Prev TOC Next
[See page image]

Page 417-418

 

417 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXII. 418

de servo sit dispositurus. Licet igitur sensibus externis rationem non percipiat liberationis: firmum tamen hoc retinet fundamentum Deum suo tempore manum suam exserturum, cuius providentia haec omnia administrantur: ac licet multae revolutiones et tempestates Dei decretum remorari videantur, et tanta rerum omniurn esse confusio ut coelum terrae misceri videretur, tamen David hoc principio semper nititur Deum facturum et non tantum in genere dicit facturum sed nominatim inquit de me, quasi fateretur se quidem miserum et abiectum in specie videri, sed non dubitare tamen quin Deus sui misereatur: et quandoquidem non tantum sit ab ipso creatus sed etiam rex populi designatus, non fore Dei verbum inane neque mendax. En ut David non tantum nititur generali illa Dei providentia, sed singulari ipsius promissione, quam sibi sic applicat ut non dubitet quin sui Deus misereatur et quod promiserat suo tempore tandem impleat.

Sequitur deinceps prophetam Gath venisse ad Davidem, et admonuisse ne maneret in praesidio, sed proficisceretur in terram Iuda. En gravissimam aliam Davidis tentationem: nam etsi Deus singularem de ipso curam habere se testatur, misso ad ipsum propheta, qui haec mandata ad ipsum deferret: quo nuncio David certior factus est Deum non else sui oblitum (neque enim David prophetam Gath sine iussu Domini se ad hoc ingessisse existimavit, sed eum ut verum Dei servum agnovit, eiusque verbis fidem adhibuit : et ut videbimus statim obtemperavit), nihilominus tamen diffieile fuit Davidi ex illa spelunca ad Domini mandatum ex-cedere et Iudaeam venire. Nam quum David pepetuo agitaretur variis timoribus, et in speluncam tanquam solum perfugium confugisset velut ab hominum consortio exsulans, si Deus servare ipsum volebat, cur spelunca illa egredi iubebat, non monstrata tamen evadendi ex - periculis ratione? Egredi illum iubet ex spelunca, sed an aliquo tutat exercitu? an aliquibus praesidiis illum instruit? minime gentium : sed quadringentis illis de quibus egimus stipatum iubet in Iudaeam proficisci. Quo quum venirent, velut in leonum fauces pauculae oves inciderunt. Nam quid ille cum exigua manu et imbelli poterat adversus Saulis potentiam, qui in regione dominabatur, et tam in Iudaea quam in quavis alia parte regionis opprimere solo mandato ipsum poterat? David quidem sane videbatur gratiam aliquam in Iudaea in qua natus erat apud multos inire posse: verum conquerentem illum audimus alio loco, se ab omnibus derelictum, et quidem a proximis a quibus auxilium exspectabat, sive crudelitate et inhumanitate ab eius auxilio deterriti sint. Deus itaque videbatur Davidem ex illa spelunca educens, in qua veluti sepultus latebat, et in apertum prodire iubens ut vitae consulat, furori Calvini opera. Vol. XXX.

et erudelitati Saulis exposuisse. Quae sane gravissima ipsi fuit tentatio. Yerumtamen non dubium est quin David magnam consolationem ex pro, )hetae verbis acceperit, et magnopere sit conflrmitus, licet novis periculis exponeretur.

Ex hoc igitur loco doctrinam utilissiniam et valde necessariam colligamus, et in primis ooserve mus Deum nos verbo suo solantem non uno mo mento nos omnibus doloribus et tristitia levare, neque nos velle tam delicatos esse ut nulla amplius solicitudine, nulla tristitia, nullo metu exerceamur, sed ideo solari verbo suo, ut certum testimonium habeamus ipsum esse nobis patrem, et laborantes oculis suis respicere. Quae doctrina si nostris ani mis adhaeserit, sufficeret ad omnes casus fortiter ferendos. Sin vero non sufficiat inexcusabilom in gratitudinem nostram ostendemus. Quamobrem discamus tale solatium nostris doloribus quaerere et in summa tristitia laetari, ut non appetamus ter renam aliquam beatitudinem, in qua nobis omnia rideant, sed contenti simus Dei verbo, quod nos iubet sperare, Deum invocantes nunquam deserendos, Dei oculum super iustos esse. Quare quamcunque conditionem Deus dederit, ea contenti simus. Ac sane quod in sacris audimus, nos in Dei gratia habere quidquid expeti potest, doctrinam continet quam per omnem vitam meditari nos oportet et in usum revocare. Nam ea est hominum perversitas et malitia ut vitam tranquillam et quietam, laboris, aerumnarum, morborum, aestus, frigoris expertem et immunem, expetant, et ipsi Deo legem imponere cupiant. Atqui nos Deus vult totos a sua voluntate pendere: et sic affici ut in mediis affiictionibus gaudere non desinamus. Alia praeterea doctrina ex hoc loco eruenda, Deum providentem nostris necessitatibus, licet rationem sequatur nostris sen sibus minime convenientem, velle tamen et poscere a nobis ut eius unius voluntati acquiescamus, quid nobis expediat, novit: ac proinde cohibeamus oculos, ne in ea quae non oportet intueamur, sed placide nos Deo regendos permittamus. Confirmatur haec doctrina Davidis exemplo, cuius obedientia est in signis. Nam alioqui blasphemis vocibus Deum of fendisset, si adversus prophetam obloqui et conten ders voluisset, quod illi tamen sensus ratio dictare poterat. Nam excepisset: Quomodo me Deus iubet speluncam istam egredi, in quo licet occultus et ab hominum consortio veluti revulsus non possum tamen Saulis erga me furorem et crudelitatern pla care? Quid ergo me misero futurum si hinc in ludaeam proficiscar nisi quod magic ac -magic' fu rorem ipsius contra me inflammabo, cuius regnum invadere velle videbor? Non istud ego quaero, tempus patienter exspecto quo me Deus in regni possessionem mittat, imo paratus sum iure meo ce dere, ad ovlnm pascua redire. Non ducor hono 27