Prev TOC Next
[See page image]

Page 255-256

 

255 HOJZILIA LXVI. 256

esse propensos, et indignari nisi ad libitum ipsis omnia gratificeris: qui morbus cum aetate magis invalescit. Nam ambitio et honorum cupiditas contemptum aliorum parit, et aliorum incommodo et detrimento sibi ad honores viam struit. Denique quaecunquo amicitiae alto quam Deo ut fundamento nituntur, et quae ad ipsum ut finem ultimum non referuntur, simulatae sunt et fucatae. Neque enim illarum principium, ut dixi, bonum est neque rectum: deinde amici se amari ab amicis non credunt, nisi ad malum ipsis suam operam navent, et sua flagitia tegant: ac proinde tales amicitiae in Deum ipsum et in ins et aequitatem peccant: et nihil nisi vanitas sunt, quod homines sint sui ipsorum amantes. Quanquam alioquin amicitia est singulare inter homines bonum, modo ad Dei cultum et gloriam referatur. Singulare inquam bonum quod neque reges neque principes sua conditione contenti esse possint nisi amentur, et habeant amicos quibuscum sua communicent familiariter. Ac sane vix ullum in mundo reperias sine amicitia, quem in hominum animis affectum ipse Deus insculpsit. Amicitiam autern hie voco illam animorum coniunctionem quae oritur ex morum similitudine, et affectionum ac voluntatum consensu, ut verus inter amicos amor appareat. Nam amicitia quae ab amore malo et detestando nascitur, ut vitia foveantur, Deo et naturae contraria est. Sed ubi virtutis amore conciliantur amicitiae, et Deus primas in amore partes retinet, illam ego laudabilem et honestam. amicitiam dico, et bonum inaestimabile. Nam si quis prosperis rebus utatur, eius laetitia multurn augebitur, si amieum habeat quicum familiariter sua communicet: et in adversis minuetur molestia si possit in alieuius sinum effundere. Quare quum sit manifestum amicitiam honestam hominibus a Deo datam esse summum bonum, tanto maiore studio debemus eam ad ipsius Dei gloriam referre. Nam quo pretiosiora sunt . Del dona, eo magis ipsi devincti sumus, et gloriam ipsius promovere iubeniur. Quum vero amicitiae vaoae et incertae sunt, neque ad Dei gloriam spectant, in Deum peccatur et sacrilegio maiestas ipsius violatur : quandoquidem non illi honor qui debetur exhibetur. Quare licet boneSte inter se homines vivant, et amicitiam colant, quoniam tamen illius fundamenturn non est Deus, vera diet non potest. Ionathani vero amicitia singularis hie coMmcndatur, quum dicitur: Davidem dilexisse tanquagn (rnimam seam, et aniMa lonathae congdutirata awincae Davidis. Nam istis verbis docemur Ionathanrrm non utilitatis suae gratia Davidem amavisse, ut fere solent bomines sui cornrnodi causa eolore amicitias: nam ant spe lucri ducuntur, ant honoris, ant bonae famae: quae est amicitiarum potius violatio, quandoquidem Del verbo non nituntur, sed privata utilitas et cornmodum quaeritur: ac

proinde maledictionem secum trahunt. Ionathas vero Davidem virtutis amore dilexit. Unde discimus ita colendas amicitias ne nos ipsos respexisse et utilitatem quaesivisse videamur, quod natura malum inhaeret nobis, amor nempe nostri, sed virtutes in its amemus quos Deus insignibus ornavit: et quemadmodum ab uno ducimus omnes originem, invicem tanquam unius corporis membra sincere et integre vivamus. Neque vero dico part omnes amore posse diligi, etsi omnes amandi sunt a minimo ad maximum, et quidem etiam bostes infensissimi et capitalissimi : sed tamen de speciali quadam erga familiares amicitia loquor: quae etsi non est illi generali qualitati contraria, qua neque tollitur neque minuitur, distincta tamen et separata est ab ilia. Quamobrem, si Dei filii sumus et ipsius spiritu regeniti, caritate omnes eomplectemur, et ipsos nostros, ut ante dixi, hostes capitalissimos: sed nihilominus arctiore quadam coniunetione et amicitia sociabimur its quorum mores nostris similes fuerint. Sed, ut praemonui, summopere cavendum ne nostri amore abripiamur, quo natura plerumque ducimur: et Deo in amicitiis primae partes tribuendae, si amicum ipsum habere volumus, et honestam amicitiam colere. Nam alioqui certum est nos in quaelibet vitia fore proelives, et multas malas affectiones amicitiae nomine tecturos. Neque vero loquor de impuris illis amicitiis quibus mutuo foventur crimina, sed de amicitiis civilibus inter honestos viros, quae tamen nisi Deo nitantur, non possunt nisi esse vanae et inanes.

Et hactenus de amicitia ilia Ionathani cum Davide: tam expendamus etiam divinum erga Davidem favorem et benevolentiam, qui amicum ipsi Ionathanum suscitavit, quo in rebus difficilibus iuvaretur et sublevaretur. Nam, ut dcinceps audituri sumus, David cum horrendis tentationibus luctatus est, adversus ipsum omnibus insurventibus, adeo quidem ut neque patrem neque matrem neque consanguineos fautores et adiutores habuerit, qua do re conqueritur Psalmo 27, adeo quidem ut tanquam putridum corporis membrum abiiceretnr, tam a summae dianitatis quam ab infimae conditionis viris tanquam reus laesae maiestatis haberetur qui tamen insons erat cot-am Dee, bonum illi testimonium ferente conscientia: Insontem audire nemo volebat: praeoccupat.us falso praeiudicio, regis hostem esse et perfidiosurn Pavidem. Quare opus habuit fido amico, qui in istis tentationibus eum solaretur, qui levior-es efficcret tentationes et afflictiones mutuo colloquio et favore. Ionathanum igitur ipsi Deus amicum susciravit. -::Quod vero sese exuit tunica, et ca Davirlem induit, eique etiam gladium Sunni dedit, arcum et baltheum, fuerunt amicitiae summae pignora, quae Deus non modo non improbavit, sed ad ipsius laudern memorari voluit. Quamobrem ex