Prev TOC Next
[See page image]

Page 341-342

 

341 IN I. LIB. SAMUEL. CAP: XX. 342

primum dedit proverbio isti occasionem, quod homo rusticus et agrestis ac ignobili loco natus fuisset in prophetarum coetu spiritu divino afflatus, quum designatus esset rem Israelitarum. Deinde iterum quum in reprobum sensum coniectus, licet a malo Domini spiritu vexaretur, tamen Dei voluntate ad temporis momentum cum prophetis prophetavit, non sine miraculo, quod sensu et intelligentia careret. Denique proverbium istud fuit in usu apud vulgus, ad Dei gratiam magnifaciendam et praedicandam, nominatim' in aliquo conapicuam, de quo nulla omnino apes esset frugi futurum : ant quum aliquis antea vitae deploratae et perditae, in rectam viam redibat. Ac sane Dei virtus in istis duobus insi;nis eat. Primum, quum Deus ad funetionem aliquam utitur aliquo, qui videretur antea prorsus ineptus et non idoneus. Et hoc saepe contingit, ut atupidi et inertes multi videantur, qui ad publicas functiones vocati longe se alios quam speratum esset praestent: quae sane summa diligentia et attentione runt nobis consideranda, ut Dei gratia tanto magis agnoseatur et praedicetur: et persuasum habeamus nos quum ab ipso pendeamus, etiam accepturos dona necessaria, prout ipsi placuerit, etiamsi natura simus inhabiles et inepti. Deinde quum flagitiosos homines, reprobos, et a Dei ecclesia reiectitios in gregem suum revocat, et in viam salutis reducit. In quibus Dei bonitas et potentia eat agnoscenda et simul etiam praedicanda. Discamus itaque Dei opera sic admirari ut insolita, ne irrideamus, sed cum bonore praedicemus. Nam multos videas, qui quod divina opera suis sensibus non comprehendant quod sint insolita, reiiciant, et velut aures obturent ne intelligant. Hoc its contigisse videmus, a quibus illud ortum proverbium: Etiam ne Said inter prophetas? quum primo coepisset prophetare, nam cum indignatione quadam dictum illud ab ipsis apparet. Siquidem solo suae rationis et sensus iudicio ducti, iudicant ease impossibile Saulem prophetare, quos Dei virtutem oportebat potius suspicere, et agnoscere potestatem in donis suis in eos quos ipsi videtur conferendis. Ex quibus apparet, nonnullis tam insolentem videri donorum Dei rationem, ut quoniam captum ipsorum superat, eam reiiciant et contemnant. Nos vero contra discamus admirari Dei opera, et in usum nostrum illa converters : Deique bonitatem adorare nostris sensibus longe superiorem. En .quis sit huius proverbii usus, Saul inter prophetas. Quamobrem si hodie quosdam videmus in ecclesia loquendi facultatem adeptos, qui videbantur ad publicam functionem inepti, et a Deo factos idoneos, res illa tanta tamque inopinata mutatio sane miranda videbitur, quam sensibus nostris non apprehendimus: sed tam admiranda mutatio nos in admirationem divinae misericordiae et bonitatis exci-

tare debet, quae res suas creatas habet in potestate, et easdem pro sua voluntate regit et administrat. Deinde si flagitiosi homines et qui deploratam vitam egerunt, et ad quodvis flagitium sibi habenas antea permiserunt, ad meliorem frugem, et Dei timorem revocentur, veluti si quis antea vel adulter, vel ebriosus verbi divini intus operante virtute et efficacia mutetur, et ex scortatore vel adultero castus evadat, ex ebrioso sobrius : qui contumeliosus et iniuriosus, omni abstineat iniuria: blasphemus anteactae vitae sordes detestetur: denique illi omnes Dei nomen revereantur, et quisque pro virili sanctifieent, nonne tum merito dicemus: Num et Saul inter prophetas, non tantum admirati divinum opus, sed eius bonitatem etiam in hominibus a se alienissimis ad frugem revocandis, praedicantes et dignis laudibus celebrantes, nosque ad ipsius obsequium componentes?

David fugisse de Naioth, et venisse ad lonathanum, conquestusque de patris iniuriis qui ad mortem ipsum persequeretur. Ex quibus apparet Deum fregisse quidem istum Saulis impetum, fui-oremque ipsius a Davide avertisse, sed nondum tames otium Davidi facere voluisse: sed a praesenti eripuisse periculo of morte, diutius variis tentationibus exercendum, quibus succumbere et in desperationem venire potuisse Davidem erat verisimile, nisi viribus plus quam humanis fulcitus fuisset. Quamobrem parum videretur humano iudicio sublevatus David, quum imminens sibi hoc periculum evasit: nam quomodo laetaretur qui ex mortis discrimine in alia multa incidit, et ut dicitur ex Scylla in Charybdin. Nam adversus ipsum Saul maiore quam antea furore exaestuat, et non desunt ipsi arma et facultas animum caedis avidum explendi, nisi David tam procul abeat, ut ubi sit gentium Saul suspicari non possit: quandoquidem omnes inimicos et infestos habeat oportet, quem odio rem persequitur. Ergo non videretur magnopere expetendum quod a Deo beneficium tunc David accepit: quem semel fortitor mori satins videbatur, quam toties de vita periclitari. Sed in eo nos oportet Dei suos exercentis providentiam intueri: quorum se vitam tuori ostendit, ut interim per mille mortis discrimina deducat, et multas undique pavoris occasiones excitet, ut in ipso invoeando fiant ardentiores, et ipsorum augeatur ad ipsum confugiendi studium, et non defatigentur novas subinde tentationes ferendo. Nam Deus ipsorum his rationibus explorans patientiam et obedientiam, docet ease in hoc mundo peregrinos, eorumque vitam a se uno pendere, et servitutem quam in hoc corpore patiuntur momentaneam ease docet, ut veram libertatem et spiritualem quietem in ipso solo, per Dominum nostrum Iesum Christum quaerere discant. Profeeto dura videtur illa na22"`