Prev TOC Next
[See page image]

Page 343-344

 

343 HOMILIA LYg1II. 344

turae nostrae et humanis sensibus conditio, perpetuis difficultatibus et angustiis exerceri : sed cui tamen sponte nos oportet subiici, praemium tandem istius luctae exspectantes. Haec itaque nobis in Davide consideranda et meditanda proponuntur, ut in ipso tanquam in speculo contemplemur non esse i faciendas nobis ipsis delitias, etsi rebus secundis fruamnr, et neque in illis fiduciam collocandam: quandoquidem ea nostra est conditio, tit summa laetitia in snmmam tristitiam, et iucunda rerum facies in tristem mortis faciem immutetur. Deinde ad Doum in omnibus angustiis et difficultatibus confugere docemur: Davidis exemplurn imitantes, cuius deinceps patientiarn et preces ad Deum videbimus. Equidern fateor Davidem fuisse Dei donis et gratiis ornatum, et ad eam venisse perfectionetn quae in mortalem potest cadere, adeo ut angelicis virttrtibus excelluisse merito dici possit. Sed nihilominus tamen illum oportuit et fait utile sic explorari, variis calarnitatibus exerceri, et neque otio nequo tranquillitate frui, sed in mille mortis periculis versari : quemadmodum ipsemet Psalmo 30, fatetur, se dixisse in tranquillitate sua, se non dimotunr iri in saeculum: et se praesumptione nimia ob rerum successurn inebriatum, ut modestiae linrites transsilierit, quum statuit apud se fore ut non dimoverctur in saeculum, quasi domum sibi infra nubes tixisset, et humanae conditioni non amplius obnoxius, et miseriis rnultis quibnscum humana luctatur imbecillitas exornptus. Is licet tot tentationibus exercini., et variis modis exploratus, fatetur tamen se sui ipsius oblitum fore, nisi Deus ipsum I expur-gasset, et in afflictionum fornace excoxisset illam arrogantiam qua plerumque in secundis rebus homilies utuntur. Quae quum ita lint, serio de nobis cogitare debemus, quum in nostram instructionem ea nobis proponantur. Nam quum suam infrmitatem David agnoscat, quisque nostrum admoiietur sibi cavere: et Deo nobis otia faciente et rerun successum concedente, exspectare quascunque tentationcs, quibus ipsi nos explorare videbitur. Et praeter-ea docemur non despondere animum gravibus licet affiictionibus nos undiquaque prementibus, sed in ipsius bonitate sperare, quae nunquam est defutura invocantibus se sine fuco et simulatione, et sua peccata detestantibus et sincere agnoscentibus et confitentibus, quemadmodum Davidem Psalmo supracitato 30 vidimus suam ingratitudinem, quum rebus secundis frueretur, ingenue confiteri. Nam quum fuisset a Deo in regiam dignitatem evectus, et in monte Sion positus tanquam in forti propugnaculo placide regnaret, non ignovit ut debuit prosperum rerum successum a Dei bonitate manure: atqui meminisse debebat se illtrm Davidem esse quem Deus ex sepulcri faucibns ereptum miraculose liberaverat. Quare tantum Dei beneficium

revocare in memoriam illum oportebat, cuius manu sublevatus fuerat, lie plane occumberet. Quamobrem quum Davidem conspicimus Dei manu miraeulose ex imminenti periculo liberatum, non tamen a persequUtionibus Saulis immunem fuisse, sed variis afflictionibus reservatum, ut ipsius patientia exerceretur: agnoscamus Deo nos ex aliquo periculo liberante, non tamen promitti nobis perpetuum otium et tranquil] itatem, sed si passum unum a sepulcro recesserimus, praesentem tamers in oculis semper esse foveam: aut si plane ab uno aliquo periculo liberati simus, aliud subinde praeter omnem opinionem oriri: quod non videri debet novum aut insolens: siquidem Davidem, quod exemplar Brat patientiae et constantiae, videmus tam acriter fuisse variis tentationibus exploratum : ut ex eo discamus qua cura Deus suos foveat, et tueatur adversus quoslibet inimicorum insultus.

Caeterum quantus Saulis fuerit furor in Davide persequendo, satis apparet, quod non erubuit ipsi Deo velle resistere. Nam non peccavit ex ignorantia: siquidem licet insanus esset, tamen quum Dei manum sibi sensit iniectam, et exutis vestimentis, nemine illum nisi Deo cogente, culpam fatetur, et prophetisans in coetu prophetarum Davidem non agnoscit, sed velut extra se positus quid faciat ignorat, nonne agnoscere Dei iudicium in se illum oportebat, quo admonebatur ut suam agnosceret culpam veniamque deprecaretur, et omni abiecta mora innocenti quem iniuste oderat conciliaretur? Yerum alienissimus fuit ab ista cogitatione, et ad odium iuveteratum et. consilia sua reversus est; quo facto nonne plane amentem of furiosum illum fuisse videmus, quum non animadvertit quam singulari favore Davidem servum suum Deus compleeteretur? Quin et Deo ietus ingeminante quibus sese Saulis adversarium esse palam faciat, nonne monstrosnm est illum nihilominus perseverare in misero Davide persequendo, et ad mortem quaerendo : ac ipsi Deo bellum velle indicere, et sponte adversus Deum pugnare? Hine fit conspicuum, diabolum semel homines invadentem sic ipsos agere transversos, ut ultro adversus Deum ausint insurgere et pugnare. Nam etsi non quidem volentes Deo bellum inferimus, tamen malitia et ingratitudo nostra faciunt, ut vel incogitantes adversus Deum feramur, et veluti furore perciti insurgamus. Et quemadmodum furibundi homines modo hunc, modo illum strangulare vel laniare nituntur, etsi non destinata malitia, verumtamen ex furore et amentia: sic quicunque diabolo permittuntur, in Deum ipsum insurgere non verentur. Porro quum Saulem, antea in regiam dignitatem evectum a Domino, iam videamus in tam miserabili et deplorato statu constitutum in hoc mundo vexari, et similem factum diabolis, qui a Deo boni angeli