Prev TOC Next
[See page image]

Page 377-378

 

3,17 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gX. 37 8

filii saepe ad furcas rapiantur. Idcirco igitur scriptura dicit filium perditum, nequam, of luxuriosum matri fore dedecori, ut ostendat stultam matrem dedecore et ignominia afficiendam, quum in filii vitia nimium indulserit, et hac indulgentia depravatus in quaelibet vitia proruperit. Hoe itaque sensu dicitur hie Ionathanus a Saule conspirasse in confusionem matris, cuius etiam ignomimam alt in totam reliquam domum et familiam redundaturam. Sed quo iure, quaeso, Saul ista filio exprobrat? Quoniam David rex futurus est. Sed quis obsecro Davidem regem designavit? Nae ipso non ambivit, non prensavit istam dignitatem, non malis artibus quaesivit: sola Dei voluntas, solum ipsius hie deeretum intervenit a Samuele patefactum. Itaque Saul ideo tantum Davidem persequitur, tit ex supradictis apparet, ut Dei decretum de ipso, si possit, aboleat. Atqui non cum mortali res ipsi crat: sed cum vivente Deo: quern de solio detrabore velle Saul videbatur: verumtamen illa fuit insani istius mens. Cuius insaniae vel istud esto sufficiens testimonium, quod filium alloquens ait: Omnibus diebus quibus ilius -1sai vixerit super terram, non poteris etc. Nam licet mortuum nonne poterat Deus suscitare, regemque constituere, quandoquidem de eo in regiam dignitatem evehendo decretum irrevocabile fecerat? Hanc Dei potentiam in nostram consolationem usurpemus. Nam qui mundum de nihilo creavit, certo potest nobis mortuis vitam restituere, et beatos in aeternum facere, locumque suis promissis invenire. Huius fidei exemplar Abrahamum Apostolus nobis intuendum proponit, cuius insignem fidem ex eo commendat, quod qunm a Deo iussus esset filium unicum suum sacrificare, vehementer commoveri et indignari potuerit, quandoquidem promissiones acceperat de salute pretium perficienda in eo qui ex Isaaci semine nasceretur, et gravissima fuerit illa tentatio, spe sua frustrari, Deo illi quod ante dederat eripiente, et promissionum suarum abolitionem re ipsa demonstrante. Quam gravem illam fuisse putamus tentationem, qua videbatur Abrahamus in summam confusionem ex promissionum divinarum abolitione venire? Sed ille tide plenus longe procul oculorum aciem direxit, in Dei virtute, potentia et bonitate fiduciam omnem reponens, et persuasus, Deum, etsi moriatur Isaaeus et in holocaustum Deo offeratur, posse tamen sibi ex illius cineribus filium suscitare. Quare Saulem oportebat etiam boo in suam mentem inducere, Deum Davidi promissum regnum superatis omnibus impedimentis daturum, et licet a se David interficeretur, Deum tamen nihilominus suis decretis viam patefacturum, suamque potentiam demonstraturum. Sed in Saule conapicuum est quo furore, et qua vesania increduli adversus ipsum Deum insurgant, ut prorsus rationis expertes videantur.

Nae si quis quaerat ex ipsis, sperentne se adversus Deum insurgentes, rem ad exitum perducturos, certum est illos re apud se diligentius pensata horrore attonitos expavefactum iri, si in cogitationem ipsis Dei maiestas et potentia venerint. At nihi!ominus quod horrent faciunt, nempe quod sint fanatici homines et adversus quem insurgant, non cogitent, neque in mentem illis Dei potentiae consideratio veniat. Hine ille furor, quo adversus ipsum Deum efferri non verentur. Ita Saul furibundus solam Davidis mortem cogitat, et modo rem perfecerit fausta sibi omnia pollicetur. Atqui Deus ilium regnaturum iam ante praedixerat. Sed aliquod aliud Sauli debuerat etiam in mentem venire, nempe, hominum vitam in Dei manu else positam. Nam etsi latrones saepe multis vitam eripiunt, non tamen in ipsorum arbitrio et voluntate vita nostra posita est: sed tantum quod Deum permittit efficiunt. Qui ergo nos in hoc mundo collocavit potestatem ex eodem nos revocandi quum libuerit sibi reservavit. Quandoquidem ergo vita nostra est in Dei tutela et patrocinio, quomodo Saul Davidem ad. mortem persequebatur, qui non ignorabat Deum non inultam illam temeritatem et arrogantiam relicturum? Sed ea fuit hominis insania. Denique apparet homines suis passionibus excaecatos, non cogitare se Deum babere adversarium, et potentiae ipsius non meminisse: sed tanquam ludicram et inanem ducere: ac ipsi Dee resistere tanquam si coelum et terram baberent in sua potestate. Sed et alia insuper hie doctrina est observanda, quanta pestis sit invidia, et praesertim quae fertur in eos quos Dens nobis praeesse voluit, et in summam dignitatem extulit. Huius mali fons ambitio, ex qua invidia naseitur; et dignitatum ac imperiorum et honorum contemptus et viobatio. Idcirco Paulus mutuam inter nos concordiam et fraternitatem commendans, ab hac tanquam malorum omnium radice orditur : N ihil, inquit, inter vos fiat ex vana et inani gloria. Certum enim est hoc vitio infectos, etiam invidia et livore laboraturos, et ubicunque Doi dona fuerint conspicua its magis disrumpendos, et Dei donis urendos, quibus proximos ornatos intuiti fuerint. Inde vero contentiones oriri Paulus adfcit, et homines extra rationis terminos forri, immb omnem humanitatem exuere. Discamus itaque in sua quisque vocatione incedere, concordiam et amicitia.m foventes. Damnosam ambitionem procul a nobis abiiciamus, omnemque dominandi cupiditatem, its quae nobis Deus largitur contenti, ac coram ipso sic deiiciamur, tit cum omni timore et humilitate ipsi pure et sincere serviamus, proximorumque nostrorum commodis studeamus. Hoc si factum a nobis erit, turn Dei dona et gratias in proximos collatas sic mirabimur ut iisdem laetemur, et in quibuscunque fuerunt quanti par est faciamus.