Prev TOC Next
[See page image]

Page 405-406

 

405 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XXI. 406

eoncludit quaerentes Dominum non minui omni bono. Atqui David ipse famem passus erat: sed opportune tempore Deus illi remedium adversus famem exhibuerat: ac proinde negat illam faisse indigentiam. Nam fideles Dei miserisordia freti nunquarn rebus necessariis destituentur, neque Deus ipsos laborantes deseret. Neque vero tamen hinc sequitur Dei filios nullis unquam vel afflictionibus vel fame, vel siti, vel aestu, vel frigore exercendos: sed quibus tamen satis esse debet quod sunt in Domini tutela et protectione: quemadmodum et illud propheta testatur Ps. 37: Iustos famis tempore satiandos, et Deum manum ipsorum sustentaturum, id eat, Deum suos laborantes et omni auxilio humane destitutos, et in ipsis mortis faucibus collocatos, sua bonitate ex omnibus malis eruturum: ac licet ad aliquod tempus pressi angustiis fuerint, et Deus oblitus ipsorum videatur, nihilominus tamen praeter exspectationem et spem ipsis adfuturum, et paternam qua ipsos complectitur benevolentiam re ipsa patefacturum, tum maxime quum derelicti et omni auxilio destituti videbuntur.

Hoc igitur Psalmo Davidem complexum totam suae liberationis historiam videmus : quemadmodum et ex its apparet verbis quibus Deum dicit vultum Domini ease super facientes mala: quibus non dubium eat quin Doegum notare voluerit. Nam etsi adversus Doegum peculiarem Psalmum composuit, non tamen sine causa dicit, vultum Domini esse super facientes mala, ut ostendat se a Domino servatum in mediis periculis adversus Doegi malitiam, a quo fuerat apud regem Saulem delatus. Gloriatur igitur David de Dei custodia, non tantum Domini oculos inquiens esse super iustos, et aures eius in eorum preces esse intentas: sed etiam angelos Domini ease custodes in circuitu timentium ipsum, et ipsorum potentia protegi, quum ad Deum recurrunt. Quam sententiam multis quidem verbis persequitur, et tandem its concludit: Quis eat home qui vult vitam, et qui diligit dies videre bones? ad Deum in integritate et sinceritate confugito: linguam suam a male prohibeto, et labia sua ne loquantur dolum divertito a male, et facito bonum. Quibus verbis docemur fideles variis Dei castigationibus obnoxios esse, a quibus non prorsus eximuntur, sed tamen opportune tempore liberantur. Necessaria profecto nobis hoc tempore doctrina, quae longiorem quidem tractatum mereretur, sed cuius tamen summa nobis sufficiet, ut praesentem historiam ad nostram instructionem applicemus. Davidem igitur nobis si tantum proponamus Philistaeorum minas intuentem, a quibus correptus et ad regem ductus ad mortem postulabatur, et eundem magno metu perculsum, haec historia nostris sensibus valde frigida et ridicula videbitur, sed si ad eam doctrinam respexerimus, quae supra dicto

Psalmo nobis proponitur, in qua intuemur tanquam in speculo Davidem hinc quidem de vita desperantem et ad mortem damnatum, inde vero ad Deum assurgentem, supra iustos vigilantem, et attentas aures habentem ad eos qui ad ipsius auxilium fugiunt, Dei providentiam et bonitatem totis animis suspiciemus. Quidquid igitur David humani passus eat in tantis illis angustiis, adeo quidem ut insanum et fatuum simulare coactus sit, ad Deum tamen preeibus confugere illum non destitisse certum eat. Illum quidem sane magno metu perterritum fuisse non imus infitias : neque enim fideles sunt sensus omnis expertes et impassibiles, sed praesentibus malis affieiuntur et commoventur, at non tantus ille timor fuit, a quo Deum invocare fuerit impeditus. Neque enim se a Doe preces suas exaudiente adiutum dicit, nisi quoniam ipse mentem ad Deum direxit. Psalmus igitur iste nobis eat instar speculi in quo Dei bonitatem intueamur, Davidem ex ipsa morte liberantis: quod quum nullum evasionis appareret periculum, in Deum tamen mentis suao aeiem direxerit, et ab eodem auxilium exspectaverit. Quod ad angelos autem de quibus propheta meminit, non sunt illi natura quadam corporea et visibili praediti, sed apirituali ut corporeis oculis a nobis eonapici nequeant: sed tamen ipsorum custodia nobis hoc loco proponitur, ut certo persuasi simus

I nos licet miseros, et quotidie sexcentis periculis mortis obnoxios, habere tamen angelos Dei custodes, qui in nostram salutem perpetuo invigilent. Neque vero hie singulis fidelibus suns angelus attribuitur

sed in genere Deus sues angelos ad suorum custodiam mittere dicitur. Porro Deus angelorum opera non indiget, cuius sola virtus ad suorum defensionem sufficit. Yerumtamen bonitatem suam erga miseros et afflictos hac ratione magis ac magis patefacit. Nam, quaeso, quale quantumque divinae bonitatis eat testimonium, quod vilis et abiecta creatura, inops et egena, terrae denique lumbricus et mera corruptio non unum tantum angelum salutis suae ministrum, sed plures etiam habeat: quamadmodum et ipse Dominus nester Iesus Christus nos istud in evangelio docet. Non dubium itaque eat quin David istam liberationem tam excellentem, tamque magnificam agnoverit, quasi ipsorum angelorum exercitum misisse Deus videretur. Neque vero nobis hie aliqua fingenda oculata angelorum visio, quos non eat verisimile Davidem oculis carnalibus contemplatum, sed salutis effectum, quum ipsorum ope et auxilio se liberatum, et ex manibus Philistaeornm erutum agnovit: huius liberationis perpetuum monumentum esse in ecclesia hunc Psalmum voluit. Quamobrem ex hoc loco Dei bonitatem sic efferre et praedicare discamus, ut non tantum nos ipsi fiduciam nostram in Dec collocemus, sed alios etiam ad idem faeiendam cohortemur. Nam et ipse 26*