Prev TOC Next
[See page image]

Page 431-432

 

431 HOMILIA LXXXI. 432

vidi cedit, et velut in Dei minus reponit. Saulis igitur malus animus ex istis apparet, qui libenter suos voluisset temere et clausis oculis adversus Dei voluntatem ferri, et quidlibet audere, modo ipse regiam autoritatem retineat. Yerumenimvero non habemus occasionem conquerendi de hominibus, si nolunt in nostri gratiam quidquam adversus Deum suscipere : sed potius pietatem et religionem ipsorum laudare debemus. Quamobrem diligenter hanc doctrinam meditemur, et no crudelitati aut inhumanitati tribuamus, si obliquis favoribus non adiuvamur, et non eximimur divinis iudiciis, quod nulla res create potent neque debet suscipere: sed contra Deum glorificemus; si homines suum ut debent officium faciunt, et Deus virtute sea regit ipsorum consilia, !, ut sine amicitiae, sine dignitatis, aut denique sine personarum respectu, velit iuris et aequitatis haberi rationem.

Quod vero Doegus ille sacerdotes apud Saulem defert, non dubium est quin verbis illis Saulis pellectus sit, quibus agros, vineas, poesessiones se habere dixit ad eon remunerandos qui fidelem ipsi operam praestitisset. Quare Doegus ille tanquam canis praedae inhians, cupiditate sea abripitur, et Saulis furori ut satisfaciat, sacerdotibus non parcit. Sane minime dubium est, quin quum Idumaeus esset, licet die inter Israelites conversatus, mentem idumaeam, id est inimicam retinuerit. Idumaei quidem circumcisionis signum retinebant, ab Esavo nimirum oriundi : sod ab eeclesia recisi fuerant. Doegus itaque licet ipse circumcisus, simulator tamen et hypocrita fuit in ecclesia, sic inter Iudaeos conversans, ut inter regios pastores primum locum obtineret. Puram vero et sinceram religionem Deique cultum parvi faciebat: ideoque Dei sacerdotum vitae est insidiatus. Cuius fraudem et malam voluntatem David Psalmo illo supra citato pluribus detegit, Deique adversus ipsum tanquam propheta iudicium describit. Neque enim David suis affectibus abreptus illa in Doegum finxit, sed Dei spiritus afflatu sententiam adversus ipsum pronuntiavit, ut ipsius nequitia et turpitudo omnibus patefieret, et detestabilis redderetur, et instructionem in illo non baberemus. David itaque pronuntiat fore, ut lieet Saulis furorem lingua illa venenata exacuerit Doeg, Dei tamen benignitas in aetornum permaneat, et iniquorum hominum habitationem, et linguam fallacem et dolosam destruat, et eradicet de terra viventium: quod videntes iusti, Deum reverebuntur, et de isto ridebunt: consolationem enim accipient. Yerba ista diligenti considcratione digna sunt, ut Dei iudicia plurimum ab hominum opinione differre cognoscamus. Nam aliquis excusatione dignum Doegum fortasse dixerit, etsi praedam aliquam exspectarit, et aliqua de Davide spolia, quod ad regis qucrimonias simpliciter respondeat, et nihil fingat, sod

simpliciter gesta et a se visa narret. Praeterea, quod si plane tacuisset, et deinceps ad regis aures delatum fuisset scivisse ipsum obi David esset, periclitaturus de vita fuerit. Sic multi speciosis rationibus fucare facta sea consueverunt, ut nullum inter atrum et album discrimen appareat. Bed quum spiritus sanctus suam interposuerit sententiam, immutabile decretum est : cuius sententia et indicio standum: ac proinde tenendum in primis Doegum nullam in Deo fiduciam babuisse: a qua veluti scaturigine reliqua ipsius flagitia promanarunt. Nam si verae religionis unicam guttam habuisset, certe millies mortem oppetere maluisset, quam Davidem et sacerdotem tam perfidiose deferre, in quibus tam aperte testimonia divinae gratiae relucebant: sed cola spes lucri et dignitatis assequendae, fecit, ut in malitia pergeret ; , quae pluribus Deo dente sumus in sequentibus homiliis persequuturi.

HOMILIA LXXXI.

11. Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem fzlium Achitob, et omnem domum patris eius sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem. 12. Et ait Saul: Audi fill: Achitob. Qui respondit : Praesto sum, domine. 13. Dixitque ad eum Saul: Quare coniurastis adversum me, to et f.lius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Deum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens? 14. Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David idelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tea? 15. Num hodie coepi pro eo consulere Dominum? absit hoc a nee: ne suspicetur rex adversus servum scum rem huiuscemodi, in universe domo patris mei : non enim scivit servos tuns quidquam super hoc negotio, vel modicum, vel grande. 16. Dixitque rex : Morte morieris Achimelech, to et omnis domes patris tui. 17. Et ait rex emissariis qui circumstabant cum: Convertimini et interf cite sacerdotes Domini: nam manes eorum cum David est scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manes seas in sacerdotes Domini. 18. Et ait rex ad Doeg: Convertere tic : et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumacus irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octoginta quinque viros-vestitos ephod lineo. 19. Nobe autem civitatem sacerdotum parcussit in ore gladii

viros et inulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, ovemque in ore gladii. 20. Evadens autem unus filius Achimelech f Iii Achitob, cuius women Brat Abiathar : f ugit ad David. 21. Et annuntiavit ei