Prev TOC Next
[See page image]

Page 401-402

 

401 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXI. 402

habuissent, quum ad Achis profugit, sua industria servatus videretur. Sed Deus its Davidis misertus est, ut Domini manifestum opus apparuerit. Nam pro blanditiis Philistaei regis iram adversus Davidem excitant, et stimulis quibusdam exaeuunt, dicentes: Ecquis iste est profugus? Nonne ille David est qui de tuis tarn multos interfecit, cui si vitam eoncesseris, perinde facere visus fueris, ac si fasces ardentes tuis aedibus et regno subieceris? Nonne ille est qui dominatum in regione obtinuit, et de quo post nostram cladem et Goliatbi mortem est decantatum, Davidem sua decem rnillia interfecisse, Saulem vero sua millia? Nonne si fuerit apud nos in otio, et rebus usus secundis, in nostrum exitium conspirabit? Sane quum co deventum est, minime dubium fuit quin Deus Davidi viam salutis eommunem, et apud homines nsitatam ademerit, ut manifestior esset Dei ergs Davidem benevolentia, cui veluti coelitus manurn porrexisset, et admiranda ratione ex mortis faucibus eripuisset? Neque enim apud homines consuetum est, stultitiam simulantem hostibus imponere, et impune dimitti non animadversa fraude. Ant si revera David insanus fuisset, an non multos ex gente illa, et quidem ipsum regem interficere poterat, cuius non maiorem quam aliorum rationem habuisset in insania? Cuius facti si rumor ad alios pervenisset, tot ab insano illo interfectos Philistaeos, certum est non tantum Iudibrio, sed olio summo habitum iri et omnium concursu obrutum iri. Deus itaque potentiam suam demonatrare, et impedimenta omnia tollere voluit, quibus ipsius gloria vel tantillum obscuraretur.

Interim metuisse sibi David dicitur a rege Achis, et idcirco insaniam apud regem despumando, et in faciem suam exspuendo, et in parietibus signa quaedam pingendo, et in manus eorum a quibus ducebatur collabendo, et in ostia impingendo simulasset : atque hanc rationem vitae suae eonsulendi tum excogitavisse. Hie igitur merito quaeri potest Deusne simulationem istam Davidis probaverit, an secus. Iam autem ante declaravimus Deum preces servorum suorum exaudientem , non semper ad eorum perfectionem a quibus in necessitate invocabatur respexisse : etsi mox videbimus Davidem protestari se Domini auxilium expertum esse in summa necessitate, quod purum et integrum se reperisset. Verum non ea Davidis mens fuit, ut se in omnibus iustum coram Deo faceret, quasi nulla in re peccatum a se fuisset: quare Davidem insaniam simulantem peccasse fatendum est: non minus quam quum Achimelecho sacerdoti mentitus est, quum dixit se mandatum aliquod a rege habere arcanum, et ab eo gladium aliquem aut telum petiit: et sequente capite videbimus Davidem non modo mendacium agnoscere, sed etiam lugere et ingemiscere, quod tot sacerdotum morti oecasionem dedisset: Calvini opera. Vol. XXX.

quibus rebus ipsum vehementer tentari et exagitari oportuit. Et sane minime dubium est quin animi magnis perturbationibus agitatus sit, ut super$uum sit excusationem facti istius quaerere. Verumtamen Dei auxilium hac ratione ipsum expertum esse coniicere possumus. Nam David videtur sensus omnes immutasse, ut nemo simulationem illam esse suspicari potuerit, sed Bola insaniae signa apparue rint, tit rudieare possimus non sine aliquo Dei affiatu Davidem insaniam simulasse, sed non ideo tamen in exemplum ista simulatio trahenda est, et nobis similia permittenda Davidis exemplo abutentes, vitiumque nostrum tegentes: nam Deus aliquando speciali quadam ratione operatus est, quam non liceat aliis imitari. Quamobrem discrimen constitu endum est inter communes et generales regulas et privilegia quibus aliquando Deus uti voluit, quae tamen non sunt in legem trahenda. Quod ergo de Davide legimus insaniam simulante, satis apparet speciale quoddam fuisse privilegium. Ac proinde nemini licere stultitiam aut insaniam ad illius exem plum simulare. Quamobrem vero? Nempe Deus verbo suo nos docet quid liceat, et regulam vitae proponit, a qua temere non est recedendum. Davi dem vero Deus potuit a regula generali dispensare. Summam enim. potestatem Deus in res omnes crea tas obtinet. Quamobrem quicunque casus ineidant, cavendum summopere ne temere quaecunque ratio vel libido dictaverit, ad periculum aliquod mortis vitandum, sequamur: si quidem Deus nos, quum ipsi placebit, contra omnium spem et exspectationem tueri poterit: si quidem in menu et potestate sua rationes habet nobis ignotas suos tutandi. Nos autem oportet omnibus quae verbo Dei prohibentur abatinere. Denique admirandum opus Dei agno scamus Davidis ex Philistaeorum potestate libera tionem, et interim contemplemur hie quod nos Paulus docet, nempe, Dei atultitiam longe superare omnem mundi sapientiam. Paulum quidem eerte loqui certum est de evangelii praedicatione, et eius dem simplicitate: nam qui viribus ingenii humani doctrinam evangelicam volent speculari, et ad man datum sui ingenii illam expendere, certum est risuros et ludibrio habituros quaecunque nobis in evangelio praedicantur: puta Dei filium apparuisse in terris assumpta humana natura, et pro mundi peecatis passum esse. Absurdum enim et rationi repugnans videtur, eum qui vita est, sese ad mortem exposuisse: cum qui bonorum omnium fons est, pauperem pro nobis esse factum : haec inquam sen sibus humanis plane absurda videntur, et rationi contraria: quam ob causam Paulus dicit, Deum quonlam mundus uihil proficeret in Dei sapientia, voluisse per stultitiam praedicationis salvos facere credentes Sane quum coelum et terram et quaecun que in ipsis sunt divina opera contemplamur, mag 26