Prev TOC Next
[See page image]

Page 301-302

 

301 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gIg. 302

aliquam molestiam: sed si id contigerit, ad exempla sanctorum hominum oculos convertamus, et nominatim Davidem intueamur, cuius aspectu poster dolor leniatur: ac persuadeamur Deum nos in hac parte explorantem, etiam tanquam clypeo tecturum, et quaeeunque hinc inde exsurgant tempestates, tutaturum, et adversus illas omnes its defensurum, ut impavidos f'eriant ruinae. Contra sciamus fore ut si stulta quadam ambitione efferamur, et ultro a Deo recedamus, et ab ipsius obedientia resiliamus, nostra omnis opera sit inanis, et quum videbimur in summum usque fastigium evecti, tanto graviorem casum, et mains exitium sentiamus. Quare ad aliquem dignitatis gradum evecti, Deo acceptum beneficium feramus, eoque semper nitamur: quod fundamentum si posuerimus futurum est, ut licet sus deque omnia ferantur, et undique confusione cingamur, Deus tamen omnes illas nubes discutiat, euius auxilio freti sumus quod toties re ipsa sumus expe.rti. Ac licet saepe non appareat praesens Dei auxilium, fides tamen nostra res istas omnes inferiores superabit, et in Dei promissionibus conquiescere faciet, nempe, nunquam perituros qui suam in Domino spem collocarunt, quibuscunque tandem urgeantur difficultatibus : sed Deum effecturum ut patientia vincant et superent omnes Satanae et satellitum ipsius insultus, donee tandem illos ad suae fidei perfectionem deduxerit.

HOMILIA LXX.

CAP. gIX.

1. Loquutus est autem Saul ad Jonathan

scum, et ad omnes servos suos, ut occaderent David. Porro Ionathas f lies Saul diligebat David valde. 2. Et indicavit Ionathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere to : quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis. 3. Ego autem egrediens, stabo iuxta patrem meum in agro, et ego loquar de to ad patrem meum, et quodcunque videro nunciabo tibi. 4. Loquutus est ergo Ionathas de David bona, ad Saulem patrem suum: dixitque ad eum : Ne peccet rex in servum suum David, quia non peccavit tabi, et opera eius bona sent tibi valde. 5. Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philistaeum, et fecit Dominus salutem magnam universe Israeli. Yidisti, et laetatus es, quare ergo peccas in sanguine innoxio, interfciens David, gui est absque culpa? 6. Quod quwm audisset Saul, placatus voce Ionathae, iuravit: Yivit Dominus, quia non occidetur. 7. Yocavit itaque lonathas David, et indicavit ei omnia verbs haec : et introduxit Ionathas

David ad Saul, et fuit ante eum sicut erat heri et nudius tertius.

Hie in primis observandum, improborum hominum Deique contemptorum malitiam augeri indies, donee in desperatam impudentiam desinat: et contra Dei filios ex aliquo periculo liberates in aliud incidere, et tamen semper miraculose ab ipso conservari. Quod apparet ex istis quae hoc loco de Saule narrantur, omnem lapidem movente ut David interficeretur. Et quidem antea speraverat se sic ipsum oppressurum, ut tamen caedis ipsius conscius minirne videretur: quandoquidem putabat Davidem nunquam Philistaeorum manibus evasurum : et its se extra omnem suspicionem futurum. Nam poterat simulare se Davidis mortem aegre admodum ferre, ut solent plerumque multi luctum simulare, et in pectore summam laetitiam occultare. Quum vero Saul animadverteret se operam lusisse Davidi insidias parando: Deumque ipsius opinionem et exspectationem lusisse, iam aperte laxis habenis furere, et quam din intus foverat crudelitatem prodere incipit, filiumque Ionathanum reliquosque servos ad Davidem interficiendum sollicitat. Ex quo apparet ipsius caecitas et fanaticus furor. Nam si solo Ionathano, vel tribus ant quatuor servis consciis mortem Davidis -quaesivisset pudori reliquus adhuc aliquis locus fuisse videretur: sod quum omnes sues ministros ad caedem hortatur, depuduisse illum apparet et Davidis necem non potuisse amplius dissimulare. Quare videtur iam prorsus desperatus, et immanis ac efferus omni humano affectu et honestate spoliatus, eo amentiae devenisse ac stuporis, ut iam neque Deum neque homines vereatur, hominumque existimationem et bonam famam negligat, et homicida et quidem perfidiosus fidelis sui servi non reformidet audire. Ex quibus verum illud esse comprobatur quod ante attigi, in Saulis persona fieri conspicuum, improbos din dissimulatam malitiam et improbitatem tandem prodere, et eo amentiae et furoris progredi, ut nullo amplius pudore, neque discrimine boni ant mali, retineantur. Quod eo diligentius est observandum, quo plerumque multi gravius in eo peccant. Nam exempli gratia, qui ad furtum animum adiicit, initio quidem horrebit alicuius iugulum petere, contentus loculos abstulisse, a caede prorsus alienus : sed ubi diabolus semel animum invasit, sic indurat et exagitat, ut tandem laxis habenis ad quodvis scelus feratur. Atque hoc Paulus ipse docet quum sit, eos dedolere qui a Deo in reprobum sensum coniecti sunt, ut non solum apud homines omnem reverentiam et honestatem respuant, sed etiam conscientias mortuas habeant, ut Dei timore non amplius retineantur, quo solo possunt homines cohiberi ne praecipites in vitia ruant, tantoque magis iram Domini