Prev TOC Next
[See page image]

Page 447-448

 

447 HOMILIA LggXIl. 448

et dispositi videantur ad Deum et verbum ipsius sequendum, momento mutantur, et ad sua semper principia redeunt. Non ita sane David, qui de Doi voluntate certior factus, non dubitat quin ipsius iter sit secundaturus. At quoniam non erat solus, sed sociis incredulis stipatus, idcirco Deum rursum interpellat, et quid facto sit opus interrogat. Hine discamus Dee nos ad aliquod opus vocante, non affici nimio metu, et si qui ab officio alios deterrent, quantum in nobis Brit animos ipsis faciamus. Nam ilia Pauli doctrina in usum nostrum revocanda est, etsi de cibis et caeremoniis exterioribus loquitur, eos qui in fide robusti sunt non debere infirmos opprimere, sed potius erigere et confirmare. Hoc nos igitur sue, exemplo David docet, Deum rursus non propter se sed propter suorum infirmitatem interrogans, ut si proximos nostros adhuc rudes et infirmos viderimus, pro viribus oos confirmemus: of in Dei schola proficiamus, ut et alios iuvare possimus, ut quod ipsi didicerimus omnium aedificationi fiat commune. Praeterea discamus non turbari, licet multi excitentur vend et tempestates; quibus graviter concutimur : ut saepe Deus permittit nos eiusmodi hominibus eingi, qui nos a recta via student avocare. Quare constantia et magnanimitate nos oportet muniri, ne unquam a via deflectamus, licet multi occasionem nobis ab officio recedendi praebeant. Neque vero sufficiens erit excusatio, si nos dixerimus voluntatem quidem habere Deo serviendi, sed ab hoc vel illo fuisse avocatos nos in prava consortia incidisse: non fuisse oblatam occasionem benefaciendi: quae sane omnia non veniunt coram Dee in rationem accepti. Quamobrem Doi voluntati tam firmiter adhaerere discamus, ut licet hinc inde multi nos ab ipsius obsequio dimovere nitantur, nihilominus constanter in ipsius obedientia perseveremus. Et ipse David nobis huius usum historiae Psalmo tertio proponit, quum ait: Multi dicunt, quis de manibus hostium to liberabit? Ubi minime dubium est quin de suis loquatur militibus, et agat de variis incredulorum sermonibus, quibus iustus labefactari et fides ipsius concuti posse videretur, quum Deus non primo quoque tempore ipsis subvenit. Sed istis incredulorum tentationibus obiicit vultus Dei splendorem supra se, quem multorum militum instar fore dicit, et perfectam suam felicitatem et laetitiam. Quamobrem si volumus Dee firmiter adhaerere, et ab eo non averti nos circumstantium hominum incredulitate, Deum precemur, ut nos sui splendore vultus irradiet, id est se nostrum protectorem et defensorem re ipsa ostendat, ut in ipsius benevolentia conquiescamus: quae nobis unica lonbe sit pretiosior quam omnium hominum quaelibet vota quibus vehementer agitantur. Nam nisi penitius animis nostris haeserit haec sententia, Deum nobis favere, et paratum esse in

rebus angustis auxilium laborantibus ferre, nunquam fidem servabimus neque modum retinebimus: sed inexplebili desiderio semper ardebimus.

Deinceps vero sequitur, Davidem de Dei voluntate certiorem factum progressum else adversum Philistaeos, et iumenta ipsorum abegisse, et ipsos magna plaga percussisse. Hie quaeritur quomodo fiat mentio pecudum aut iumentorum Philistinorum, quandoquidem oppugnaturi venerant urbem illam Ceila. Sed observandum urbes non obsideri a tam numeroso exercitu, nisi abactis gregibus et armentis quam longe lateque possunt, ut hostibus maius incommodum adferant, et fame illos citius enecent. Deinde ad tanti exercitus cibaria non paucis pecudibus opus erat. Praeterea quum urbs illa Philistinoi·um finibus esset proxima, et Philistaei planitiem occuparent, peeudes suas et armenta potuerunt in pastum adducere, in hostium incommodum. Ita dicitur David abegisse Philistaeorum greges, postquam ipsos magna plaga percussisset, et non aliquos tantum levi praelio sustulisset: sed magna internecione totum exercitum profligasset. Hine apparet miraculosam fuisse Davidis victoriam. Nam etsi numerus hie non exprimatur Philistinorum, tamen ex its quae ante vidimus possumus comicere non tantum ter aut quater mille homines excurrisse ad Ceilae vexandos incolas : sed tauquam locustas ingenti numero militum terram implevisse. Quod facile fuit, propterea quod_ finibus ipsorum Ceila vicina esset, et in eiusmodi regione facillime omnes vocati conveniant. Sic hodie Turcas videmus facillime centum equorum millia in planitie exiguo sumptu alere : quum alibi decem millia maiore incommodo et dispendio vix nutriantur. Et praeterea incolae regionis . illius facilius tenui victu vitam tolerant, quam istarum regionum. Sic igitur illis temporibus facile fuit, quod nostris difficillimum videtur, tam numerosum exercitum colligere. David vero sexcentis tantum comitatus viris, et illis quidem non tam instructis quam erant hostes, sed temere coactis, ut supra vidimus, e1 viris in angustia constitutis, et aere alieno oppressis, et idcirco paene inermibus, et praeterea metu attonitis, ut qui hactenus in speluncis delituissent, nihilominus tamen in tantam illam multitudinem magno animo impetum fecit, et sequitur impetu facto, profligatum ingentem illum exercitum Philistinorum, qui in armis erant exercitati et magno numero superabant, et inultis praeliis fuerunt Israelitis superiores, et quidem ingenti caede prostraverant, ut superius audivimus. Non a liter igitur iudicare possumus, quam quod Deus brachium swum a coelo extulit, ut Davidi victoriam de hostibus daret, quod ex eventu satis est perspicuum. Quis enim unius Davidis fortitudine tantum agmen profligatum dicat2 Fortitudine quidem illum insigni praeditum fuisse