Prev TOC Next
[See page image]

Page 413-414

 

413 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. %gIL 414

quutum immaniter, adeo quidem ut nemini parciturns fuerit, sed potius omni crudelitatis genere in obvios quosque saeviturus. Deus igitur illos hac ratione ex Indaea vi quadam abduetos ab Davidem

adduxit. I

Porro quacdam videri possent in hac narratioue minus rationi consentanea, quum nimirum ad Davidem convenisse dicuntur qui erant in angustia constituti et oppressi aere alieno et amaro animo, et factum else ipsorum prineipem. Absurdum igitur videtur, et maximo cum offendiculo coninnctum, Davidem ducem fuisse dictum latrunculorum et eorum hominum qui fidem fregerant. Nominatim enim dicuntur in angustia constituti et oppressi aere alieno. Lues itaque maxima fuisse videtur tota illa bominum colluvies, quorum se ducem profiteri Davidi turpe fuit et indecorum, et cum offensa Dei coniunctum. Nam qui obaeratum hominem recipit in societatem, certum est condemnatione dignum. Et quum facinorosi homines et poenis digni foventur et iustitiae eripiuntur Deus suo suffragio hoc condemnat. Quamobrem David ipsos homines in suam societatem et tutelam admittens maximam sibi apud omnes conflabat invidiam, et opprobrio se exponebat quod in ipsum Dei nomen redundabat, quod ab omnibus sacrosanctum haberi debet. Nam nonne istiusmodi potuerunt esse de ipso male feriatorum hominum iudicia? Iam a se' David detegit qualis hactenus fuerit, quum tanta hominum colluvies ad ipsum confugit miserorum hominum et aere alieno oppressorum quibus ipse se ducem praebet. lam apparet nihil hactenus in ipso nisi simulatum et fictum fuisse, iam ipsius perfidia adversus regem detegitur. En quibus modis Dei nomen potuit impiorum hominum vocibus lacerari, conieetis in Davidem huiusmodi dicteriis quibus adventus istorum hominum occasionem dabat? Et sane in hoc numero certum est fuisse multos indignos, qui * reciperentur, et quos David nunquam in suum consortium admisisset si a Deo potestatem I vel in eos animadvertendi, vel reiiciendi consequutus esset. Quare ad superiores, gravis etiam ista tentatio accessit, ut venerit David in suspicionem apud plerosque quasi ultro perditos homines et vitae profligatae advocasset, et in suam clientelam recepisset, pollieitus ipsis adversus insequentes auxilium et opem swam : ideoque merito ab omnibus culparetur, et in Deum graviter peccare videretur. Sed quum venisse ad Davidem non vocati dicantur, et ipse in tot tantisque difficultatibus constitutus non potuerit eos a se dimittere, dieo gravissimam ad superiores hanc accessisse tentationem, quod istiusmodi militibus illum stipari Deus voluerit. Quin etiam contigisse idem videmus israolitico populo, cuius Deus misertus est post longas et duras persequutiones: nam quod erit ex populo Dei re-

siduum, dicitur adiuvandum exigua manu, ad quam etiam accessuri fraude et mendacio multi dicuntur. Loquitur autem Deus de liberatione quam per Machabaeos fecit, quum se regibus Syriac a quibus misera Dei ecclesia gravissimis calamitatibus oppressa fuerat opposuerunt: fuit ergo manus illa hominum exigua, sine magnis viribus et sine apparatu, multi flagitiosi homines fidelibus permixti, multi proditores in illis occasionem perfide agendi in ecclesiam irrepserant, multi denique dissoluti et insolentes, quibus tamen ecclesiae permixtis Deus usus est ad eeclesiae suae liberationem, et suis Deus humiliandi se coram ipso praebuit occasionem. Sic etiam cognoscamus Deum voluisse Davidis patientiam opprobrio et hominum dicteriis ac salibus explorare. Hactenus quidem multa. David pertulerat, sed iam omnibns ipsius inimicis invidis ac malevolis'apertum os videtur ad calumniam, quum tota regionis eolluvies ad ipsum confluxisse dici potest, et Davidem factum illorum ducem.. Factum igitur istud peculiare esse agnoscamus, quod non possit in regulam generalem trahi. Nam multi adversus Deum insurgentes sese libenter egemplo Davidis tegerent, advocatis in auxilium hominibus nequam, flagitiosis, helluonibus, et ad quodvis flagitium paratis. Deinde videmus multum sibi homines permittere ad bonam licet causam mediis tamen illicitis promovendam quod maxime locum habet in summa rerum confusione, quum iustitiae et aequitati nullus amplius locus superest. Nam inquiunt, quare ego bonam et iustam causam agens non uterer mediis quae se mihi offerunt? Et istis praesertim rationibus utuntur ecclesiae hostes, adversus ipsum Deum pugnantes, qui etsi latronum, perditorum profligatorumque hominum, ganeonum utantur opera sibi tamen id licere gloriantur, quod non propriam eausam agant, neque vitam suam ant fortunam defendant, sed pro Dei gloria et honore laborent. En ut in rerum confusione multi sibi multa permittant, seque Davidis egemplo tueantur, qui miseros et egenos et aere alienos oppressos ad se confugientes recepit. Verum enimvero non legimus Davidem istos tubae clangore convocasse : sed contra ultro ad ipsum venisse dicuntur, in quo v idemus voluisse Deum ipsum explorare et huic vituperio ad tempus subiicere, ut eoram Deo magic ac magis disceret, et humiliari, et in nullo alio quam in Deo fiduciam collocare, et in omnibus difficultatibus ad ipsHm unicum confugere. Praeterea notandum, tit ante dixi, multa in sacris singularia facta occurrere, quae non sint in exemplum temere trahenda, in quorum numero istud est reponendum. Non itaque, si ad Davidem istiusmodi homines confugerunt, idem nobis a Deo permittitur: sed potius docemur precibus ad Deum confugere, ut quid facto sit opus cum in eiusmodidifficultates inciderimus ipse nobis aperiat