Prev TOC Next
[See page image]

Page 275-276

 

275 HOMILIA LXVIL 276

gaudio exsultant, et miris modis efferuntur: sin adversis urserit et. gravioribus poenis exercuerit, calcitrare adversus stimulum non desinunt. Denique quocunque tandem modo Deus operetur, improbi semper ad' illa offendunt, neque rectam viam insistere norunt quae licet plana sit, tamen in salebras se coniiciunt, et furori laxas habenas permittunt. Sic solent improbi homines etiam in patenti via et non difficili offendere. Sin vero contra intelligentiam habuerimus, et affectus nostros composuerimus, quidquid Deus immiserit, sive adversum sive prosperum, in eo glorificando perseverabimus. Caeterum certum est omnes natura sua carere ratione et intelligentia: et eos maxime qui subtilissimi et acutissimi videbuntur, adeo quidem ut si de divinis operibus sit iudicandum longe aliis hominibus caeciores deprehendantur: quamobrem invocandus Deus ut nobis discretionis et intelligentiae spiritum largiatur, ut ipsius opera comprehendamus, et in nostram utilitatem convertamus. Saul itaque quum hie dicitur, timuisse a facie Davidis, similis videtur reo cuidam apparitores et ministros publicos metuenti, ut non tantum locum in quo feruntur sententiae, aut in quo damnati cruciantur horreat, sed ad occursum apparitoris pavore tremat et sibi nullum ex illis unquam fieri obvium cupiat. Eadem est omnium improborum bominum ratio, qui non solum incurrentem in oculos Dei maiestatem metuunt: sed ad quodvis signum gratiae Dei et spiritus ipsius obstupescunt et expaveseunt : cuius rei exemplum in Saule conspicuum est. Inde fit conspicuum profanos homines adversus Deum contendentes, nomenque ipsius pedibus conculcantes, eiusdemque virtutem, quantum in ipsis est abolentes Deum non nisi coactos metuere. Atqui Deus meritas poenas tandem illis rependet, et quam meriti sunt mercedem persolvet. Nam non solum ipse plenus maiestate tremendus ipsis apparebit, et in factis admirandus : sed efficiet ut eos ipsos qui nullius momenti videntur reformident, et abiectissimi quique coram hominibus, metuantur tamen ab its qui antea iugum omne videbantur excussuri. Sane Saul, si potuisset, aperte Deo reluctatus esset, et bellum etiam indixisset: et tanquam fera bellua Dei maiestatem contumeliose petiisset. Yerumtamen nihil tcntare aperte audet, sod tanquam catenis constrictus pectore virus concoquit. Non itaque recto quodam affectu Deum timet, sed metu quodani retinetur, et Davidem velit nolit metuere cogitur. At quaeso quis erat David? Vilis opilio a septis ovium in aulam Saulis adductus ut laborantem citliara recrearet, cuius dcinde armiger factus est. Ruare ergo Saul Davidem metuit? Nempe is Doi maiestatem quandam prae so ferebat. Hine observemus improbos quidem homines libenter si possent Dei memoriam abolituros, cuius gloriam

miris modis contemnunt et pro viribus lacerant: sod interea Deum tanto se ills terribiliorem praebere, ut ipsorum arrogantiam et contumaciam rideat: metumque illis eorum iniicere, qui nullius sunt coram bominibus momenti, et qui nocere nullo modo ipsis possunt. Hoc sane non est admirandum, quandoquidem scriptura dicit: Improbos nullo subsequente metuituros, et Dei contemptores sonitu folii volantis terrendos: et vel umbram pavorem ipsis allaturam. Nam quum summo illi imperio subiici bomines nequeunt, suam imbecillitatem prodant oportet, et arrogantiam illorum Deus rideat, ut in omnibus factis confusione suffundantur, incertique ac dubii perpetuo fluctuent. Quamobrem Deum timere discamus sincero animo, et pura mente colere. Metus enim ille verum bonorem maiestatis ipsius in nobis efficiet, et bonitatis ipsius effectum sentiemus, qua freti quidquid contrarium nobis fuerit facile contemnemas: et ubicunque operum ipsius vestigia quaedam apparebunt, ex its occasionem laetitiae capiemus. Scimus enim illa nobis fore salutaria, quandoquidem Deus pater noster est, et quidquid ab illo proficiscitur, in nostrum eommodum et utilitatem cedit. Sane improbi quum de divina potentia mentionem aliquam audiunt, sibique manu ipsius pereundum sentiunt, dentibus infrendere solent, neque unquam eo adduci possunt ut agnoscentes peccata veniam deprecentur. Contra quum fideles diabolorum conatus animadvertuDt, quibus oxitium ipsis minantur, et iam ipsorum laqueis constringi videntur, ardentioribus votis ad Deum confugiunt, et maiore cum fiducia in ipsius bonitate spem collocant. Nam, aiunt, Domine si to pro nobis, quis nocere poterit? Enim vero quum Deus sit omnipotens, quare bostium minas metueremus, et dubitaremus de victoria, quasi de nobis triumphare possent? Ruandoquidem enim corporum et animarum nostrarum Deus est eustos, certum est illum virtutem suam incomprehensibilem exserturum, quotiescunque nos tueri et protegere adversus illorum conatus volet. Ita fit igitur ut fideles praesentiae Doi signa nunquam metuant: sed ipsum potius requirant, freti cognitione illa se in Dei filiorum numerum fuisse receptos: et quidem quoniam ad ipsum non nostris viribus et iustitia fulti venimus, sed cum omni modestia et bumilitate sic abiecti, ut peccata nostra et imperfectiones cognoscentes, nos nobis ipsis displiceamus, et in ipso solo summum nostrum bonum quaeramus; siquidem natura sumus omnibus rebus vacui.

Et haetenus dictum esto de verbis illis: Saulem a facie Davidis timuisse, quoniam Deus erat cum illo: sequentia etiam expendamus: Et a Saule recesserat. Ex quibus -apparet quod ante attigimus, et observatione dignum est, Deum non dare nobis