Prev TOC Next
[See page image]

Page 317-318

 

317 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gIX. 318

feroces equi fraenis et lupatis coercentur, et quo magis calcitrant, co maioribus calcarium ictibus eorum latera fodiuntur, et domantur: sic etiam qui se ultro Deo non subiioiunt, neque se ad ipsius obsequium componunt, repetitis ictibus et poenis a Doe solent contundi et confringi. Conspicua sunt ista Saulis exemplo, quem malus spiritus invadens sic torsit, ut Davidis citharam pulsantis cantu iuvari quemadmodum antea non potuerit: quoniam Deus Saulem pro meritis ulturus, non permisit Davidis citharam vim habere ad ipsum recreandum et frenesin ipsius levandam. Quid ita vero iam, quod ante profuerat, remedium fit inutile, nisi quod Saul maiorem iram et indignationem Domini provocavit in se, unde maioribus et gravioribus poenis multari illum oportuit: siquidem correptus a Domino calcitravit, et rebellionem ac contumaciam rebellione et contumaoia cumulavit et auxit, et sese in ultimum exitium coniecit?' Sane de Saule ista praedicantur ut eius exemplo discamus, Dee poenas immittenti et plagis ferienti subiici, et ad primum ictum parere, ne Sauli similes facti ex Scylla in Charybdin incidamus. Sed si Dei manum senserimus, serio de ipsius iudiciis oogitemus, nunquam in crastinum reicientes poenitentiam, sed eodem momento cum humilitate nos ad ipsius obsequium componamus, no ipsius ira et iustus furor magis ac magis accendatur. Nam sane si qualia quantaque sint flagitia nostra et iniquitates perpenderimus, ligna exsiccata ad fiammam repente concipiendam videbuntur, et iram Dei proinde vehementius commovendam. Atque ista moditanda sunt nobis quum audimus Saulem deteriorem factum et contumaciorem, non potuisse iuvari citharae cantu, quod Deus non permiserit remedium istud utile illi esse, quod morbus Saulis esset incurabilis, et ipsius desperata salus. Porro in quantas angustias fuerit David coniectus, et quam admirandis modis a Dee servatus hinc apparet. Undo nos oportet sapere, et pericula praemeditari in quae possumus incidere, adeo ut nonnunquam contingat nos velut alterum pedem in sepulcro habere, et velut ipsis mortis faucibus apprehendi. Nam si tranquillum et placatum omnino '~, rerum statum nobis polliceremur in his terris, fides nostra statim ad primam tentationem collaberetur. Quamobrem omnino statuendum eat, quemadmodum D. Paulus nos admonet tertio capite ad Colossenses: Yitam nostram absconditam esse in . Domino nosttro Iesu Christo, et nos quamdiu in his terris degimus tanquam in umbra mortis versari, nihilque firmum et stabile nobis hie imaginandum. Nam et ipsa natura nostra fragilis eat et caduca, et multa nos undique pericula circumdant, et singulis momentis exitium minantur. Quare mature haec pericula nobis sunt praevidenda, quibus nos Deus obnoxios else voluit, ut praevisa minus noceant : sed quum

in speciem nulla superesse spec salutis, et mors potius praesentissima videbitur, sperare tamen in Domino discamus ipsius exspectantes auxilium, quod modis nobis incognitis et praeter omnium exspectationem continget. Deinde veternum etiam quo saepe torpent homines suae obliti conditionis excutiamus. Qui fit enim ut corrumpantur et instar ebriosorum a mente excidant, nisi quod suae conditionis sunt immemores? Nam sicut ebrius, vel paupertatem, vel morbum suum, vel denique suam conditionem obliviscitur, sic obstupescunt quieunque sua ambitions excaecantur. Inde enim fit ut in suis difficultatibus ad Deum non assurgant. Quamobrem conditionis nostrae memores semper esse nos oportet, et subinde memoriam ipsius refricare, ut tanquam calcaribus et stimulis vehementius stimulemur ad Deum ardentioribus votis invocandum, et iugum ipsius sponte subeundum. Denique certa maneat illa sententia, Deo nos variis modis exercente placide obsequendum, et quacunque duxerit sequendum : et certo persuasi simus vitam nostram ipsi esse pretiosam, ac proinde nos ab illo ut necesse fuerit protegendos et conservandos.

Hane doctrinam meditari nos oportet ex eo quod David dicitur declinavisse a facie Saulis, fugaque sibi salutem quaesivisse : quam tamen fugam multae deinceps aerumnae, graves tentationes, et dura certamina exceperunt. Deum tamen observemus Saulis ictum avertisse, ut quum Davidem hasta conaretur transverberare, factus sit ictus irritus, et in Davidis commodum cesserit, practer Saulis mentem. Sed ita solet Deus quae saluti contraria videbantur, imo quae praesentem mortem minabantur, in suorum salutem et utilitatem convertere: quod satis fit ex ista Davidis liberatione conspicuum, quam certum eat arcane Dei consilio factam, qui vitam nostram babet in potestate, de qua prout ipsi placuerit disponit, adeo quidem ut quum res omnes creatae videbuntur in nostram perniciem coniurasse, et singulis momentis mortem- intentare, nocere tamen non possint, nisi quatenus Deus permiserit. Yerumtamen Davidem semel quidem liberatum Dei providentia tum evasisse mortis periculum videmus, sed Saulem nihilominus iracundiorem factum, maiore crudelitate deinceps in ipsum saeviisse, et satellites misisse qui Davidis domum obsiderent, et mane ipsum interficerent. Sed cur non eodem momento quo milites ipsius domum obsederunt iussit sum interfici? Profecto minime dubium eat quin sit a Dee cohibitus, et sum metus populi retinuerit. Nam secum cogitavit se, si nocte Davidem interficeret, in odium omnium venturum, et de fama sua tantum detracturum. Et praeterea fore si tantum ex fama populus id audiat, ut memoria facti statim excidat: quamobrem satius esse ut ipsum in totius populi conspectu iubeat interfici,