Prev TOC Next
[See page image]

Page 327-328

 

327 HOMILIA LXXII. 328

licet finis ipsius non sit malus. Hoc enim indubitatum est principium, Deum amaze veritatem, quod se abnegare non possit. Quamobrem ne nos immunes a peccato existimemus, licet bona fide affirmare possunus, illud mendacium nemini noxium neque iniunostim esse. Nam, ut dixi, mendacium sua natura vitiosum est et condemnandum, quod naturae Del sit contrarium. Deum enim sibi veritatis nornen tribuere novimus, quare quidquid veritati repu'nat condemnari oportet, nisi alioqui coelum terrae miscere, et quod atrum est album esse dicere, lucemque in tenebras convertere volumus. Duplo vero gravius malum est, si mendacium alicui noxium est et denimentosum. Nam ex parte Deus offenditur mendzicio: alia ex parte proximus ex mendacio iniuriam passus laeditur. Multi vero sunt mendaciorunr gradus, quorum alio gravior et magis condemuImdus : verum tamen hoc retinendum est principiutn, nullum mendacium carere vitio coram Domino, propter quod coram ipso merito condemnemur. Quare licet iocosum esse mendacium dicamus, aut ob bonum aliquem finem, nihilominus tamen in so et sua natura semper malum est: etsi vel vitae nostrae vel proximorum consulamus: quod si ita est, quale futurum illud existimamus, quod fraude, malitia et mala conscientia hune fallere, illum bonis spoliare et tandem opprimere habet sibi propositum?

Et hactenus de Micholis facto, deinceps sequitur Davidem venisse ad Samuelem Ramam, et ipsi indicasse quidquid Saul sibi fecisset. Et ista quidem breviter recitantur, sed quae tamen multa in so continent. Nam quae potuit esse Davidis narratio, nisi plena querelarum de facta sibi iniuria a Saule, et de eventu contrario unctionis quam a Samuele acceperat? Vocatus enim fuerat David ab ovium septis et rex declaratus ipsius Samuelis ministerio a quo fuerat unctus: et ad dignitatem quam non expetebat a Deo vocatus. Quorum omnium Samuel quum fuisset administer, David profugus ad ipsum venit expostulatum, tantum abesse ut unctio regia sit ipsi utilis, ut contra mortis ipsi mille discrimina creet: atque adeo se praesentis mortis discrimen effugisse. Gravis sane tam Davidi quam Samueli tentatio. Samuel quidem merito queri posse videbatur apud Dominum, inaugurationem illam Davidis ab ipso non fieri ratam, aut saltem illius impletionem tamdiu differri, quam promoveri pi-imo quoque die oportere existimabat. Nam quum Samuel esset propheta et. missus a Domino cum mandatis eapressis designandi Davidem regem et ducem populi, etinterim non modo non implerentur quae Deus praedixerat et testificatus erat, Bed in contrarium potius omnia ferrentur, et David in perpetuo mortis discrimine versaretur, et inops consilit, profugus et egenus exsularet, quanto in

moerore versatum ipsum arbitramur, quum se mandata detulisse videret, quae non modo suum e$'ectum non producerent, sed prorsus contrarium? Et vicissim David magnam occasionetn habere videbatur de Samuele conquerendi. Verumtamen illos sese potius invicem in Dei promissis confirmasse videmus, verumque remedium adversus istiusmodi tentationes quaesivisse. Naiotbunl siquidem venerunt ubi habitabant prophetae sese exercentes in lege Dei ad salutis doctrinam in tota Israelis regione propagandam. Itaque tanquam milites instante proelio, sub vexillum Domini se recipiunt, et adversus tam dura certamina praeparant. Nam in locum vcniunt in quo Dei vcrbutn praedicabatur, ad quod tanquam tutissimum asylum confugiunt. Hine vero docemur ingruentibus calamitatibus adversus quae nullum humanum superesse praesidium videatur, ad Dei verbum confubere, quod certissimum est Christianorum militum vexillum, ad quod se hostibus impetum facientibus recipere debent, quod nullum alibi praesidium tutius, nullas certiores vires habeant. Hanc ob causam Samuel Naiothum cum Davide venit, ut cum prophetis esset ibi habitantibus; minime quidem cum illis versatus ut discipulus vel tiro. Nam scimus Samuelem iam inde ab infantia Dei spiritus donis insignibus nempe prophetia ornatum fuisse, quum tamen tune temporis nulla esset in tota Iudaea revelatio prophetica, sed quasi sepulta iaeeret. Sed Samuel hanc solus gratiam acceperat, ut prophetiae dono esset insignis: iam vero quum ad summam senectutem vixisset, ad prophetas venit ut sese cum illis exerceat, non ut illos doctores et magistros babeat, Bed ut ipsorum consortio magis ac magis confirmetur in divinis promissionibus, et ipsi etiam Davidi consulat, cuius maxime rationem babuit, et idcirco seeum ad prophetas tanquam ad asylum tutissimum adduxit, et adversus Saulis impetum velut in fortissimo propugnaculo collocavit. Sane hominum opinione non videbatur haec ratio idonea Davidem e periculis imminentibus liberandi : quin imo consultum ipsi melius, si in occulto quodam et munito loco delituissent, quem Saul investigando non reperisset. Nam quum essent inter prophetas, fama atatim emanavit, et ad Saulis aures pervenit. Sed Samuel non humanis praesidiis et consihis sibi consuluit, Bed ad asylum omni humano praesidio et propugnaculo firmius confugit, sub ipsius nimirum Dei clypeum, prophetarum collegium, in quo esset in illius tutela qui rebus omnibus praeest. Davidem itaque attonitum voluit hac ratione confirmare, vitaeque suae periculo quam Del iussu et autoritate dignitatem Davidi promiserat ratum facere. Davidem itaque quem dimittere poterat, comitari voluit, idemque cum ipso periculum subire, ut re ipsa testatum faceret se nihil a Davide separa-