Prev TOC Next
[See page image]

Page 277-278

 

'277 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XVIII. 278

signa suae maiestatis ut earn horreamus et refugiamus, sod illis potius nos ad se invitare : ac proinde homines Dei faciem fugientes malitiam et ingratitudinem erga Deum prodere. Sic dieitur Saul non tantum metuisse Dei praesentiam, sod etiam causa metus notatur, quod tanquam putridum membrum resectum esset a corpore, et a Dei gratis excidisset, et dedeeori et ignominiae omnium expositus esset. Quare danda nobis opera, et omne studium adhibendum, ut quum in nobis Deus habitaverit, ne nostra ingratitudine illum expellamus: sod alacri mente semper requiramus, quum maxime videmus ipsum ad nos accedere et fugientes vocare, ut dons quae ex mera ipsius liberalitate percepimus cpagis a,c magis in nobis augeat, donee ad suam perfectionem venerint. Istis igitur nos ad Deum oportet invitari, ut praesentiae ipsius gustum verum habeamus, et omnibus nostris sensibus eum quaeramus, studiumque adhibeamus ut in nobis per s. sui spiritus virtutem habitet. Contra si a Deo separati fuerimus, certum est fore ut praesentiae ipsius omnia signa metuamus of horreamus, eumque procul a nobis facessere cupiamus, et nobiscum nihil habere negotii. Santis exemplum igitur intueamur, ut ex eo discamus in Doi timore ambulare, et eius gratiam its demereri no unquam a nobis recedat. Nam et in Davide contemplari possumus idem quod bic in Saule, si voces in quas erumpit Ps. 51. diligenter attendamus : etsi Deus Davidem nunquam omnino deseruit neque abiecit ut Saulem. Nam speciale istud est Dei filiorum privilegium, ut quum videbuntur eo usque miscriae devenisse ut a Deo derelicti videantur: et praeterea improborum hominum risibus et sannis tanquam acutis iaculis petantur, quibus spem auxilii divini ex ipsorum animis delore conantur, nihilominus tamen precibus et orationibus Doi praesentiam requirant, ut nullum damnum ex improborum hominum contumeliis accipiant: Deo vicissim tempore opportuno ferente ipsis auxilium, et malum quod exitium minabatur in bonum convertente: qui licet ipsos propter peccatorum multitudinem detestari et abominari posset, tamen propter sacrosanctum nomen suum, super ipsos invocatum, clamores ipsorum benevolus exaudit, ut praetor omnium exspectationem suae misericordiae fructum percipiant. Absit autem a nobis ut Deo vindictae cupiditatem aliquam aut severitatem tribuamus, ut eunt bomines ad vindictam proclives: sod potius Doom sciamus quodammodo sese a nobis occultantem et recedentem, occasione ex nostris peccatis habere -severius nobiscum agendi. Hoc ipsum sane David fatetur, nam non abs re Deum invocat, his verbis: Renova in me spiritum tuum, Domine. Videbatur igitur David ad tempus a Doo reiectus, et primo intuitu nihil differre status ipsius a Saulis conditione, prae-

sertim si tot acoumulata peooata peccatis et flagitia flagitiis consideres. Nam quale facinus, adulterium cum uxore fidelis servi conimissum? Quale, fidelem servum ut adulterata fruatur proditorie neci dare? Nonne merebantur ista flagitia ut David tanquam putridum membrum ex ecclesia pelleretur? Vet'utnenimvero Deus illum ad peccati agnitionem et eon fessionem ex mera gratis adduxit, quum profitetur ingenue se tanquam reprobum fuisse, et.quasi se pultum et exatinctum iii se spiritus Dei donuln. Hoc si Davidi tam insigni prophetae contigit, quantopere Deum debemus timere, et precari ut sua luce nos irradiet, ne unquam ab ipso deficiamus, sod perpetuis precibus sollicitemus, ut praesentiam ipsius requiramus, suaeque bonitatis nos faciat participes? Sane admirabilis est divina ills lux, quum dona sui spiritus nobis communicat, tit nos secundum ipsius voluntatem regi patiamur quotiescunque ad se invitat: et de nobis modeste sentiamus, nostrisque viribus nihil tribuamus gloriam apud homines venantes: sod honorem ipsi debitum reddamus, et ipsius gloriae amplificationem summo studio quaeramus. Et quaecunque ab ipso dona aoeepimus in proximorum utilitatem convertamus, vitaeque sanetimonia exemplo aliis simus: ne nostris peccatis veluti densis quibusdam apiuis bonum illud verbi divini semen suffocemus, Deique spiritum quantum in nobis erit, in nobis exstinguamus. Caeterum si nos negligentia nostra, incuria, ingratitudine, et oupiditatibus carnalibus contigerit istis rebus terrenis deliniri, et Dei dons in nobis sepeiiri, saltem poenitentia ducti cum Davide dicamus: Domine renova in me tuum spiritum, quem antea habui, et mourn cor sic humilia, ut me sponte tibi subiiciam. Nam homines diaboli mancipia flunt, quum Dei iugum exeutere et se ipsius imperio subducere volunt. Ergo quum audimus Deum sua dona nonnunquam nobis adimere, monemur, cavendum ne nostra negligentia reiiciamur, dandamque operam ut sollicite et anxie remedium in ipso Deo quaeramus adversus malum quod ultimum nobis alioquin exitium esset allaturum. Quamdiu itaque Deus benoficio tanto nos afficit ut ipso quasi mariu sua regat, omnibus viribus ipsum sequi nitamur; et quacunque duxerit sequamur, eumque suppliciter precomur ut sua manu regat, donee absoluto vitae nostrae curriculo perveniamus ad ipsum, eiusque gloriae participes in nomine Domini nostri Iesu Christi, fiamus.

HOMILIA LXVIII. 17. Dixitque Saul ad David: Ecce filia mea maior Merob, ipsam lobo tibi uxorem : tantummodo 18*