Prev TOC Next
[See page image]

Page 281-282

 

281 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XYI1I. 282

quam illi antea iam debebat ex pacto et promissione solenni, ei qui gigantem illum Goliathum debellaret promissam: sod beneficium illud oblivioni traditum erat. Ex quo apparet quae plerumque sit principum fides: qui etsi liberaliter muita promittunt, nunquam tamen atant promissis, nisi fuerit a re sun. Interea Davidis modestiam et patientiam videmus. Nam etsi deceptus, et frustratus eo praemio quod ipsi merito debebatur, propter Goliathi caedem, nibilominus inimicitiam dissimulat, regique se fidelem exhibet, et officio strenue fungitur. Quo exemplo admonemur, ut ante dixi, non pensare malum malo, sod patientia nostra in inimicorum caput carbones derivare et incendere, ut loquitur sapiens: et bac ratione ipsorum malitiam frangere, et ad aequitatem et rectitudinem revocare. Peculiare sane istud exemplum. Quam est enim difficile malum bono pensare, praesertim erga hostes? Nam etsi quis sibi sic temperet; ut affectus iniuria non quaerat rationem ulciscendi, tamen abstinebit pro viribus, offieiis illum a quo iniuriam- acceperit demereri: cui se nihil debere profitebitur. Hine fit ut plerumque animum abiiciant, qui alioquin nulla subire pericula recusabant in aliorum gratiam, et tam ingratum hominum animum detestentur. Hine etiam qui publics munera sustinent, aegritudinem magnam concipiunt, et in officio faciendo segniores efficiuntur, quod etsi non omnino abiiciunt, tamen aegre faciunt. Si quis alterius commodis studuerit, et se lusisse operam videat, in posterum abstinebit, nut si omnino non poterit, tamen non alacri animo deinceps sod remissius aget, quod in ingratos suam operam contulerit. Quin et ipsos verbi divini ministros istis tentationibus saepe exerceri videas, quum se animadvertunt operam ludere in docendis ingratis, contumaeibus et rebellibus: neque tam alacri animo et studio suum munus exsequi, quam alioqui facerent si dociles et gratos auditores naeti essent, ac proinde ab officio vel prorsus vel saltem ex parte resilire. Tanto igitur laudabilior ista Davidis virtus, quam imitari omni studio debemus, quod non illum Saulis malitia, non ingratitudo, non perfidia dimovit ab officio, sod fideliter, quod sui esse muneris existimavit, perfecit. Ille sane satis perspiciebat, se operam ludere Sauli ministrando, sod contra gratum officium illud esse Deo non ignorabat, quamobrem omnes difficultates, quibus deterreri poterat, hac sofa ratione superavit. Hoc exemplum imitari nos decet; ut licet veluti repagulis quibusdam homines malitia sun et ingratitudine ab officio faciendo impedire et morari nos nitantur, agnoscamus diaboli fraudes et dolos quibus nos ad animi deiectionem et officii nostri desertionem sollicitat. Nam si semel haeserit animo nostro sententia ista, licet homines ingrati studium nostrum in ipsus benefaciendo neglexerint, et malo

bonum pensent, Deo tamen nostrum officium gratum et aceeptum esse, pergemus alacriter in vocatione. Nam quare officium et vocationem deserimus, nisi quod nos operam lusisse existimamus in ingratos conferentes nostrum stadium : et hac ratione non meminimus Deum nos observare, et conatum nostrum approbare, et in accepti rationem referre, olim abunde satisfacturum, Iicet nullam coram ipso mercedem mereamur? Yerum si steterit infixum animo Deum nostros labores accipere, et quum donis spiritus ipsius usi fuerimus in proximorum nostrorum utilitatem gratum opus habere: et licet ab hominibus reiiciamur, et irritemur, non tamen inane et irritum fore nostrum studium, sod Deo gratum sacrificium, oportet istis veluti quibusdam aculeis impelli ad officium, et in eo confirmari. Sic Davidem fecisse videmus, quem Saulis malitia et ingratitudo non potuit a vocatione et officio dimovere.

Sequitur expendenda modesta ipsius responsio, qua se indignum tanto honore profitetur, propter abiectam patris et totius cognationis conditionem, quum sit: Quis ego sum, nut quae est vita men, nut cognatio patris mei in Israel, ut fiam goner pegis

Sane non est loquutus simulate: sod in eo summa modestia apparet, qua Deus illum exornavit, ut nulla gratia, nulla autoritas .qua pollebat apud singulos persuaserit illi se dignum qui goner regis fieret, eique tam arcto foedere iungeretur. Rara sane virtus inter homines. Nam contra plerumque fit ut si qui ad aliquam dignitatem promoveantur, licet in mediocri adhuc statu, tamen sui ipsorum obliti, vel ipsas nubes se superaturos arbitrentur, lunamque, ut aiunt, dentibus arrepturos. Quam longo intervallo distant a Davide, qui licet toti populo carus, et ipso rege suis egregie factis clarior, nihilominus illatam iniuriam negata ipsi quae merito debebatur filia regis patientissime tulit? Nam nonne illum stimulare et ad iracundiam provocare populi querelae de Saule poterant, qui excipiebat, Davidem licet non ea dignitate esset quae sit cum rege conferenda, datam esse tamen fidem publicam, et deberi ipsi ex pacto regis filiam : nimium ingratum Saulem erga Davidem, euius erat in Israelem tantum beneficium. Ex istis igitur apparet Dei spiritu Davidem fuisse gubernatum, et ea modestia donatum, ut licet multum apud populum gratin et autoritate valeret, nihilominus de se modeste semper senserit, of nulls superbia et ambitione sit elatus. Hine discamus Deum precari, ut si nos in hoc mundo velit ad aliquam dignitatem evehi, modestiae spiritu donet: quandoquidem fore fit ut rerum secundarum saccessu homines excaecentur. Davidis etiam exemplum intueamur, qui modestiae et mansuetudinis donum a Deo acceperat, et ab eodem regebatur: Deumque precemur,