Prev TOC Next
[See page image]

Page 393-394

 

393 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gXI. 394

fecerit David, quando esuriit ipse et qui cum eo erant, quomodo intiavit in domum Dei et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque eis qui cum eo orant, nisi solis sacerdotibus? In quo tamen a Dec non est reprehensus. Quin et Dominus noster Iesus Christus summus rerum index et arbiter ore proprio Davidem absolvit. Ac proinde quaestionem omnem hie tolli oportet de qua ipsemet Dominus noster Iesus Christus, pones quem summa autoritas eat, sentontiam tulit. Sed age quo fundamento nitatur ipse Iesus Christus expeudamus. Rationem enim addit, quia filius hominis dominus eat edam sabbathi, quibus verbis indicat sabbathum indictum fuisse ut bominibus serviret, et ideirco fideles sabbathum observantes tanquam Dei filios non in eam cogi servitutem quin libertatem habeant faciendi id quod instituto legislatoris non repugnet. lam igitur expendamus cur Dominus prohibuisset panes istos propositionis comedi a vulgo, sod tantum a sacerdotibus, et quidem velut a communi vita separa.tie, voluisset. lam ante finem legis istius ostendimus, panes nimirum propositionis oblatos et in mensa sanctuarii repositos, ut huius mensae sanctae virtute et efficacia reliquiac populi bibentis et edentis mensae veluti Dei praesentis maiestate sanctificarentur. Porro si panes illi propositionis qui tollebantur a sanctuario omnibus sine discrimine in usum cessissent, non tali reverentia qua par erat mysterium illud Paulus veneratus fuisset, et non cogitassent de Deo in cibo et potu glorificando. Ac proinde impura ipsorum mensa fuisset, quam Deo dedicari oportebat, populusque paulatim in adulterinam religionem conversus nullo divinae legis studio fuisset affectus. h`aetum autem istud Davidis divinae voluntati minime fuit contrarium. Quid ita? Nempe nolebat ipsum Deum hac famis necessitate opprimi neque ad caeremonialem illam legis observantiam sic illum obligarat, ut non posset et non liceret ipsi in casu necessitatis de panibus illis edere. Nam exempli gratia, si forte contigisset egenum aliquem et miserum hominem sanctuarium praetereuntem animi deliquium pati, quod sacerdos animadverteret, profecto apparet hominem illum licet non postulantem neque loquentem, tanquam in articulo mortis conatitutum ab ipso sacerdote sustentandurn fuisse et non fuisse peccaturum adversus legislatoris intentionem: quod non sint verba tantum legis attendenda, sod ipsius maxime substantia. Quandoquidom igitur sacerdoti licuit de vita periclitantem aliquem hoe pane sancto adiuvare et reficere, Davidem etiam sacerdos his panibus sublevans, non peccavit adversusDei mandatum: praesertim quum illum existimarit publicae utilitatis causa in tantum discrimen veuisse, et tanta necessitate premi. Atque haec sunt fundamenta facti illius Davidis,

quod speciale aliquod Dei privilegium ad actum somel illi a Deo concessum propter legis transgressionem minime dicendum eat, sed divtnum beneficium et liberalitas a legislatoris pura intentione manans. Qnum igitur Dominus noster Iesus Christ.us alt non licuisse Davidi de panibus illis edere, non sic intelligendum quasi nefas esset ant omnino prohibitum de illis edere. Notum eat quidquid Deus condernnat non posse unquam tanquam bonum probari. Ac licet contra homines sentiant Dei tamen firmam ratamque semper ease sententiam : quod igitur Dominus noster Iesus noster ait non licuisse Davidi edere de panibus illis, ex usu comrnuni loquutum eum ease sciamus. Quemadmodum exempli gratia non licuit die sabbathi carnes ad ignem ant panem coquere, neque rus proficisci, neque ligna domi findere, quae omnia lege prohibebantur ea tamen conditione nisi necessitate aliqua cogerentur. Itaque notandum eat hanc permissionem Davidi factam non fuisse contra legem speciale aliquod privilegium. Atque hoc eat diligenter observandum, quoniam ingeniosi sunt hac in parte homines in quaerendis effugiis quibus hoc vel illud sibi licere persuadeant et nominatim sanctorum exemplis sua facta probare consueverunt. Observandum igitur Davidem, licet usus sit panibus propositionis, quos Deus solis sacerdotibus reservari iusserat, noon tamers divina sententia condemnatum, quod legislatoris intentio esset legem vim suam obtinere si nulla necessitas in contrarium traheret. Hoc ita ease ex its apparet quae ante diximus, cur Deus vellet solos sacerdotes istis panibus vesci non autem communes fieri. An enim misero homini fame pereunti non fuisset istis panibus succurrendum quod Deus solos sacerdotes illis vesci mandavisset? Sane bene haec inter se conveniunt, sacerdotes solos vesci panibus propositioriis iussos et interim bumanitati locum dari, ut in casu neeessitatis auxilium laborantibus afferretur. Idcirco etiam Dominus noster Iesus Christus hanc sententiam suo calculo confirmans: Oseae prophetae verbis eandem ratam facit: Deum inquiens malle misericordiam quam sacrificium. Istorum igitur acribarum et Pharisaeorum malitiam ac virus quum Dei legem stultae suae opinioni subiicere conarentur, redarguit, quod Deus per Oseam declaravit se malle misericordiam quam sacrificium. Procul dubio, ut ante diai, sacrificia per se nihil crant: neque enim a Dec instituta, quod ipsis indigeret, sed ut illia homines erudirentur. Quandoquidem igitur sacrificia per se inutilia erant, expendenda vox illa prophetae, Deum malle misericordiam quam sacrificium. Nam hae voce misericordiae propheta humanos omnes affectus et miserationes comprehendit, quibus alii alios sese mutuo complecti debent, et in rebus angustis et difficilibus