Prev TOC Next
[See page image]

Page 339-340

 

339 HOMILIA LXXIIL 340

dem quasi plane nudus fuerit, sed quod suis vestibus spoliatum Deus voluerit ita deiicere, tit singulis ipsius turpitudinem notam faceret. Prophetae quidem certa quaedam habebant vestimenta, non omnino qualia stint stolae et vestes sacrificulorum bodiernorum, sed ea tamen quibus a vulgo discernerentur. Et boo colligi potest ex Zacharia nominatim, apud quem dicitur fore, tit quum Deus ecclesiam suam purgabit ab omni corruptione, et idololatria et superstitione, pseudoprophetae qui Domini vineam administrabant, et in pretio et rintoritate erant, pallia sua prophetica abiiciant, et privatam vitam degant. Ac si quis eos interroget, quid factum sit ipsorum dignitate, respondeant, se neque prophetas neque filios esse prophetarum, et se illis omnibus renuntiasse. Quod perinde est ac si hodie monachi a Deo illuminati agnoscerent se pseudoprophetas fuisse, Dei et hominum contemptores, et variis superstitionibus et idolomaniis miseram plebem lusisse, et cucullam suam, funes et alia istiusmodi mysteria abiicerent, palamque testarentur se superstitiones illas eiurare, et nolle amplius Deo et hominibus illudere, quod diabolicas illusiones illa mysteria fuisse agnoscant. Ita dicuntur spud Zacbariam pseudoprophetae illi pallia prophetica abiecturi. Sed peculiaris quaedam hie est Saulis ratio, quem Deus ita punivit, tit exutis vestibus bumi et noctem et diem integram iacuerit. Non ergo tantum ob prophetiam exutus fuit vestibus, sed peculiarem quandam ultionis divinae notam illi Deus inussit, Do esset in pretio et honore, et ne prophetans videretur pristinae dignitati restitutus. Deus itaque illum dedecore et ignominia notavit, tit tanquam turbine agitatus momento deiiceretur, et vestimentis exutus pavoris sigoum palam ostenderet. Hie locus itaque nullo modo probat prophetas exuere vestes solitos, et ante vidimus illos varia loea lustrare solitos, et in Dei honorom quaedam cantica canere: sod Saulis factum quiddam habet a prophetarum more diversum et separatum : Deo ipsuin deiiciente et in terram proiiciente et bumiliante, non quidem tit ex ammo poenitentia duceretur, Dam sui semper similis in malitia perrexit, sod tit a Deo ignominia multaretur, et toti populo contemptibilis redderetur, et ipsius furor et improbitas vulgaretur, qui licet furioso impetu ferretur et sanguinem avidissime sitiret, nihii mmen auderet, sed potius divina manu, tanquarn fera quacdam repagulis coorceretur. Sic Deus ridendum propinat Saulem, et ignominia notat, tit vestibus spoliatus et nudus coram Deo et hominibus veniam deprecetur furoris: et ita Deus faciat testatum indignum esse Saulem hominum consortio, quern nudum sine vestibus bumi iacere cum ignominia volcbat, non quidem plane nudum, sed tamen exutum vestibus tit cum dedecore volu-

taretur. Hine discamus quibus nos coram Deo vestimentis ornari deceat: quamdiu enim nobis ipsis induti coram ipso apparemus, nostra natura, cogitationibus et affectibus, longe deterius nobiseum agitur quam si omnino nudi essomus. Hine in evangelio Domini nostri Iesu Christi passim iubemur exuere sordes nostras et carnales omnes cupiditates, quod nihil sint aliud quam foedae pollutiones, quibus a Deo tanquam profani et detestandi reficiamur. Quare deponi oportet a nobis, et nosse quicunque splendor virtutum appareat coram hominibus, nihil nisi imperfectionem et vitium esse coram Deo, adeo quidem tit neque coram Deo, neque coram ipsius angelic comparere possimus, donee exuerimus quod natura nobis proprium est. At si nudi fuerimus, magna sequetur inopia et egestas, et horrenda confusio qualis Saulem invasit: quamobrem DOS oportet omnibus vitiis et corruptionibus exutos Domini nostri Iesu Christi iustitia vestiri. Quare discamus ita nostris sordibus spoliari, tit Christum induamus, et Doi filio conformemur: ac proinde ad ipsum accedamus ipsius vestibus induendi: quod ipse solus nos Deo patri possit conciliare, gratosque efficere. Spoliamur igitur cum aliquo nostro dedecore, sod non tamen sicut Saul, quoniam Deus ipse nos iustitia., sanetitate et perfectione unici sui filii induet.

Sequitur deinceps hanc ob causam vulgatum fuisse proverbium: Num et Saul inter prophetas? In quibus verbis etiam aliqua videtur esse repugnantia. Nam quum antea facta est inaugurationis Saulis mentio, quum iussus esset eum Samuel ungere inter Israelitas, dictum est illum accepisso prophetiae donum, et quum in prophetarum coetum incidisset qui ex quodam loco in alium proficiscebantur, in medio ipsorum prophetavisse: et inde Datum proverbium, propter rei insolentiam: quandoquidem homo rusticus et, agrestis tam excellenti dono fuerat ornatus et quidem momento. Quare quum fiebat alicuius mentio qui a bardo et atupido in doctum et acuti ingenii virum evasisset, adhiberi solebat istud proverbium, Saul etiam inter prophetas, tit admiranda quaedam mutatio notaretur: quemadmodum Saul antequam in regiam dignita.tem eveheretur, bomo rusticus et rudis visus fuerat inter prophetas. Yerum quoniam Saul postea fanaticus et quasi furiosus et insanus factus est, tit cum hominibus non posset conversari, novam dedit occasionem huic proverbio renovando: tit quum aliquis vitam egisset antea flagitiosam et deploratam, et ad bonam mentem et meliorem frugem reversus esset, de ipso diceretur: Num et Saul inter prophetas? Quasi dictum esset: Istene improbus, iste flagitiosus, iste salutis deploratae, conversus ad frugem rediit, et instar angeli sapit, et in Dei filiorum numero habetur7 Saul itaque