Prev TOC Next
[See page image]

Page 419-420

 

419 HOMILIA LXXIX. 420

rum cupiditate, non ambio regiam dignitatem : quare ergo darem occasionem omnibus suspicandi me velle regnum invadere? Nonne me Deus in Iudaeam venire iubens videtur tanquam ingentis saxi mole obruere velle? quousque tandem cum tantis diffieultatibus luctabor? nullusne futurus finis malorum nisi quum a vivis excessero? quomodo ego paucis stipatus militibus Saulis viribus resistam? qua ratione denique vitae meae consulam ?

Talibus igitur ac similibus cogitationibus David poterat Gathi nuntium eludere: red plus apud illum verbi divini via quam difficultatum omnium apprehensio potuit. Quamobrem discamus ad Doi verbum recipiendum, et ad usum nostrum convertendum, avertendos oculos ease ab omnibus obiectis et difficultatibus quibus ab officio deterreri possemus, et a vera et non ficta Dei obedientia resilire. Quamobrem quotiescunque Deus ea iusserit quae iudicio et rationi repugnantia videbuntur, sensus nostros captivemus eiusque voluntati nor totos permittamus, et quacunque duxerit sequamur. Ac lieet nonnunquam nor ad lanienam trahere videatur, intrepide tamen iubentem sequamur, minime dubitantes quin rationes babeat certas nostrae salutis, licet nobis incognitas. David igitur, licet propheta solum Dei mandatum de relinquenda spelunca attulisset, neque aut arms aut copias suppeditasset, Dei tamen sapientiam hominum apprehensione cognoscens longe ease superiorem, sine diffieultate et contradictione sose Domini mandatis obsequentem praebuit: nam relicta spelunca illa Odollam venit in saltum Hareti qui Brat in Iudaea. Non itaque terminum aliquem sibi praefigi ad exeundum David exspectavit: red repente se Domini mandatis obsequentom praebuit. Quo exemplo Deum vocantem sequi, non speciosis quidem et vanis protestationibus et caeremoniis, red cum alacritate et animi promptitudine, sine murmure ac contradictione nosque ipsi regendos ex ipsius voluntate permittere docemur. Qua virtute praeditum Davidem videmus, cuius exemplum nor oportet imitari, qui licet multas contradicendi occasiones habere videretur, Deum tamen in Iudacam ire iubentem placide sequutus eat. Et divus Paulus hanc generalem regulam nobis praescribit, quum de patre nostro Abrahamo loquens ait ipsum credidisse promissioni factae sibi de sue semine, et non respexisse corpus suum iam emortuum, neque uxoris sterilitatem, sod Deo simpliciter obtemperasse et promissionibus ipsius fidem adhibuisse. Abrahamus igitur non ea quae sensibus nostris repugnant et quibus ad diffidentiam, ad quam natura sumus procliviores, solicitaremur respexit: red in Deo contra spem sperandum ease constituit , corto persuasus Deum nostrum ease protectorem et defensorem, etiamsi a mundo reiiciamur et nulla salutis spes appareat. Interim

tamen non sine metu aliquo fuisse Davidem videmus, quum in saltum illum procul ab hominum conspectu, venit, licet alioquin ipsum excellenti magnanimitate et fortitudine fuisse praeditum videamus. Yerumtamen animo fluctuasse ipsum apparet, et varias curas agitasse. Nam si Bethlehemam in pa,tris aut cognatorum domum vacuam venisset, virus fuisset plane confirmatus: red quum in saltu delitescere cogitur, in quo nulla erat habitatio, neque parandi victus ratio, ex eo apparet ante ipsius oculos mortem fuisse semper obversatam: red nihilominus tamen ipsum, quaecunque animo versarit, in Deo aperasse : nam si nullum periculum timuisset sere palam imperterritum declarasset. Caeterum non ignavia aut nimio metu in saltu illo substitit, red tamen periculi imminentis apprehensione sese in illo eontinuit, quod ni fecisset, plane stupidus fuisse videretur. Itaque ex parte periculi sensu et apprehensione delituit ; ex parte vero singularem constantiam fides ipsius peperit qua se Deo quum res postulavit obsequentem praebuit. Hoc Davidis exemplum nor decet imitari, ut pericula quibus undique circumdamur intuentes soliciti quidem et anxii simus quatenus Deus nobis occasionem praebet: red interim -non plane collabamur et animum despondeamus, red sub umbram alarum Domini confugiamus, et assiduis precibus eum invocemus ut sua dona perpetuet, nosque sue favore et benevolentia protegat et tueatur. Neque vero dubium eat quin si persuasi simus Deum a nostris stare partibus, et ferre nobis laborantibus suppetias ease paratum, pericula quibus undique cingimur et fugiamus et salutem consequamur. Hoc si nostris animis infixum erit, et certo persuasi fuerimus de Doi favore: cavendum erit diligenter ne quid ex nobis ipsis suscipiamus. Sed Dei verbum sequamur, qui murus nobis erit aheneus. Quemadmodum et Davidem Dei promissionibus nixum invictam in afflictionibus eonstantiam retinuisse videbimus. Nos itaque licet aliud humana ratio dictaverit, non oportet tamen quidquam temere imaginari, red ad Deum assurgere et sedulo precari ut vias nostras dirigat, et nor ad suum nutum componat et dociles reddat, ut licet ipsi caecutiamus, ipse nor sua manu ducat, et exitum felicem concedat.