Prev TOC Next
[See page image]

Page 389-390

 

389 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. ggI. 390

num ulli inferre: tamen abstinendum omni mendacio, et sincere ac candide semper agendum, permisso rerum exitu Dei providentiae quaecunque nos pericula circumstent. Imo licet mors ipsa ob oculos versetur.

Deinceps sequitur Davidem postulasse a saccrdote quinque panes sibi suisque servis, sacerdotem autem respondisse se non habere laicos panes ad manum. Id eat panes quibus liceat vesci omnibus indifferenter: sed tantum panem sanctum, id eat panem propositionis qui solis sacerdotibus reservabatur, et adiicit sacerdos, ZIIodo ipse et pueri. mu-ndi sint, maxime a mulieribus, se daturum illi panes illos comedendos, cui David respondit, se suosque pueros esse puros et abstinuisse a mulieribus heri et nudiustertius, id eat, diebus praecedeutibus, ex usitata phrasi scripturae. Et adiecit praeterea viam, licet polluta sit, se tamen nihilominus puros et nulla macula pollutos. Quanquarn de hanibus intelligi verisimilius est: panes illos sacros fore nihilominus sacros, etiamsi comedantur ab ipsis qui non runt ex ordinc sacerdotum, quod nulla macula, neque ipse neque soeii polluti slut. Quandoquidem ergo, inquit, purgati sumus, panes qui a Domini praesentia sublati sunt, non polluentur: id eat sacrificium non ideo profanabitur. Tuuc igitur ipsi sociisque, sacerdos panes qui fuerant in sanctuario, et in oblationem sacram Deo dicati, tradidit. Quod ad panes antem illos propositionis attinet, observanda paucis causa cur Deus sanctuarii mensem panibus illis perpetuo voluerit onerari. Nam absurdum et ridieulum prima fronte videretur, Deum sterni sibi mensam voluisse, et in argenteis patinis magno apparatu panes illos offerri, et in praesentia sua repositos manero, quasi ex illis cibum sumpturus videretur. Yidebantur ita Iudaei suspensi ac dubii teneri, quasi Deus non esset naturae spiritualis. Sed hie observanda generalis regula, omnes illas oblationes quae sub lege fiebant, non fuisse Dei respectu factas, sed in hominum instructionem. Quare si quid in istis oblationibus absurdum nobis videtur, nos ipsos intueamur, et quidquid illic factum eat ob hominum tarditatem et ruditatem in divinis factum sciamus. Et quoniam nimium crasso et hebeti sumus ingenio, propter torrenam huius corporis molem qua sumus circumdati, agnoscamus Deum se ad captum nostrum accommodare et rationem nos erudiendi non omnino suae gloriae et iudiciis convenientem sequi, quandoquidem usque ad ipsius gloriae maiestatem assurgere non possumus. Panes igitur isti proprositionis, ut verbo dicam, docebant domi edentes panem orportere sibi in memoriam revocare panes illos propositionis Domino in sanctuario oblatos sanctos else, ut et ipsi edentes ac bibentes Dei praesentiam agnoscerent: ac proinde neque ederent neque biberent sine hac fidei certitudine, Deum praesentem adesse comeden-

tibus et bibentibus ad cibos ipsis sauctificandos, quo ipsi hac Domini praesentia ad gratiarum actionem magis ac magis commoverentur. Atque hoc ipsum nos divus Paulus docet, nempe licet haec abolita sit caeremonia, nunquam tamen debere fideles edere frustum panis, vel bibere quin ipsorum potus ad Dei gloriam referatur. At dicat aliquis, Deusne ergo in eau nostro et potu glorificabitur? Nae, si sobrie vescamur. Deinde et ita testari possumus quam paterno Deus de nobis sit sollicitus, quum et esui et potui nostro praesidet, et bonitatem suam ac potentiam dignatur erga nos exercere, corporibus nostris conveniens alimentum sufficiens, quae alioquin instar cadaverum collaberentur, ut istorum meditatione magis ac magis ad agendas ipsi gratias tmmortales excitemur. En ut et hodie legales illae figurae nos erudiunt, ut in potu et eau nos exerceamus in Dei timore, sobrietatemque ac temperantiam sectemur, et divinis beneficiis magis ac magis ad gratiarum actionem excitemur. Sed quae hodie spiritualia Bunt eaeremoniarum temporibus oportebat signis quibusdam visibilibus et externis repraesentari. Hanc ob eausam in lege panes in sanctuario proponebantur ad Dei praesentiam denotandam : et ad singulos monendos ut domi cibum sumentes cogitarent se a Deo veluti ad mensam invitari, cui ipsemet licet mensis nostris opus non habeat vellet tame praesidere, euramque et studium -paternum erga edentes et bibentes testificari : quod quasi manu propria non tantum panes distribueret, sed instar sedulae nutricis cibum in os ingereret. Huius ritus vestigia quaedam in etbnicorum sacris apparent, in quibus magna quadam religione convivia sua celebrabant. Ac licot plerumque intemperantia, luxu et ebrietate diffluerent, nunquam tamen Deus permisit illam cogitationem ex hominum mentibus obliterari, quin semper aliqua caeremonia et signo externo divinae maiestatis sit denotata: adeo ut si quod iusiurandum in mensa inter convivandum fieret, duplex esset obligatio : si quis contractus, sacer haberetur, tanquam in Dei praosentia factus : qui licet Dei veri cognitionem non haberent, eo tamen magis ac magis inexcusabiles reddebantur. Ac si hoc inter ethnicos et infideles illos obtinuit, multo minus excusari possumus hodic nisi quum illi Dei praesentiam in conviviis suis agnoverint, nos hodie multo magis et frumentum et quidquid aliud aflert tellus Dec in oblationem sacram offeramus, id eat, Deo accepta omnia feramus bona terrena quibus vita nostra sustentatur, et de illis ipsi gratias immortales agamus. Neque enim abs re Paulus ait omnia munda et pura ease per fidem purificatis, nempe quoniam cibi quos ad alimentum aecipimus, et quibus vescimur sanctificati sunt, quoniam nos verbo Dei et precibus ac orationibus sanetificati sumus. Et de caeremonia illa obiter ista dicta sunto.