Prev TOC Next
[See page image]

Page 421-422

 

421 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXII. 422 H()MILIA LXXX.

6. Et audivit Saul quod apparuisset David et viri qui erant cum eo. Saul autem quum maneret in Gabaa, et esset in nemore quod est in Rama, hastam mane ten.ens, cunctique servi eius circumstarent enm, ait ad servos suos qui assistebant ei: 7. Audite me nunc f lii Gemini : numquid omnibus vobis dabit f Bats Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones? 8. Quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renunciet, maxime et filius naeus foedus inierit cum flio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis qui anuntiet mihi: eo quod suscitaverit f lies mews servum meum adversum i.nsidiantem usque hodie. 9. Respondens autem Doeg 1dumaeus qui assistebat, et erat primes inter servos Saul. Iridi, inquit, flium Isai in Nobe aped Achimelech f lium Achitob. 10. Qui consuluit pro eo Dominum et cibaria dedit ei:. sed et gladium Goliath Philistaei dedit Mi.

Quae sequuntur nobis explicanda continent eorum eventum quae David formidare potuerat, ut ipsius tentationes vehementer auctae sint: nam quo tempore propheta iussit Davidem in terram Iuda venire, spes aliqua suberat mitigari posse a Deo Saulis furorem, et aliquam inveniri posse rationem qua David Sauli conciliaretur, et cum ipso in gratiam rediret, prioremque locum ac dignitatem obtineret, quae mutatio non erat Domino difficilis, et idcirco David omnibus difficultatibus ansam praescidit, quibus poterat ab obsequio et obedientia mandatorum Dei dimoveri. Verum quum Saul audito nuntio de Davidis in Iudaeam adventu magis quam ante furat, et apud servos de perfidia ipsorum vehementer conqueratur, certum est gravem fuisse tentationem, quod tam facile simplicis prophetae verbo credidisset, et se in praesens periculum coniecisset : nam plerumque fieri videmus ut multi ad temporis momentum forti animo se Dee subiiciant: sed si res praeter ipsorum opinionem cesserint, et non ipsis Deus opituletur quo modo sibi persuaserant, vehementer indignentur, et egcandeseant, et adversus Deum differentem auxilium obloquantur et obmurmurent. Sic multi, quum bene coeperint, momento tamen deficiunt ut initio finis non respondeat, quod sibi persuadeant Deum ipsos non adiuvare, neque res ipsorum ex animi sententia secundare. Talibus igitur cogitationibus David agitari potuerat, sibi nimirum male cessisse, quod tam cito prophetae verbis obtemperasset Deumque videri ipsum ad lanienam traxisse. Verumtamen ut apparet ex Ps. 34, quern de hac historic compositum superiori concione digimus: Davidem istae cogitationes nunquam ab officio dimoverunt, neque ipsius animum unquam prostra,verunt. Nam etsi se delatum

apud Saulem a Doego sciebat, mortemque sibi in specie imminentem videbat: tamen ad Deum assr.rgere, et in ipso fiduciam suam collocare non des,titit: quod ex initio Psalmi 52 satis apparet quum in Doegum istis verbis invehitur: Quid gloriaris in malitia qui potens es in iniquitate? Quibus verbis Paulo post subiungit : Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei speravi in misericordia Dei in aeternum. Quibus verbis David agnoscit se Dei ipsius manu sublevatum saepe, et imminentibus periculis ereptum, cuius in se benignitatem fore perpetuam concludit. Nam diligenter notanda sunt verba illa, se misericordiam Dei sperare in aeternum, et in saeculum saeouli. Igitur licet David duris ictibus quassatus sit, quibus fides eius non modo labefactari, sed prorsus deiici posse videbatur, tamen tanta fiducia. fide in Deum incubuit, ut favorem ipsius et protectionem nunquam sibi defuturam sibi persuaserit: ac proinde licet ad tempus variis tentationibus exerceretur, tamen Doi mane, quum opus foret, sustinendum se confisus sit.

Sed antequam ulterius progrediamur, egpendenda verba illa quibus dicitur Saul postquam audivisset Davidem apparuisse, stetisse in nemore quod est in Rama, et servos suos convocasse de rebus magnis cum ipsis deliberaturum: quemadmodum reges videmus, si quis casus acciderit cut tumultus aliquis fuerit egeitatus, convocare consiliarios. Locus autem ille fuit celebris, ut non mirum sit eo Saulem cum suis convenisse. Habitus autem Saulis describitur tanquam hominis sibi ab hosts metuentis, hastam manu nimirum tenentis: neque enim usitatum regibus boc habitu progredi, nisi summum aliquod imminens periculum metuant. Denique Saul convocato consilio se maximis urgeri difficultatibus docet, et sibi ab hostibus metuere. Ideoque de omnibus conqueri coepit, quasi proderetur ab ipsis et fides data frangeretur. Audite igitur me, inquit, f lii Iemini : s ermonem suum nominatim ad illam familiam dirigens tanquam ad sibi maxims eon iunctam, quasi diceret: Ego, filii Iemini, fiduciam meam semper in vobis collocavi, et a vobis auailium in rebus incertis egspectavi : sed me proditis, et mecum perfidiose agitis. Ad quos igitur amplius confugiam? Nam ego potius mundum mihi defuturum, quam vos mihi sanguine coniunctos eaistimavi : sed video nullam in vobis esse fidem. Quum igitur filios. Iemini vocat, illud in exprobationem faeit, quasi rex sibi sanguine coniunctos, et maaime necessarios compellaret, et probro perfidiam ipsis daret.

Adiicit autem ad praecedentia : N umquid omnibus vobis dabit flies Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos et centuriones, quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mibi renuntiet, maxime quum et flies mews foedus inierit 27*