Prev TOC Next
[See page image]

Page 249-250

 

249 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gVII. 250

Dei consilio factum ut eo portaretur. Nisi forte per anticipationem hoc dictum velimus, ut aliquo loco sit Goliathi eaput positum, unde sit deineeps Hierosolymam delatum. Sed quae de gladio dicuntur, inter se videntur non convenire, positum nempe in ipsius tabernaculo, quem deinceps videbimus in sanctuario repositum, prope sacra vestimenta quibus summus pontifex Deo victimas oblaturus solebat vestiri. De Goliathi capite virisimile est a Davide fuisse portatum, non tantum ut qui in patria remanserant ad bellUm non profecti confirmarentur: sed ut singuli ad Deo gratias agendas excitarentur de tanto accepto beneficio, tam turpe caput gigantis intuentes, qui quam immanis et eflerus fuerit vivus vel ex ipso capite amputato appareat, quod intuentibus horrorem adbuc incuteret. Tanto igitur magic populum ad gratias Deo agendas oportebat excitari, quo fuit eius beneficium illustrius, nullis humanis viribus promotum, sed sola ipsius virtute. De gladio vero quem hie posuisse in tabernaculo suo dicitur, et alibi in sauctuario, verisimile est Saulem adhibitis in consilium ducibus censuisse Deo else dicandum et consecrandum. Et fuit ille m.os antiquus, ut bostium insignia, vexilla, gladii et similia in templis suspenderentur et Deo consecrarentur, itaque testarentur victoriam a Dei gratia manasse, pro qua illi gratias agerent. Quam consuetudinem fateor superstitiosam fuisse, et plerumque maximam partem eorum qui trophaea istiusmodi erexerunt, de Deo non cogitasse. Sed tamen illos Deus hac ratione inexcusabiles reddidit. Nam quod erectis trophaeis sese magnifecerunt, Deus palam fecit ipsos quod Dei proprium est usurpasse: neque aliis testibus convinci illos oportuit. Denique istud semper fuit animis hominum insculptum, ut in templis trophaea suspenderent. Saulem vero alia mente fecisse possibile est: nam ut paulo post videbimus, ubi primum Davidis laudes audivit praedicari vehementer affectus est et aegre admodum tulit. Quare verisimile est indignatum Saulem si rusticus, si opilio retineret domi gladium viri fortis quem cecidisset, et gloriaretur se populo rebus afflictis magnam salutem attulisse: quamobrem non esse illi gladium istum relinquendum. Sed si ipse gladium accepisset, domi servandum, se ridendum omnibus exbibuisset, et de sua ipsius gloria plurimum detraxisset. Nam etiam audiebat Davidis laudes a mulieribus et virginibus palam deccantari, Davidem decem millia interfecisse, Saulem vero mille. Pudor igitur illum retinuit quominus arma Goliathi in domum suam inferret: sed specioso praetextu iussit in sanctuario reponi, ad divini nominis gloriam. Nae religionis in Saule quaedam apparet species: sed intus odio et invidia davidis urebatur: cuius si posset gloriam tantique facinoris memoriam, perpetua oblivione delere cuperet. Yerumtamen Deus

I nibilominus suum opus perfecit, Davidemque sic sua providentia fovit, ut licet adempto gladio non minus tamen in Dei tutela fuerit, et maior illi reservata sit oecasio illo utendi quam si domi suae retinuisset. Nam ut, deinceps videbimus, quum sine armis a Saulis conspectu fugisset, et ad sacerdotem venisset, quaerens num aliquem gladium haberet, oblatus est ipsi Goliathi quern interfecerat gladius. Paratus itaque et reservatus in eum usum fuisse videtur, quemadmodum sane non est dubium quin divina providentia haec omnia ita fiesta sint: ut David profugus, et in aliona regione peregrinus, et rebus omnibus destitutus, saltem ibi gladium quo se tueretur inveniret. Ex quo apparet improborum hominum consilia non ad eum finem ad quem dirigebantur, sed saepe prorsus contrarium pervenire, et contra ipsorum opinionem succedere. Exempli gra.tia: si Saul potuisset animo coniicere Goliathi gladium Davidi serviturum, et eum ex sanctuario capturum, domi illum ha.bere quam in sanctuario reponere maluisset. Sed Deus mature suis providet, et ea praesidia quibus egent in hac vita praeparat. Quare quum Saul Davidis memoriam tollere cupit, eo magic exaltatur a Domino, et ipsomet Saule quanquam inscio, ad id ipsum perficiendum utitur.

lam ad reliqua pergamus ubi dicitur Saul quaesivisse ex Abnero principe militiae, quis ille esset iuvenis, et unde genus duceret. Abnerum autem se prorsus ignorare respondisse. lam ante hunc nodum solvimus, quomodo fieri potuerit ut Saul Davidem non agnosceret, qui domesticus ipsius fuerat, et qui coram ipso citharam pulsare consueverat, quemque armigerum suum esse voluerat. Nam redierat quidem David in aedes paternas et ad ovium pascua: sed non impediebat illa absentia quominus agnosceretur. Sed illud magic in Abnero mirabile videtur. Nam si dicatur Saul a Domino sic excaecatus ut nullam hominum haberet notitiam, quid de Abnero iudicandum arbitramur, quem nihil tale passum esse certum est: ac proinde cui bene notum esse Davidem oportuit? Sed possumus ex hoc loco coniicere, illam ignorantiam magis ab arrogantia et eontemptu quam ab ulla alia re profectam. Ergo licet Saul et Abner Davidem possent agnoscere, tamen quia pauper et vilis abiectaeque conditionis erat, eontempserunt. Ex hoc itaque contemptu caecitas, ut eum quem millies viderant Sauli inservientem, cithara mali spiritus afflictionem levantem, quoniam parvi faciunt, et inglorium else volunt, non agnoscant. In quo possumus tanquam in speculo contemplari quod solet in mundo plerumque accidere: ut nimirum magnates et principes viri, opera minorum utantur: sod ne ipsis aliquid debere et devincti else videantur, statim eorum memoriam elabi sinant. Caeterum fieri etiam potest ut Deus Abnerum et Saulem sic excaecarit, ut quern nove-