia interposita, qui mos eat, sacrae linguae ut saepe antequam aliquid verbis eapressum sit, intelligatur. Per ephod igitur interrogatum a Davide Dominum apparet. Iam autem ante vidimus sacerdotes quoddam omnes ephod gestasse quod fuit signum puritatis et perfectionis quae in Domino nostro Iesu Christo eat. Sed fuit ephod praecipuum summi sacerdotis, ut alibi docuimus, in quo erat Thummim et Urim, id.est, splendor et perfectio. Quo summus sacerdos amiculo vestiebatur, quum ad Deum accessurus erat, et ante faeiem appariturus cum precibus, ut exaudiretur: quasi non amplius humanam naturam retineret: led speciali dignitate et perfectione plus quam angelica esset amictus. Huius igitur loci, in quo David dicitur Dominum interrogasse, sensus eat, per ephod sciscitatum ease Dei voluntatem. Nam et paulo post sequitur: Abiatharum fugientem secum ephod attulisse. Denique Davidem . videmus non temere, neque suis viribus confisum progressum esse adversus Philistaeos, led sere intra limites modestiae continuisse, nihilque sine Dee suscepisse. Quomodo vero Dei voluntatem potuit rescire? Nempe viam a Deo praescriptam sequutus, et veritatis ipsius certo fretus testimonio. Hine itaque discamus nihil aggredi, nisi Deo pries consulto, ut de ipsius voluntate certiores fiamus. Sane hodie quidem non habemus eam caeremoniam cuius fuit uses legis caeremonialis tempore, nullum enim ephod habemus sacerdotale: led in sacris tam apertam divinae voluntatis declarationem habemus, ut ea sufficere

nobis debeat, neque sunt amplius novae revelationes exspectandae. Quare quod Esaias propheta nos docet usurpemus, ut in omnibus nostris consiliis et deliberationibus Deo primal partes tribuamus: et os ipsius interrogemus, id eat, quaeramus quod Dos ipse docet et gratum et acceptum habet. Caeterum quoniam adeo hebeti sumus ingenio, ut licet Dei voluntas satis superque nobis in ipsius verbo sit patefacta, non possimus tamen eam mente assequi et comprehendere, confugiendum eat ad sancti spiritus graham, ut ipse nos sue lumine illustret. Idcireo per prophetam Deus its maledictionem denunciat qui consilia sine Domino ineunt, quorum cogitationes ad Deum non perveniunt, ut quid expediat ipsis, cognoscant. Verbum enim meum, inquit, non admittunt, et spiritum meum contemnunt: quo loco Dei verbum cum ipsius spiritu eoniungi videmus. Quamobrem ne eo audaciae deveniamus, ut pro nostro arbitrio res nostras administremus, Davidis exemplum imitari debemus, nempe nos Dee obsequentes praebere, et nihil sine ipsius voluntate suscipere : quemadmodum certum eat nos nunquam bono consilio destituendos, quum. in humilitate incedemus. Nam ut ante dixi, sacra scriptura nobis abunde suppeditat doetrinam, qua duce nostra consilia regamus: deinde spiritus etiam sanctus prudentiam et discretionem suppeditat. Ne ergo segnescamus docti a Domino, led ipsum potius sedulo precemur, ut nos saneto sue spiritu regat. Porro Davidi respondetur, ut audacter eat. Yade, inquit, et percuties Thilistaeos, et Ceilam serva bis. Quamobrem se David ad expeditionem apparat. Sed ecce gravis illum egercet tentatio, recusantibus viris qui cum eo erant sequi. Nam, inquiunt, ecce nos hie in Judaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philistinorum ? Nos exiguo numero sumus, illi vero multi, quare sexcentis mortis periculis obiiciemur, quandoquidem hic in nostris latebris proeul ab hostibus, tamen vehementer metuimus? Contrarium profecto videbatur istud response quod Dominus dederat. Nam si victoriam Davidi concessurus erat, cur non etiam Davidis sociorum animos disponebat, et audaces efficiebat ad Davidem ducem sequendum? Quare videtur quaedam in istis esse contradictio. Atqui David hanc difficultatem superat, ad Deum precibus confugiens, et rationem investigans suorum timorem et infirmitatem depellendi. Tanto quidem ille metu suorum videbatur percelli posse, ut incepto desisteret: led tamen adversus quodvis malum investigandum remedium non ignorabat, Deo illud offerente. Rursum igitur ad Deum confugit, non ipse quidem dubitans de Dei voluntate, cui plane acquiescebat. Non sane similis erat increduiis, qui semper differunt et nunquam parati sunt Deum sequi : et si forte motum aliquem bonum habuerint,