Prev TOC Next
[See page image]

Page 435-436

 

435 HOMILIA Lgg%I. 436

condemnari Deus voluit. Nam a Saule iussi facere impetum in sacerdotes, et illos interficere, recusarunt

et ita Bolus Doegus Idumaeus -inventus est qui mandatis eius optemperaret, homo perfidus et impius, et ab Isra6litarum ecclesia alienissimus.

Sed accuratius haec in singulorum explicatione considerabimus, ac primum occurrunt, Saulem advocasse sacerdotes, qui vocati statim adfuerunt numero quinque et octoginta: Nae miseri nunquam suspicati essent tantam fore Saulis in ipsos crudelitatem. Nam etsi tanquam perduelles accusati fuissent et falso quidem, quod Davidem a rege profugum excepissent, et proditionis conscii viderentur, legitimam tamen habebant excusationem, qua tueri se poterant si non furiosua fuisset Saul. Nam vere poterant dicere, tam Achimelechus quam reliqui saeerdotes, se ignaros fugae Davidis a rege, quandoquidem nemini rex indicasset: et non esset promulgatum ne quis Davidem act favore aliquo complecteretur, act re ulla iuvaret: quod odio Davidem Saul hactenus occulto ex mera crudelitate prosequutus esset. Itaque sacerdotes illi iustam habentes excusationem, nunquam suspicati essent, Saulem tam crudeliter in ipsos saeviturum, ut omnes interfici iuberet, quamobrem vocati tanto numero convenerunt. Gravis autem fait accusatio, quum ait illos adversus regem cum filio Isai conspirasse : Bed Achimelechi responso regi satisfactum oportuit, quo satis regi se de coniurationis accusatione purgaverant. Quin etiam si quod hie crimen punitione dignum fuisset, solos Acbimelech illius else reus videbatur. Nam ipse Davidi panes illos -propositionis dederat, et ei gladium Goliathi tradiderat. Yerumtamen Achimelechus suam innocentiam satis responso suo patefacit, quod Davidem ad regia negotia dimissum arbitraretur, et his verbis exprimit: Et quis in omnibus servis regis sicut David idelis, et gener regis, et pergens ad zmperium Mum, et gloriosus in domo tux? Num hodie coepi pro eo consulere Dominum? Absit hoc a me. Ego igitur pro Davide consulens Deum, et preces pro ipso faciens, existimavi ad salutem populi missum a rege: quare fausta ipsi omnia precatus sum. Nae verbis istis vel furiosissimum Saulem oportuerat placari. Sod nullam excusationem admittit: non ratione ulla, neque aequitate ducitur, furore praeoccupatus acres adversus rationes omnes obturat. Quare inquit: Norte morieris Achimelech, tu, et omnis domes patris tai. Hine igitur apparel Saulem furore et insania correptum, et a malo spiritu impulsum fuisse: quemadmodum iam ante saepe vidimus spiritum malum a Domino immissum, a quo vexabatur, et furore agitabatur, sic ut in omnium contcmptum veniret. Hine igitur horrendorum Dei iudiciorum exemplum liabamus, ex quo apparet homines a Deo semel derelictos in dies praecipites ruere in graviora fla-

gitia, et tanquam per gradus in profundam inferorum abyssum demergi. Nae antea Saul horruisset tantam hominum multitudinem sine iusta causa trucidare : et non ausi fuissent impud-entissimi etiam homines, of sacerdotes odio prosequentes, tam os adversus ipsos aperire, licet millies ipsorum mortem exoptassent. Verumtamen nullus iam superest Sauli et ministris excusationis praetextus, quandoquidem Achimelechi responsum satis superque testabatur sacerdotum innocentiam. Quum ergo Saul eo devenit furoris, apparet ex eo reprobos non repente fieri turpissimos et fiagitiosissimos: Bed pedetentim, prout a Deo recedunt, in diaboli potestatem venire, donee tandem in bruta animantia et monstra horrendissima degenerent. Procul dubio contra naturam Saul in tot sacerdotes saeviit, et illos quidem innocentes. Nam quam occasionem in ipsos saeviendi habebat, quare in ipsos tantopere excandesceret, qui regis negotia promovere cogitaverant? Nae si quis ex regiis satellitibus regem incautus feriat, certum est facile illi culpam condonandam, praesertim si. regi studens inservire, praeter voluntatem illum laeserit. Sic Aehimelechus testatur se regis negotiorum causa boni subditi partes implere voluisse, Davidem et panibus et consilio iuvando. Saul vero contra, rationis terminos transsiliens, satin ostendit se et Dei et omnis humanitatis oblitum. Nam qua tandem ratione in 85 sacerdotes, et quidem innocentes saevit? Abominandum .sane et horrendum facinus ad cuius narrationem sensu aliquo praeditos horrore oporteat.

Altera observanda praeterea circumstantia, nempe, omnes illos gestasse ephod, quod fait ornamentum sacerdotale. h'uit quidem summi sacerdotis ephod peculiare : Bed reliqui etiam sacerdotes eiusdem familiae ephod ferebant, quod ad illam dignitatem possent pervenire. Papistae istud exemplum ridicule sunt imitati, tanquam simiae. Nam illi adhuc tale aliquod ornamentum tanquam ephod retinent. Sed ita Domini nostri Iesu Christi gratia sepelitur, quum umbrae legales revocantur: et pro evangelica simplicitate Iudaeorum ritus sine fundamento retinentur. Porro ephod illud de quo loquimur, ornamentam fuit sacerdotale, ad sacerdotum dignitatem demonstrandam : quorum officium erat iram Dei adversus populum plaoare, et pro populo apud Deum intercedere. Quod in Domino nostro Iesu Christo perfecto adimpletum est. Nominatim autem hie fit ephod mentio, ad Saulis amplificandam crudelitatem et impietatem, quem non sacra signa retinuerunt, quae Deus tanquam signa asyla propria, quibus sacerdotes tuti essent, dederat. Nam certum est ilia Dei signa data sacerdotibus plus ponderis habere debuisse quam quaelibet regum act principum insignia. vel stemmata, quae ad asylum et securitatem certi~ locis affiguntur. Deus enim