Prev TOC Next
[See page image]

Page 293-294

 

293 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVIII. 294

tamen fuit ridiculum: quemadmodum multos hodie videas ex suo sensu multa inepta et ridieula stulte excogitare quibus papisticas superstitiones derideant. Eadem fuit illorum temporum ratio. Praeputia ergo, id est pudenda illorum Saul volebat praescindi, ut ita se incredulos illos detestari profiteretur. Circumcisionem enim populo silo Deus signum foederis dederat, quale hodie nobis signum est baptismus. Sane hominum quidem iudicio res absurda et pudenda videbatur, salutis promissionem in ilia paste humani corporis obsignari, et particulam carnis abscindi in signum foederis cum Abrahamo et ipsius posteris initi, receptique in gratiam populi: led tamen ita visum Deo fuerat: neque licet adversus ipsum altercari, rationemque mandati exigere. Verumtamen non abs re datum circumcisionis signum, et in parto ilia corporis pudenda foederis cum Abrahamo initi et gratiae Dei obsignatio praecepta. Nam ea ratione significabatur tota generis humani corruptio et maledictio: pars enim ilia generationi ordinata significabat humanam pollutionem. Deus itaque resecta cuticula illa volebat homines agnoscere nativam suam corruptionem, ut sibi ipsis renuntiare discerent, ut novae creaturae fierent, ut prima ilia quam ab Adamo acceperant generatio quodammodo aboleretur, Deique filii fierent. Atque hie fuit circumcisionis usus, ad quem et alius accedebat, nempe signum benedictionis et salutis quam exspectare ab Abrahami semine et posteritate iubebantur: quod in Domino nostro Iesu Christo deinceps impletum videmus. Etsi igitur primo adspectu ridiculum videbatur, adoptionem in populum Doi et ipsius miserieordiam in parte ilia pudenda corporis declarari, tamen bona ratione niti praeceptum videbitur, si Dei consilium homines in8pegerint, neque altius tamen scrutari voluerint, sod cum modestia et humilitate Deo se suamque sapientiam submiserint. Nam si Dei praecepto acquieverint, abunde ipsis satisfactum erit. Quamobrem circumcisio licet hominum opinione ridicula res esset, Dei tamen gratiae et favoris indubitatum et certissimum erat testimonium : in parte illa corporis nominatim impressum, ob eas potissimum quas ante rationes attulimus; primum, ut omnes in Adamo propter ipsius peccatum esse maledictos docerentur: deinde ut exuta miserabili conditione, sibi ipsis renuntiare discerent, suamque omnem beatitudinem et summum bonum in uno Iesu Christo Domino nostro ex Abrahami et Davidis stirpe oriundo quaerere et exspectare. Quamobrem Iudaei circumcisione gloriantes, et incredulos aversantes et dedignantes, praeputium ipsis obiiciebant, quod ipsi ex Abrahamo essent oriundi et promissiones sibi factas et circumcisione obsignatas haberent. Huius rei exemplum supra in Davide vidimus, Goliatho sic insultante: Istene incvrcumcisusimpune Dei viventis exer-

citui exprobraret? Quasi diceret: Istene infidelis, idololatra, ab ecclesia Dei extraneus et reiectitius, nobis Israglitis, Dei populo, ac ipsi Deo insultaret ? quare ita loquitur? Nempe, quoniam incircumcisus. Hue ergo Saul respiciens quanquam stulte et ridicule facit, praeputia Philistinorum petiit, tanquam insignia hostium populi Doi, et illis ignominiose insultaret: En, miserorum adversus Deum pugnantium insignia, en illorum egitum. Ergo Saul simulabat se Philistinorum tanquam Dei hostium necem et interitum quaerere, quanquam revera in animo Davidi periculum strueret, ut in ipsorum hostium manus veniens interficeretur. Et quidem alt: Ut flat ultio de inimicis regis: led quos tamen victores maluisset, hostes divinae legis et verae religionis, quam Davidem quem exstinctum cupiebat, sic illum ad ultionem impellente malitia, ut hostibus cedere mallet victoriam, quam Davidem ad eam dignitatem promoveri.

Sed quidquid molitur ipsi in dedecus et confusionem cedit: et quod Davidi struit damnum, in ipsius caput recidit: quemadmodum sequitur Davidem paulo post, vel non magno post intervallo fecisse in Philistaeos impetum cum suis militibus

nam ante audivimus illum mille praefectum fuisse militibus. Caeterum, millene secum an partem ali quam assumpserit superfluum esset disputare, suf ficiat illum cum aliquot militibus in Philistaeos irruisse; et caosis ducentis eorum attulisse praepu tia, quae coram Saule numerata sint. Sane verisi mile est attonitum Saulem; et opinione sua decep tum, libenter moras si potuisset nexurum, et cavil lis usurum ne promissis staret: led ne in summum dedecus apud plebem veniret, necesse fuit illum implere promissa. Cogitur itaque pudore quod alio qui noluisset perficere, ut nullus amplius ipsi locus efiugio supersit, quin Davidi filiam suam Michol in uxorem tradat. Ex quibus apparet Dei poten tia in coercendis improbis et ipsorum furore do mando, quasi crinibus arreptos compesceret. Neque enim Saul constituerat unquam Micholam filiam Davidi nuptiis locare, licet ab ipsa redamari Davi dem probare videretur: led occasionem fidelis servi clam interficiendi et innocentis sanguinis effundendi quaerens nuptias praetexebat. Atque istae fuerunt eius artes, quibus tamen nihil promovit: nam Da videm oportuit ad summos honores evehi, regisque generum fieri et filiam ipsius desponsare. Sed qui fit ut Saul consentiat, quum vel moral nectere, vel aliquid posset adhuc praetexere? Nonne poterat etiam regia vel tyrannica potius autoritate et po tentate suam sententiam revocare, et causas etiam adferre, quibus se antea quibusdam de causis coac tum lam facti poenitere diceret: quemadmodum principes, ins omne et aequum pervertere praeteatu potestatis et autoritatis solent: vel etiam simulare 19*