Prev TOC Next
[See page image]

Page 289-290

 

289 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYIII. 290

arripit, quibus improbos in confusionem et ruinam dot praecipites, et inscios fideles servet et ex improborum faucibus eripiat? Illi quidem in Deo spew suam collocant, et in angustis rebus auxilium ab ipso sperant, sed rationes quibus Deus ipsorum sit miserturus ignorant, quas praeter ipsorum opinionem producit, et fructus illarum participes facit. In istis ihitur tanquam in speculo Dei bonitatem et misericordiam erga suos licet contemplari, et nominatim in hoc exemplo Saulis, qui licet frustratus Davidem esset maiore natu filia, minorem illi despondit, remque gratam habuit. Nam quum ea ratione Davidi dolos necteret, sibi ipsi malum quaesivit, quod tamen nulla poterat assequi coniectura, contrarium prorsus eventum sibi pollicitus: sed Deus sua providentia rexit ista omnia in fidelis sui servi commodum et utilitatem. Hine itaque discamus nulla hominum consilia, nullas hominum vires posse Dei providentiam remorari et impedire: ac licet hinc inde agitemur, et diris comminationibus terreamur, quamdiu tamen nos ipsi subiecerimus, et sponte ad ipsius obsequium composuerimus: ne dubitemus quin brachium suum ad nos defendendos exserat, of donis suis abunde cumulatos protegat, et ab omnibus hostibus liberet.

HOMILIA LXIX. 22. Et mandavit Saul servis suis: Loquimini. ad David clam me, dicentes: Ecce places regi, et omnes servi eius diligunt to : nunc ergo esto gener regi.s. 23. Et loquuti Bunt servi Saul in auribus David omnia verba haec: et ait David: Num parum videtur vobis generum esse regis? Ego autem sum vir pauper et tenuis. 24. Et renuntaaverunt servi Saul dicentes: Huiuscemodi verba loquutus est David. 25. Dixit autem Saul: Sic loquimini ad David: Non habet rex sponsalia necesse, nisi tantum centum praeputia Phi listinorum, ut fiat ultio de inimicis regas. Porro Saul cogitabat tradere David in manus Philistinorum. 26. Quumque renunciassent servi eius David verba quae dixerat Saul, placuit sermo in oculis David, ut fieret gener regis. 27. Et post paucos dies sur. gens David, abiit cum viris qui sub eo erant, et per cussit ex Philistaeis ducentos viros, et attulit eorum praeputia, et annumeravit ea reg-i, ut esset gener eius. Dedit itaque Saul ei Michol fliam suam uxorem. 28. Et vidit Saul, et intellexit quod Dominus esset cum David: 117ichol autem filia Saul diligebat cum. 29. Et Saul magis coepit timere David, factusque est Saul inimicus David cunetis diebus. 30. Et egressi sunt principes Philistinorum: a principio Oalvini opera. Vol.)=.

autem egressionis eorum prudentius se gerebat David, quam omnes servi Saul, et celebre factum est nomen eius nimis.

Hesterna concione coepimus declarare amorem illum quo Michol filia Saulis Davidem prosequebatur, ab arcano Dei consilio profectum, qui rerum creatarum corda sic novit inflectere, ut opus suum ad cum finem quern decrevit perducat. Sauli porro placuisse dicitur amor ille quo Davidem Michol filia ipsius prosequebatur: minime quidem quod ipsum poeniteret facti et elusi Davidis, velletque ipsi satisfacere: sed quod has ratione semel animo conceptum odium et necem Davidis speraret se posse ad suum finem perducere, tradendo ipsum in manus Philistaeorum. Idcirco dicitur servos suos adornasse, qui Davidem ad petendam filiam Saulis 14licholam sollicitarent. Ex quibus apparet Dei contemptores semper fraudibus et dolis ac malis artibus intentos, obliquis viis, ut scriptura loquitur, ambulare: quare nos contra Paulum exhortantem audiamus omnes fideles, ut in simplicitate et integritate ambulent, et cum proximis candide, non autem oblique et tortuose versentur. Et si Saulis perfidiosus animus a nobis merito condemnatur, sciamus nos Dei verbo teneri, non tantum cum familiaribus et cognatis, sed cum omnibus etiam agere candide et simpliciter. Porro in Saule licet nobis eorum intueri mores, qui fraudibus indulgent, ac praesertim aulicorum technas, quum Saul adornat certos qui Davidem amicitiae praetextu deliniant, et in animum inducant, ut regis filiam petat, tanquam ipsi gratificantes: Saulem dissimulent ista scire aut velle: immo fingant se timere no ad regis aures perveniat istius se rei autores Davidi fuisse. Haec tota simulatio prodit Saulis malum animum, cuius consifia fuerunt ut Davidem circumveniret. Sed quum omnia bene disposita sua consilia sibi persuadet, et laquei tensi, quibus Davidem irretiat, videntur, ei contigit quod sacra scriptura testatur, Deum deprehendere sapientes in suis astutiis. Quod vero scriptura sapientes nominat, non fit quod revera sapiant, sed ex hominum opinione et sensu loquitur: qui pravos homines et maxims versutos magno ingenio et acuto esse existimant. Quare scriptura illis quidem titulum attribuit sapientiae, sed interim ostendit sapientiam illam nihil aliud esse quam fraudes et dolos. Itaque propheta in Psalmis dicit illos a Deo deprehendi incautos, quum ad exitum sua consilia perduxisse sibi videntur. Hoc in Saule conapicuum: quare coniungenda est haec historic. cum doctrina, et non dubitandum quin, quum hostes quotidie multa moliantur, et laqueos multos ponant, in quos praecipites ferri videantur fideles, Deus tamen suis provideat, non tant.um laqueos frangendo, sod etiam in eosdem eos