Prev TOC Next
[See page image]

Page 253-254

 

253 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVIII. 251

mereedis rationem habuisset, occasio videbatur illi oblata offensionis: siquidem alii Saulis satellites maioribus praemiis ornabantur, et in autoritate maiore erant. Atque ille quidem, antequam se ad singulare certamen cum gigante offerret, audiverat regem nobilitaturum, et divitiis multis ditaturum eum qui gigantem illum prostrasset: quin et filiam in matrimonium ipsi daturum : et domum ipsius omnibus tributis et vectigalibus liberam facturum: verum tamen apparet Davidem non fuisse rebus istis adductum, neque persuasum ut tam impari eertamine cum Goliatho congrederetur, sed sola Dei gloria et studio salutis populi fuisse impulsum. Hie observandum, Deum quidem permittere ut sui etiam in mundo pro suis benefaetis praemiis afficiantur, hominum infirmitati aliquid condonantem : verum tamen non esse in istis haerendum, neque appetendam ab hominibus mercedem instar mercenariorum: sed Deo inserviendum fideliter, prout quemque ad hoc vel illud opus vocat. Quare Davidem tanquam exemplar imitandum nobis proponamus, si officio nostro fungi cupimus. Praeterea _ observandum eos qui summam suam felicitatem in his rebus terrenis constituunt, et mercedem benefactorum ab hominibus sperant saepe opinione falli et spe sua eacidere. Quod ipsius Davidis eaemplo manifestum est. Magno enim illi constabit Saulis servum et armigerum fuisse. Sed quoniam ad ea non appulit animum, idcirco quae a Saule passus est bene ipsi eesserunt: Dec ipsius conatantiam et patientiam egercente, et in adversis illum consolante ne deficeret. Quamobrem fideliter ad finem usque perseveravit, nobisque se ipsum exemplum utile proposuit, ut in Dei timore sincere et sine fuco ambulemus, et in ipsius obsequentia perseveremus, ut quidquid fecerimus ad Dei gloriam et proaimorum utilitatem referatur, licet ingratus mundus pro benefactis iniquitatem et malitiam rependat.

HOMILIA. LXVI.

CAP. gVIII.

1. Et factum est, quum complesset loqui ad Saul, anima lonathae conglutinata est animae David, et dilexit cum lonathas quasi animam suam. 2. Tulitque cum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui. 3. Inierunt autem David et Ionathas foedus: diligebat enim cum quasi animam suam. 4. Nam exspoliavit se Ionathas tunica qua erat indutus, et dedit eam David: et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et areum suum, et usque ad baltheum. 5. Egrediebatur quoque David ad omnia quaecunque misisset cum Saul, et prudenter se

agebat: posuitque cum Saaul super viros belli, et accepttus Brat in oculis universi populi, maximeque in conspectu famulorum Saul. 6. Porro quum rcverteretur percusso Philistaeo David, egressae- sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes, chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis laetitiae, et in sistris. 7. Et praecinebant mulieres ludentes atque dicentes: Percussit Saul mille, et David decem millia.. 8. Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste : dixitque : Dederunt David decem millia, et mihi mille dederunt : quid ei superest, nisi solum regnum ? 9. Non rectis ergo oculis Saul adspiciebat David a die illa et deinceps.

Narratio sequitur familiaritatis et necessitudinis quae intercessit Ionathano Saulis filio cum Davide: et vicissim odii quo Saul in Davidem egarsit. Dei sane providentia factum ut David hoc solatium baberet persequente ipsum rege Saule: nempe ut. eum Ionathas in omnibus iuvaret, et illius innocentiam tueretur: etsi nibilominus Saulis furor et crudelitas longe superior fuit. Primum ergo dicitur anima Ionathani veluti conglutinata animae Davidis, quibus verbis areta et inseparabilis amicitia inter. utrumque describitur. Et quo magis eaprimatur amor Ionathani, se eguisse dicitur, Davidemque sua tunica induisse, et arcum, gladium et baltheum suum illi dedisse. Hie autem in primis observandum,., non inscium Ionathanum faisse Davidem designatum regis olim suceessorem, quod ipsemet Davidi declarat: neque tamen illud impedivisse quominus. Davidem amaret. Unde colligimus bane amicitiam non fuisse quaesitam spe aliqua utilitatis quam a.. Davide easpectaret, quandoquidem ultro dignitatem. regiam illi cedit. Atqui notum est quanta sit natura. dominandi cupiditas: et nota inter ethnicos pro-, verbia: Ius et aequitatem propter regnum violari: Fratrem fratri non parcere. Videmus igitur Ionathani amicitiam non fuisse carnalem, sed virtute et Dei timore conciliatam : ae proinde longe aliam ab hominum amicitiis, quae sane nisi Deus its praesit, nihil aliud sunt quam sui ipsius dilectio. Nam etsi amicus in gratiam amici multa velit efficere, tamen si ad ipsas radices et originem amicitia illa eaploretur, mera simulatio invenietur, quod se suamque utilitatem quaerat, quemadmodum ait ille: Vulgus amicitias utilitate probat. Omitto amores caecos et. detestandos: sed de its tantum amicitiis loquor quae inter homines honeste inter se viventes vigent: quarum principium Deum inquam esse oportere, et ad ipsum tanquam verum finem referri. Sed natura est adeo corrupta ut se ipsum quisque amet et quaerat. Nemo non expetit alteri praeferri: et iam inde a matris utero infantes se ipsos amare et aliis praeferri velle videmus. Et ubi primum possunt discernere quantitates rerum, in suum commodum.