Prev TOC Next
[See page image]

Page 365-366

 

365 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gg.

calamitatibus ezereendum? Istisne autem perpetuo parcendum? In quas plerumque voces erumpimus, quod non veniat nobis in mentem ea quae hie doctrina continetur; nempe Deum nostris hostibus, quicunque tandem illi sint, uti ad suam vindictam egercendam, et quidem ut maxis ac maxis humiliemur. Nam si propria manu castigare nos dignaretur, paterna illa foret castigatio. Neque enim pater filium castigans eius ignominiam et dedecus quaerit. Itaque Deus hostibus nos affligendi et durius eaercendi faeiens potestatem, illis utitur tanquam flagris et securibus quibus nos ut iustus index contundant et .poenas meritas reposcat. Idcirco nos decet sub ipsius manum magis ac magis deiici, et peccatorum sensu sic affici ut pudore suffusi ab illis resiliamus.

Praeter superiora hic.nobis egpendenda Ionathani fides et obligatio, et illa quidem admiranda. Saulis onim regis erat filius, quorum nomen et familiam nemo turn abolere cogitabat, nisi forte inimici, adversus quos turn bellum gerebat, nempe Philistaei. Nam in universo populo nullum Saul habebat aemulum, nullas privatas inimicitias, nulla odia, quin facile coronam et sceptrum regium retineret. Verumtamen ultro Ionathanus Davidi regium sceptrum defert. Quid its vero? Nempe regem fore Davidem agnoscit, etsi turn valde afflictum et variis fluetibus agitatum, adeo ut ne ad momentum quidem usquam tutus videretur, quin de vita periclitaretur, ut deinceps videbimus. Davidem ergo licet profugum, et Sauli eaosum et infestum, Ionathanus regem agnoscit et fatetur. Quid its, nisi quod divinas promissiones intuetur, et de illarum certitudine persuasus res invisibiles sibi ante oculos proponit et contemplatur? Sic Noachum videmus diluvium futurum animo concepisse, et reliquis genio indulgentibus, et voluptatibus suis operam dantibus ausie et sollicite arcam viginti et centum annorum spatio struaisse. Quamobrem? Apostolus ipse rationem docet, nempe vidisse illum fide quod nondum egatabat, et de Dei promissione fuisse persuasum. Idem ergo nobis hie de Ionathano sentiondum, qui licet Davidis statum videat tune miserrimum et abiectissimum, non desinit tamen illum ut regem agnoscere et cum illo pacisci. Nempe ad ipsius aures venerat Dei promissio facta Davidi : et noverat comminationem Domini adversus Saulem patrem per Samuelis ministerium, fore nimirum ut Deus alium successorem Sauli quaereret populo suo praeficiendum. Quas Domini minas Ionathanus sic eacepit, ut de Dei promissione Davidi facta certior factus, non dubitet quin sit illam Deus perfecturus, licet tune tern

poris hominum iudicio David esset ab ea remotissimus et alienissimus. Qua in re Ionathani virtue est maaime conspicua, quandoquidem ad ipsum

366

regia successio pertinebat. Nam quid de Davide sibs poterat polliceri? Nonne regia dignitas quam illi procurat, cum ipsius detrimento coniuneta erat ad quem successio spectabat7. Nam homines scimus suis commodis studere, et vehementer indignari si quid ipsis proponatur damnosum et detrimentosum : et nulla tam arcta esse amicitiae vincula, quae non facile abrumpant, si detrimentum adferat. Verum Ionathanus credit quod antea audivit, Deum velle Davidem regnare, et ab ipso fuisse designatum et electum regem Israeli praeficiendum. Patrem suum seque etiam divino mandato novit,de regia dignitate deiiciendum, et Davidi subiiciendum. Hine admonemur fidem non esse tantum de its quae nobis grata et utilia sunt: sed etiam de adversis, quia fit ut si Deus nos saepe contra easpectationem et opinionem eacipiat : et iucidant rerum mutationes difficiles, et nostris affeetibus repugnantes, patienter tamen ferendas et amplectendas seiamus. Idcirco Ionathani laudabilior virtus apparet, quo magis placide acquievit Domini decreto de familia Saulis deiicienda, et de Davide attollendo, et in regiam dignitatem evehendo. Rara sane fides: rara in terris virtus. Nam incredibile videretur Davidem a Ionathano sic redamatum, ut ad regium sceptrum olim occupandum ab ipso iuvaretur. Cur non enim hominem a vivis auferebat, quem in sua potestato habebat? Verumenimvero contra libenter se ipsi cum omni modestia et humilitate subiicit. Hine igitur discamus nulla re nos impediri debere quominus Dei verbum plena et indubitata .fide recipiamns; et in eo gloriemur, licet non sine detrimonto nostro impleri posse videatur. Nam fere sumus honorum avidiores, et nimium delicati, et Dei manum ferre non possumus, nisi quatenus nostris cupiditatibus indulget: hinc illa in nobis naturalis incredulitas, hinc obmurmurationes adversus Deum, cuius praesentiam in verbo ipsius contemplari non didicimus. Quamobrem ut certa fide promissiones divinas recipiamus, et sine repugnantia veritatem eius amplectamur, omnem arrogantiam et de nobis opinionem abiicere discamus : ad patientiam nos eaerceamus : nostris commodis studere desinamus: Deoque nos totos permittamus, et secundum ipsius voluntatem nos regi feramus, adeo ut licet variis eaerceamur calamitatibus, nostraque obedientia variis modis eaploretur, no tamen indignemur, neque variis cogitationibus uramur; quandoquidem nos ea conditione in hoc mundo collocatos esse a Domino, ut istis calamitatibus eaerceamur, scire debemus, et Domini voluntati acquiescere.

Atque de istis satis quae deinceps adhuc pluribus erunt eaplicanda. Quae vero de Ionathano digimus, apparent ex verbis illis : .Et dimittam te; et vadas in pace, et sit Dominus tecum, sicut fait