Prev TOC Next
[See page image]

Page 403-404

 

403 HOMILIA LXXYIII. 404

num argumentum habemus nos totos ad Dei cultum applicandi,, fiduciam nostram in ipso collocandi, ipsum in rebus angustis invocandi, et omnia bona ab ipsius gratuita bonitate manare, agnoscendi. Magnum, inquam, argumentum homines habent in contemplatione divinorum operum ipsum Deum agnoscendi, et precibus solicitandi, quum praesertim ipsius potentiae et bonitatis tam multa in rebus omnibus creatis appareant testimonia : verum homines in istis plane caecutiunt: qui Dei bonis vehementer ad omnem intemperantiam abutuntur, et ipsorum autorem non agnoscunt, sed quo plu, ribus bonis replentur, eo maiorem animi ingratitiidinem maioremque caecitatem suam produnt: hanc igitur ob causam Paulus dicit, quia in Dei sapientia Deum non cognovit mundus per sapientiam, placuisse Deo per aliam rationem, nempe per evangelii praedicationem salvos facere credentes : sed hoc evangelium ait esse stultitiam.

Hoc ipsum iam in isto Davidis facto licet intueri, qui Domini nostri Iesu Christi figura fuit: nam ridiculum erat Davidem insaniam simulare, in barbam exspuere, despumare, et in brachia eorum eollabi a quibus ducebatur, et impingere in ostia et parietes : sed nihilominus tamen Deus hanc ipsum servandi rationem sequi voluit: et sane David inde liberatus, Deo tam insignem gratiarum actionem egit, ut persuasum nobis esse debeat Deum hoc opus sibi tribui voluisse. Nam Psalmus 34 a Davide est compositus eo fine, ut palam profiteretur se non industria sua, sed unius Doi auxilio fuisse ex. tanto diserimine, et ipsis mortis faucibus ereptum. Ac sane ni res sic se haberet, non tam repente illum Achis a se dimisisset : sed in vincula potius conieeisset, spatiumque insaniae detegendae accepisset. Sed Deus ipsius oculos sic egcaeoavit, ut statim conspecto Davide, insaniam simulante, sit indignatus, oumque dimiserit, suos increpans, quare hominem insanum et furiosum ad se adduxissent. Qua in re manifesta Doi providentia apparet, ut non sit dubium quin Deus stuporem animi regi Acbis immiserit, Davidemque ex ipsius manibus tanquam ex ursorum aut leonum unguibus eripuerit : nam quale putamus odium totius populi adversus illum fuisse, quam infensos illi Philistaeos ad vindictam exarsisse, ut Davide sublato sibi felicia omnia polliceantur? Ye.rumtamen quocunque odio ardeant, et quantocunquo adversus ipsum furore exaestuent, miraculose contra omnium spem et mpectationem incolumis ex ipsorum manibus evasit: quod tantum Dei benoficium David agnoscens perpetuum monumentum illius in ecclesia voluit exstare, quo Doi unius favore et potentia ex imminenti morte se liberatum palam profiteretur. Ideoque Psalmo illi titulum fecit : Davidi quum immutavit vultum scum coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit. Porro

nomen istud Achis commune fuit regibus Philistaeorum : quemadmodum Abrahami tempore nomen Achimelech regibus Cananaeis: quod nomen fuit honorificum : quod eo docerentur reges non exercore crudelitatem, neque violentiam in subditos, ad eos opprimendos: sed patres populorum esse oportere, quos regerent ut patres liberos. Eadem ratio fuit nominis Pharaonis apud Aegyptios, quod omnibus regibus fuit commune. Porro David eo Psalmo profitetur, se Dominum velle in omni tempore benedicere, laudemque ipsius semper in ore habere: cuius bonitatem in summis angustiis expertus esset. Qnibus verbis David nominatim istam liberationem Deo tribuit, cuius ratio tamen ridicula videbatur, et meminit etiam eo Psalmo famis quam passus erat. Neque enim abs re dicit leones saepe famelieos esse, et praedam non invenire rugientes : sed Deum timentibus nihil unquam defore. Sane David famem aliquam passus erat, quum nullibi vel frustum panis nisi in sanctuario potuit reperire : sed in eo tamen Dei favor apparuit, quod propositionis panes, Deo dicati, sunt illi urgente fame traditi. Hine itaque discamus Dei erga nos benefacta tanti facere quanti debemus: nam quo gravioribus periculis et urgentioribus necessitatibus undique premi videbimur, si Deus auxilium laborantibus attulerit, eo maius paternae ipsius eurae testimonium babebimus, quo ad ipsum dignis laudibus celebrandum magis ae magis excitemur. Sed quanta hominum est ingratitudo : nam ambitiosos homines, et alios opulentos viros, quorum mensae bonorum omnium plenae sunt, adeo ingratos videas, ut Deum non agnoscant scum nutricium nee bonorum copiam acceptam ipsi ferant. Quamobrem obsecro? Nempe quoniam oculos ultra suas divitias non evehunt, et in bonis ac facultatibus suis conquiescunt: sed quum Deus in illas difficultates nos coniicit, a quibus nulla est spec evadendi, tum vel invitos cogit ad se ipsum assurgere, et re ipsa agnoscere se a Deo solo foveri et nutriri. Quare nimium ingrati sunt bomines, nisi tantucn Dei bonefieium agnoscant, et nullam ignorantiae excusationem praetexere possunt, quum Deus tot benefactis paternam suam bonitatem nobis patefaciat, quam nisi agnoscant merito rebellionis et contumaciae accusantur et rei runt. Sic exempli gratia, si peregrinanti nulla domus per longum tempus occurrerit, in quam divertat, et deinde casu in tugurium aliquod incidat in quo humanissime recipiatur, profecto nisi plane saxeus est Dei beneficio et favore tantum sibi beneficium contigiese fatebitiir: quod etsi beneficium memoria statim effiuat, tamen inexeusabiles coram Deo redduntur homines, quos laborantes tam extraordinaria ratione iuvit. Contra vero hie David, quem sibi satisfacere non posse in Dei gratia praedicanda videmus quod famelico panem dedisset, unde merito