Prev TOC Next
[See page image]

Page 415-416

 

415 130MILIA LXXIX. 416

Sequitur deinceps, Davidem patrem et matrem deduxisse in regionem Moab, et rogasse regem ut manerent aped ipsos donee scirent quid faceret ipsi Deus. Quibus verbis magis exprimitur dolor et tristitia quam David ex adventu patris et matris in regionem Moab accepit. Nee enim habebat locum ad ipsos excipiendum, et tristis erat habitatio illa in spelunca, et fame etiam ipsis pereundum fuisset, nisi miraculose ipsos Deus aluisset. Sed praeterea senes illos haec vita non decebat ut perpetuis mortis terroribus agitarentur : quamobrem al' o a Davide ipsos deduci oportuit, ubi in otio degerent, et procul a tantis laboribus et molestiis, quibuscum Davidem oportebat luctari. Domum illi suam et possessiones reliquerant, et ad filium in speluncam illam tanquam ad asylum venerant : sed quoniam singu?is momentis exspectabatur Saulis impetus, necesse fuit in aliam regionem illos ab ipso transferri. Deduxit itaque in Maspha quae erat regionis Moab. Sane Moabitae descenderant ab Israelitis, quorum fratres erant: ac proinde a quibus auxilium exspectare in rebus angustis poterant. Sed se perpetuo pro hostibus gesserunt, ut tandem etiam David adversus ipsos bellum gerere coactus sit: quod nunquam aggressus esset nisi ipsorum malitia provocatus, et de hostibus suis loquens, dicit Moabitas fuisse suum perfugium, sed perfidiose adversus Dei populum egisse. huerunt ergo isti Moabitae inhumani adversus Israelitas, et nominatim post mortem Davidis, quum Assyrii Iudaeam bello aggrederentur, et ad Moabitas miseri. confugissent, ut apud ipsos laterent, proditi sunt ab ipsis. Idcirco Deus per prophetam, de Moabitis queritur. Populus meus, inquit, fugitivus est, o Moab, loeum itaque in medio to concedere ipsi debobas, sed to contra crudeliter in hostium manus tradidisti. Ex quibus apparet cum quantis difficultatibus David hictatus sit, ad Moabitas confugere coactus, hostes populi iudaici capitalissimos et lierfidiosissimos: quod insurgentibus adversus Israt;litas inimicis, fuerint tanquam venatici canes ad miseros in occultis locis latentes, investigandos, et ad lanienam tahendos. Apud istos tamen David patri et matri perfugium quaesivit. Qua in re singulari Dei favore adiutum apparet, etsi ab ipso Deum invocatum, ut gratiam apud regem Moab inveniret, non hie exprimitur, quod tamen certum est ex Psalmo quern supra citavimus. Neque enim sine causa dicit eo loco iustum clamare ad Dominum, et Dominum exaudire ipsum, et ex omnibus tribulationibus liberare. Quare David nunquam tanta perturbatione in afilictionibus of calamitatibus excaecatus est, quin ad Deum accesserit, et precibus illum solicitarit, persiAsus divinum auxilium sibi nunquam denegandum. Hac igitur ratione gratiam iniit apud regem Moab, precibus nimirum apud Deum. Nam quum

Deus omnium hominum corda in manu habeat, et maxime impiorum quae pro arbitrio flectit, ideoque pollicetur Deus se effecturum, ut populus suns gratiam apud inimicos inveniat, certo istud est constituendum, Deum effecisse in gratiam Davidis, ut conciliaretur ipsi rex Moabitarum, quem alioqui certum est fuisse Davidem repulsurum, vel potius. in hostium manus traditurum. Quemadmodum solent principes apud alios hominum sanguine quaerere amicitias, vel pacem redimere, et inveteratas inimieitias ponere. Sic videmus Dominum nostrum Iesum Cbristum fuisse in Pilato ad Herodem missum, et ludibrio eius expositum, ut sibi Herodem iratum Pilatus coneiliaret. Idem igitur Davidi potuit contingere, nisi Deus providisset, et regis Moabitarum cor inflexisset ad recipiendum patrem et matrem Davidis.

Yerba autem illa Davidis donee sciam quid faciat mihi Deus, non sic intelligenda sunt quasi David incertus vagaretur et dubius animi. Neque enim unquam abiecit factam a Deo sibi promissionem: sed ea fretus omnes difficultates superavit. Ac licet multis procellis et tempestatibus agitatus sit, nunquam tamen potuit ab illo fundamento dimoveri, Deum esse veracem. Ac proinde quandoquidem ipsius bonitate gratuita fuerat rex designatus, Deum etiam re ipsa demonstraturum se defensorem, et nonnisi re perfecta conquieturum sibi persuasit. Nihilominus tamen haec verba sunt hominis cum maximis difficultatibus luctantis. Ex quo loco discimus pugnandum esse adversus sensus nostros et omnes apprehensiones quum affligimur et exercemur a Dec per varia instrumenta. Nam Deus suos sic exercet plerumque, ut videatur eos in inferos usque detrusurus, et calamitatibus oppressurus : cuius tamen favor, gratia et potestas momento apparet praeter exspectationem et opinionem nostram. Observanda sane haee doctrina est, quandoquidem nostris sensibus plane contraria est, ad quam et alia accedit, qua retinemur in summis calamitatibus et difficultatibus, ut nimirum patienter exspectemus, donee se Deus vindicem patefaciat: ac licet ad tempus vultum suum occultet, sperare tamen in ipso non desinamus, et precibus ardentibus ipsius auxilium imploremus. Huius scientiae exemplum nobis hoc loco proponitur in Davide imitandum. Cuius verba illa, donee cognovero quid Deus mihi faciat, testantur fidem eius et patientiam. Neque enim oculis corporeis et sensibus externis cognoscebat, qua ratione Deus ipsi succurrerit, qui cum tantis difficultatibus luctaretur: sed interim animo persuasum habebat Deum suas promissiones tandem impleturum, of quod per Saulis ministerium promiserat, perfecturum : idcirco etiam videmus Davidem neque fortunae, neque fortuiti casus ant eventus meminisse, sed Dei qui pro voluntate sua