Prev TOC Next
[See page image]

Page 429-430

 

429 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggII. 430

quemadmodum Paulus ipse I. ad Timoth. cap. 4. docet, pietatem ad omnia esse utilem, ut quae promissionem habeat vitae praesentis ac futwrae. Quo spectavit etiam Abrahamo facta per Dominum promissio : Ego sum mcrces tua ampla. Yerumtamen licet fideles illam haboant Doi promissionem, nempe, se qui omnis boni est fons et scaturigo mercedem illis amplam redditurum, si in ipsius cultu perstiterint, nihilominus se ad multas ferendas afflictiones debent comparare; quin etiam si Deus illos sic explorare voluerit, tit evertere ipsos velle videatur et prorsus confundere, nunquam tamen animos debent despondere, quin - ipsum ex animo semper colant. Nam, ut ait Paulus, Christianorum miserrima esset conditio, si nullain aliam exspectationem quam vitae praesentis haberent. Sed Deus illos variis calamitaribus et miseriis exercet, ne miseriis illis incredulis similes fiant, qui ore aperto terrenis istis semper inhiant, ut famelici canes ad praedam intenti sunt. Quamobrem no fideles curis istis terrenis sollicitentur ad mercedem in hoc mundo quaerendam, idcirco Deus non permittit ipsos in eo vel divitiis abundare, vel delicias sibi facere : red in atatu quodam mediocri retinet, vel etiam variis tentationibus exercet. Cavendum igitur ne promissam etiam mercedem terrenae felicitatis cursu rerumque in his terris abundantia et otio metiamur. Quod ad aeternam vitam attinet, certum est ibi nobis mercedem promitti : verumtamen si spe mercedis tantum illius cultui et honori divino nor dedamus, ingratum illi futurum est quidquid eo fine praestiterimus, et ab ipso reiicietur. Deus enim propter se ipsum est diligendus, et sincero corde colendus, quandoquidem creator noster est, et pater animarum. Quare mercer quidem nobis proposita debet esse instar stimuli ad nor, ad officium alacrius faciendum, excitandos. Sed non praecipuus tamen scopus ad quem nor oportet collimare. Quamobrem diligenter observanda verba illa Domini ad Abrahamum quae superius attigimus: Ego merces tua arrapda. Quibus verbis docemur Deum multa quidem nobis polliceri, quandoquidem rerum omnium et bonorum fons est, red interim velle ut in ipsum unum intueamur, et in uno ipso conquiescamus : optimam nostram existimantes conditionem, quod ipsi grati et accepti sumus, et ab illo solo pendemus. Quare non est nobis in his terris quaerenda neque exspectanda mercer neque terrenis affectionibus animus implicandus red fortiter et ingenue in Dei cultu per medias afflictiones pergendum. Sod praeterea cogitandum nor licet forti ammo et pro virili facere officium nitamur, nunquam tamen posse perfecto ut tenemur omnes illius partes implere: ac proinde promissam a Deo mercedem non meritis nostris rependi, red quandoquidem servi sumus inutiles, nobis earn ex mera Dei liberalitate, non debitam, dari. Profecto

si ex animo nostram infirmitatem agnoverimus, et fassi fuerimus : certum est humilitatem nostram Deo gratam et acceptam fore, et suo' tempore exaltandam. Quapropter nor licet omnium opmione miserrimos, sufficiat Deo gratos et acceptos esse: et promissam mercedem exspectemus, non ut meritis nostris debitam, sod a gratuita Dei liberalitate manantem, quod nobis parcat, et nostras infirmitates toleret. Quod itaque mercedem promittat, ex gratuita ipsius adoptione, qua nor elegit et ad regni coelestis haereditatem vocavit, factum id esse cogitemus.,

Et de istis hactenus; iam revertamur ad Saulis querelas. Dicit itaque: Nemo est qui vicem meam doteat ex vobis: eo quod suscitaverit ilius mews servum meum adversum me, quibus verbis loquitur eorum instar qui favorem invito Deo vellent ab hominibus consequi. Nam qui vera poenitentia ducuntur, ad preces ad Deum confugiunt, et si castigare ipsos propter peccata velit sere ipsi aponte subiiciant: neque inimicos sibi eos arbitrantur quos Deus ipsis reiectis evehet, red ab its humanitatis officia exspectabunt. Obstinati vero contra et arrogantes vebementi furore et excandescentia perturbantur, et extra rationis terminos exsiliunt: atque omne discrimen aequi bonique sublatum volunt. Saul igitur hoc loco nobis exemplar proponitur eorum quos nulla tangit poenitentia malefactorum: et adversus Dei eastigationes cupiunt ab hominibus clypeos obiici: neque sui ullam rationem haberi putant, nisi adversus Deum insurgatur, et adversus omnem aequitatem. Quamobrem diligenter animis nostris haec doctrina infigenda est, ut si Deus nor castigare voluerit, ne hominum auxilium et favorem imploremus, sic ut in nostri gratiam sere inhumanitate et iniustitia polluant; et contra ins et aequum auxilium nobis ferant, et Deus offendatur et ad iram provocetur. Sed contenti simus eos nostris malis affici, qui nostrae salutis cupidi sunt, et pro viribus earn procurant. Ne, inquam, optemus in nostri gratiam homines iniquae causae defensionem suscipere, et adversus Deum contumaciter insurgere : red placide colla divinis iudiciis submittamus. Quin imo Saulis furor in istis verbis apparet maxime, quum filium suum Ionatbanum ait adversum se coniurasse. Sed quaeso quare Deus Ionathanum movit? Sed, quaeso, fuitne Ionathanus perfidiosus? Quae fuit ipsius adversus patrem coniuratio? quibus factionibus patrem de regno deiicere conatus est? Davidem profecto laborantem iuvit, et vitae ipsms ac capiti consuluit, cuius fidem et innocentiam satis cognoscebat, et quantum ipsi ab omnibus deberetur sciebat. Praeterea non ignorabat a Deo regem designatum : ac proinde sciebat se Dei decreto neque posse neque debere contradicere. Lubens itaque se Dei iudiciis submittit, et coronae dignitatem quam obtinere successione poterat, ultro Da-