Prev TOC Next
[See page image]

Page 291-292

 

291 HCMILIA LXIg. 292

inducendo a quibus structi fuerant: quemadmodum et alio loco in Psalmis prophets dicit, impios fossas multas excavantes et laqueos nectentes, in illos dandos esse praecipites, summa cum ignominia et confusione. Porro David non commovetur istorum sermone, neque illi tale matrimonium probatur, sed paupertatem gentisque ac familiae ignobilitatem obiicit, quae ipsum a tali dignitate procul arceat, satis conscins repulsae quam erat iam in priore filia passus. Ac sane verisimilo eat Davidem repulsam passum abiecisse animum et a nuptiis filiae regis abstulisse, et tales honores flocci fecisse; quae sane fuit insignis Davidis virtus. Nam alias videmus quo studio plerumque exaestuant ignobili loco et paupere nati, si ape dignitatis excidant: et quantopere suis affectibus indulgeant, ut quanquam animadvertant Deum ipsorum consilia frangere et irritum laborem facere, non tamen desinant quod animo semel susceperunt persequi: et cupiditatibus dominari nequeant, neque affectibus moderari; et si hac non successit alia aggrediantur via, tit quasi Dee invito velint ad fastigium quo tendunt pervenire. Verum istiusmodi homines frustra sese fatigant, et multos in vanum labores suscipiunt, quod neque suis affeetibus moderari, neque se Doi voluntati subiicere possint. Hine itaque discamus, Dee non permittente ut voti alicuius, quod etiam bonis rationibus nitebatur, fiamus compotes, quiescere, cognoscentes Down nolle nos ulterius progredi: quare incepto desistamus, et nostris cupiditatibus resistendum norimus, et eas domandas, ut Deo nos sponte subiiciamus, et ad ipsius arbitrium componamus. Huins rei exemplum eat David, qui quum ad filiae regis nuptias animum applicuisset, non quidem sese ultro ingerens, sed ultro a rege promissa ipsi filia, et ipsa etiam desponsatione confirmata, nihilominus tamen repulsam passus eat. Quid ille vero? Nae denegatam iure poterat suo repetere: sed in quas se difficultates coniecisset? quas cruces sibi fixisset? quos inferos, quas furias excitasset? Sed mmgna in illo virtus multas et magnas difficultates superavit. Quiescere maluit quam tot laboribus ins suum redimere. Quare sermonem iniicientibus de alters filia, paupertatem suam obiicit, et gentis ignobilitatem, ac vitae pristmae conditioDem, qua se contentum sit malle privatum vivere, et ad ovium septa redire, quam regis filiam

ambire, et cum contemptu repulsam pati, et ludibrio baberi.

Porro Saul audito Davidis responso iussit per internuncios illos ipsi referri, regem nullam aliam poscere dotem quam centum interficiat Philistaeos quorum ad re ;-em ferat praeputia. Sod impossibile istud Davidi fore existimabat, et tamen quoniam fortis erat et magnanimus rem aggressurum, et its in Philistaeorum potestatem venturum ac periturum.

Haec Saulis fuerunt consilia, quibus Davidem in periculum mortis comicere volebat, specioso quidem praetextu, sed doloso tamen. Verumenimvero secum has rationes frustra deputat, quandoquidem Deus penes se consiliorum istorum exitum retiDebat : solus enim pro arbitrio regit et gubernat omnia. Idcirco etiam Solomon dicit homines inire multa consilia, sed Deum illa disponere: adeo quidem ut non modo sint illa irrita omnia, sed etiam ut ne linguam quidem movere possint, sine ipsius voluntate. Verumtamen ea eat bominum arrogantia et temeritas, ut sibi persuadeant se in manu Dei potentiam habere: quod vitium non tantum in regibus et principibus locum habet, sed omnes etiam cuiuscunque Sint ordinis et conditionis bomines invasit. Merca.tores maria tranant, ad mercaturam exercendam, diemque reditus sui dicunt, quasi nihil ipsos posset remorari. Alii denique de hoc vel illo disponunt negotio, ut nemo tam abiectus sit, qui non quod ammo concepit velit, tanquam in sua potestate Deum haberet, perficere. Sed contra etiam apparet quomodo Deus tantam hominum stultitiam rideat: praesertim quum ea consilia ineunt quae licet Deus improbat et condemnat, volunt tamen perficere. Nam quandoquidem adversus ipsum insurgunt, quid, quaeso, tandem promovebunt? Conspicuum istud exemplo Saulis, qui ut dixi, quum secum suas rationes iniret, et iam speraret se Davidem in apertam mortem coniecisse, et innocentem obruisse, Deique gratiam quae in Davide maxime splendebat, ut ante vidimus et infra etiam pluribus videbimus, abolevisse, diabolieo sane furore et audacia percitus in ipsum Deum ferebatur, sibique nihil impedimento fore quominus impleret consilia existimabat. At longe sua opinione deceptus eat, et in contrarium ipsi consilia versa sunt. Nos itaque discamus non decipi, et non indulgere vitiis nostris et cupiditatibus: sed in Deum et ipsius promissiones spem coniicere, et procul a nobis quidquid bomines imaginabuntur reiicere. Dei vero certo factis nobis promissionibus fidamus, ipsum nostra consilia et conatus secundaturum, modo in ipsius viis ambulemus, id eat, ne ad dextram aut sinistram deflectamus ab ipsius mandatis: sed rectam viam, quam verbo suo praescribit, insistamus, nihilque nisi voluntati ipsius consonum suscipiamus. Nos denique certo sciamus hanc viam insistentes a Dee benedicendos, et rerum nostrarum eventus secundandos: sed si contra ]axis habenis nostris indulgere cupiditatibus, et quodcunque libido dictaverit facere voluerimus, certo Deum omnia consilia nostra eversurum, et re ipsa testatum facturum, nos nihil esse nisi homunciones.

De praeputiis vero, mirum eat Saulem partem illam humani corporis voluisse sibi a Davide adferri : quod in odium licet idololatriae fecisse videtur,