Prev TOC Next
[See page image]

Page 375-376

 

375 HOMILIA LXXYI. 376

Saul in Ionathanum insurrexit, graviterque primum inerepuit eum; vocans filium mulieris iniquae: quasi aliquis aliquem a se facessere iubens, diceret: Facesse hine, fili scorti. Videte hominis infamiam qui filium non contentus contumelia affecisse, in matrem etiam ipsius est iniurius: quae fortasse ex vivis excesserat: a.ut adhuc vivebat: sed utut sit, cur in eam fertur eius iracundia? Fanaticum et insanum hominem merito dicemus, qui uxorem bic rebellionis accusat. Sed qua in parte peccaverat illa contra maritum? an deprebenderat illam cum filio .adversum ipsum conspirantem? Nam esto, Ionathanus sit reus alicuius facti, quid illud ad matrem innocentem? Quamobrem igitur illi Saul iraseitur ? Hine agnoseamus quam violenti sint affectus nostri quum ipsis habenas laxiores permittimus. Ira, inquit ille, furor est brevis. Quemadmodum enim bomo insanus nullum habet rationis neque aequitatis sensum: sed modo hunc caedit, modo illum mordet, modo sibi ipsi vim infert: sic ira pereitus nihil differt ab insano et frenetico, nisi quod vehemens ills passio cito transit, sed et ab insania et frenesi ad se bomo fanaticus vix revertitur. Sed iram et aliam similem passionem certum est sensum omnem rationis its adimere qui ab illa possidentur, adeo ut nihil moderatum sapiant. Sua sano cuique poena sufficit: si Ionatbanus igitur peccavisset, quare matrem ipsius Saul dedecore et ignominia afficit? Sed Saul in iram et furorem versus est prorsus eacaecatus. Et iam supra audivimus ipsum in sensum reprobum a Deo fuisse coniectum, et a malo spiritu Domini vexatum ; quod hoc loco iam re ipsa demonstratur. Sed unde fiebat ut Saul sensum omnem rationis amitteret, nisi quod diabolica malitia in Davidem ferebatur, et adversus ipsum aestuabat? Quare quo licentiosius adversus ipsum fertur, eo gravies inflammatur, adeo quidem ut omnem humanitatem exuat, et propriis visceribus non pareat. An non 'enim in ipsum redundabat uxoris dedecus, Iquam in iracundia sea vocat, inquam, rebellem et perversam, licet illa non peccasset adversus ipsum? Ergone simus Saul satis*, qui in procerum suorum coetu uxorem et proprium sanguinem sine causa criminatur et ignominia afficit? Ex quo apparet quantopere znalitia propria fuerit excaecatus. Sed binc vicissim longe fit illustrior lonatbani fides in Davidis amieitia, et in its pcrficiendis quae ipai erat pollicitus. Nam etsi p~itris iracundiam et crudelitatem sentiret, sese tainen audet opponere, et licet praesentissimum periculum videat, ut paulo post videbimus, ferre non potest ut Davidis iunocentia sic opprimatur. Itaquo exeipit: Quid idle vero fecit? Quid idle morte diguum commeruit, ut illu:n morti addicas? Qualo;

"j Textus corruptccs videtur.

ipsius est peccatum? Quibus Ionathani verbis magis irritates pater in filium insurrexit, et trucidare conatus est. Ex hoc igitur eaemplo apparel quale sit bonorum omnium offieium, nempe veritatem et aequitatem pro virili tueri : ac eorum praesertim qui ad rerum gubernacula sedent, quos plerumque contingit sea autoritate abuti ad tyrannidem. Nae si quis ex rerum externa facie iudieium ferat, videbitur Ionathanus non leviter peccasse, quandoquidem rex ipse mortis sententiam advei·sus Davidem tulerat, cui nefas erat contradicere. Sane ita est: sed Ionathanus noverat iustitiae nomen inanem tantum esse larvam, qua plerumque abuti solent qui suis cupiditatibus abripiuntur. Nam si centies aliquis ad mortem iudicis sententia condemnetur, non tamen facta diligenti inquisitione iuris et aequi, an ideo merito dicemus ad mortem trahi innocentem, quod iudicis sententia damnatus sit. Hoc videbat Ionatbanus, quamobrem non veretur se patri regi licet opponere, et afflicti Davidis causam agere et tueri. Quaerit itaque Ionathanus, qua in re David peccaverit. Atque hoc, est observatione dignum, nempe omnium fidelium offieium esse ut Dei procuratores et patroni sint, quotiescunque veritatem et iustitiam improborum iudiciis opprimi vident, et innocentes iniuste affligi : tantumque abosse debere ut in illud iudicium consentiant, ut contra pro virili causam illorum agere, et se illis socios addere ex officio debeant. Nam etsi iniquitates improborum minime conscii sint, tamen si dissimulando quod itnpium est fieri permiserint, certum est eos coram Deo desertae bonae causae reos esse, et derelicti officii ad quod a Deo vocabantur.

Et de Ionatbano hactenus; eonsideranda deinceps Saulis adversus Ionathanum verba contumeliosa: Numquid ignoro, quia diligis filium Isai in confusionem team, et in confusionem ignomimosae matris tuae? Omnibus enim diebus quibus Mius Isai vixerit super terrain non stabilieris he, neque regnum tuum. Quod conspirasse Ionathanum dicit in confusionem ignominiosae matris, non est intelligendum cum multis quasi spurius fuerit, et mater ipsius adultera, qu,)d Saulem regem et patrem videretur non revereri : sod potius ex use Commllnl dictum existimandum, ut ex aliis multis locis similibus apparet, filium sapientem patri decus et gloriam, sed stultum et perditum ac dissolutum matri dedecus et ignominiam adferre. Quid ita vero? Nompe, quod matres peculiari quodam affectu sint erga filios indulgentiores et nimio amore excaecatae maritos etiam saepe fra.udant et emungunt ab illis pecuniam quam filiis tradant ad luxuriam atque nequitiam: et omnia ipsorum vitia .tegant: denique tarn stulto amore illos prosequantur, ut ad quamvis nequitiam illis indulgeant: et non stet per eas quin