Prev TOC Next
[See page image]

Page 437-438

 

437 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXII. 438

illo vestimenti genere declarabat a se electos sacerdotes, et hoc sacro vestimento sibi quodammodo consecratos: qui per se licet indigni essent ad intercedendum pro populo apud Deum, propter nativam corruptionem, Deus tamen illos iustitia et integritate vestiebat, ut perfectionem quandarn angelicam repraesentarent. Quamobrem si Saul guttam verae pietatis et religionis habuisset, procul dubio ad solum conspectum sacerdotum vel ephod totus cohorruisset, quandoquidem Dei nomini sacri erant, et dedicati. Hine igitur apparet Saulem non modo saevitia et crudelitate immanem fuisse, instar ferae cuiusdam furibundae: sed omnem humanitatem et Dei timorem exuisse, et a diabolo prorsus excaeeatum, et stupidum redditum, ut Dei sensum nullum habuerit. Haec vero sunt in usum nostrum trahenda, et non tantum tanquam historia quaedam legenda, sed inde diseendum in Dei timore ambulare cum reverentia et sollicitudine: ne unquam a Domino recedamus. Nam si terga Deo dederimus, a nobis etiam ipsum recessurum certum est; et crescentibus nostris delictis, etiam nos ab ipsius gpiritu relinquendos, et omnibus donis et gratiis ipsius exuendos, donee in monstra horrenda transformemur, et omnem de Deo cognitionem abiiciamus. Sane Saul non ignorabat sacerdotes Dei viventis mandato institutos : quin etiam rogatus dixisset, se velle sacrosaneti ordinis defensorem et protectorem esse : verumtamen repente ista ex memoria ipsius effluunt. Nos vero contra discamus, Deum eos velle coli et honorari quos ecclesiae suae praefecit, et ministros ordinavit. Nam etsi a se nihil habent homines admodum honore dignum, tamen quum a Deo eliguntur, et in aliqua dignitate constituuntur, Dei decreto est obsequendum: et principium istud retinendum, omnem praeeminentiam niti Dei voluntate et decreto : ac proinde adversus Dei virtutem efferri, qui non simpliciter se subiiciunt its quos Deus in dignitatem evexit. Talis autem fuit turn sacerdotalis dignitas.

Porro quod Deus permisit Saulem tot sacerdotes interficere, non debemus curiosius inquirere quare ita factum sit, quandoquidem sua Deo constat indiciorum ratio, quam homines mente sua non possunt assequi, et supra diximus, iustissimas Deum causas habuisse domum Eli sacerdotis abolendi et exstirpandi. Sed tamen quaerat aliquis, cur Deus in istos innocentes vindictam suam exercuerit. Nam Ophm quidem et Phinees Eli filii, et flagitiosissimi homines, digni tali iudicio et vindicta divina erant, quae tandem etiam in ipsorum capita cecidit: verum istos qui tune nondum erant nati, et innoceutes videbantur, tam misere ad lanienam trahi, Dei iudiciorum aequitati contrarium videri posset, si ex hominum sensu factum expendatur. Si velimus igitur ex humanae rationis sensu inquirere, cur Deus Sauli

permiserit tam crudeliter saevire in innocentes, certum est nos in labyrinthum ex quo non detur exitus easuros. At sane multi hodie fanatici ho mines adversus istiusmodi iudicia blasphemare sibi permittunt, quum multa istiusmodi iudicia sensibus humanis repugnantia eonspiciunt. Nos vero potius divina ista iudicia discamus adorare licet incognita sit nobis corum ratio. Sua enim illi constat iudi ciorum ratio, licet nos illam assequi sensibus ne queamus. At si Deum ad nostri captus modulum vellemus metiri, quanta quaeso praesumptio et arro gantia est. An terrae lumbricos eo devenire arro gantiae, ut si Dei indiciorum rationem non per spiciant, ideo Down iniustitiae audeant accusare? Quasi vero Deus non maiorem habeat hominibus sapientiam, et ipsius ineomprehensibilis sapientia non longe superet nostras conceptiones et imagina tiones. Diabolica est igitur obatinatio, quum ho mines Deum suis imaginationibus subiici volunt. Nos vero contra sobrie et modeste de Dei operibus iudicare discamus, Deumque in omnibus suis factis iustum esse fateamur, licet eorum ratio sensibus nostris non appareat. Idcirco David plerisque suis Psalmis ait: Domine ego to in factis tuis laubado. Quibus verbis sibi veluti fraenum iniicit, ne suis cogitationibus laxas habenas permittat, sed captivos suos sensus retineat, ne adversus Deum obloquatur, et obmurmuret. Sed quandoquidem opus esse novit, in illo Deum glorificet sine anxiore inquisitione. Et aliis locis de suis afflictionibus loquens, et se velut a Deo fuisse derelictum ad tempus conquerens, ait se on suo manum opponere, et silentium pre mere, Quoniam ttu, inquit, Domine fecisti. Quo verbo Doi iustitiam agnoscit, et nos docet rationem nostram compescere, quum Dei indicia non possumus inves tigare, no in blasphemas vooes erumpamus. Nam Deum certum est, in suis iudiciis, licet invitis ho minibus, esse iustificandum: et si eo devenerimus audaciae, uteiusiudicia condemnare audeamus, summa nostra confusione faetum iri. David itaque Psalmo illo considerans totum istud Deo gubernante factum, dicit se nomen ipsius celebraturum, quod impossibile sit quidquam a Deo promanare, quod non sit plenum sapientia, iustitia, rectitudine et omni perfectione. Sane ad ista sensus nostros caeeutire certum est, quod nobis nimium indulgeamus, ideoque bonum a malo discernere non noverimuB, ac proinde non possimus Deum ut decet glorificare. Sed fides nostra turn conspicietur et probabitur, quum ad omnia obiecta quibus perturbari possemus, silentio Dei iudicia vene rabimur et adorabimus: eumque nostrum esse Domi num, ac proinde quidquid ab illo proficiscitur, ut iustum et bonum recipiendum esse fatebimur. Cae terum, licet sua iudicia Deus differat, non tamen ideo tradere illa oblivioni ipsum sciamus. Nam, exempli gratia, praedixerat fore ut Eli posteritas sacerdotio 28*