Prev TOC Next
[See page image]

Page 241-242

 

241 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. gYII. 242 Caeterum ista longius etiam proferenda. Nam in primis quum Deus exeroituum Deus dicitur, eo docemur ipsum in mundo posse pacem aut bellum fovere : et quum bella moventur, ipsius iusto iudicio fieri, rebus creatis habenas permittentis ad bomines de peccatis puniondos. Quid dico permittentis? imo et commoventis, et . veluti tubae clangore ho mines cientis, quorum opera ad egercendam vin dictam suam utatur. Deus itaque iusto suo iudicio bella movet : ut homines alioquin obliviosos et re bus prosperis abutentes et ad vitia proclives co6r ceat, et excitet ad officium. Sin vero contra Deus pacem terris reddere volet, et hominibus otia fa cere, vel solo fiatu suo potentissimorum regum consilia et conatus inanes efficiet, quemadmodam pulchre proplieta docet Psalmo 46: Xon timeremus si turbaretur terra, et transferrentur montes in car maris: quoniam, ut sit paulo post: Deus faciens ut cessent bella ad extremitatem usque terrae, arcum perfringit, et truncat hastana, currus comburit igne. Quibus verbis prophets docet, homines, licet omnes vires collegerint, et omnibus rebus instructi sint, ut nihil deesse ipsis videatur, nee arena, nee equi, nee milites animosi, neque cataphracti milites, neque denique ullae munitiones bellicae, tamen, Deo faciente, momento debellandos et consumendos: eumque bellorum exitum fore, ut quibuscunque ipsi placuerit victoriam largiatur. David itaque dicens, bellum esse Domini, generali voce utitur, qua Deum docet dominari bellis, et nullis iudigere praesidiis humanis: sed ex voluntatis arbitrio pacem facere et tranquillitatem terris dare, et hostes saevissimos frangere et debellare. Ac proinde licet homines sint munitissimi, et omnibus rebus ad bellum ne cessariis instructissimi, nihil tamen ipsis, quodcun que illud fuerit profuturum, nisi Deus ipse sit auxiliator: quo adiuvante nullas ipsis hominum vires, quantae quantae sint, quidquam posse nocere. Hine igitur discamus in primis Deum precari, ut pacem nobis concedat et otia faciat, sedatis omni bus belli tumultibus, quandoquidem omnia sibi habet subiecta: deinde ad ipsum unicum confugere in rebus angustis, siquidem auxilium suum nobis nunquam defuturum eat pollicitus: et si quando bella permittat eommoveri, si ipso freti ad ipsius promissiones confugerimus, ne dubitemus quin re ipsa nos faciat egperiri quod per prophetam eat pollicitus, fore ut arcus conterat, et confringat ar ena, et scuta comburat igni : quin etiam ipsa regum corda inflectat et terreat, quum nobis nocere mo lientur: nostrique misereatur, et paterna benevo lentia complectatur, et vires etiam ad hostium vim propulsandam suppeditet: denique fore ut si ad mortis limen venerimus, et de nobis sit conclama tum quasi iam desperatis rebus, tam miraculose liberet, ut re ipsa tandem experiamur veram illam Calvini opera. Vol. XXX.

ease scripturae saerae vocem, et non inanem titulum, quum Deus eaercituum nominatur, et non temere a Davide prolatam istam ease sententiam, bellum esse Domini. Quare no dubitemus quin Deus auxilium ferat nobis opportuno tempore, non tantum adversus Goliathum quempiam, sed etiam aperemus eum quidquid nobis adversabitur debellaturum et destructurum, etsi potentia invicta videatur. Quemadmodum hie videmus Philistaeos numerosissimum exercitum habuisse, et omnibus ad bellum necessariis instructissimos fuisse: quin etiam saepe de populo iudaico victoriam antea reportasse, et tamen momento factos debiliores, et caesos fugatosque, ac magna internecione deletos fuisse. David ergo sententiam illam protulit, non tantum ad praesens bellum, sed etiam ad universam omnium saeculorum ecclesiam pertinentem. Sic solet Deus eos qui iam morti erant destinati, et quos undique pavor circumdabat, liberare, et tempestates omnes adversus suos coortas sedare et dissipare: quo fiat eius potentia et virtus nobis conspectior, qua freti non dubitemus quin omnes adversum nos iDsurgentes hostes compesoat, eorumque consilia et conatus frangat. Ac lieet illi solo adspectu nos antes propter infinitam multitudinem et vires terrerent, et ipsis resistendi nullae vires ease nobis viderentur, ne tamen animum despondeamus, neque pavore deficiamus: sed potius novas in Domino vires accipiamus: certo persuasi Deum nobis adfuturum, et in angustiis opportuno tempore auxilium daturum, et non solum quae ad hanc vitam spectant, sed etiam quae ad aeternam salutem, praestiturum: hostium denique vires fracturum, et victoriam de ipsis daturum. Ac proinde licet ipse diabolus adversum nos caput cum suis satellitibus efferat, fore tamen ut eum Deus conterat, et in ipsam inferorum abyssum detrudat. Fractis vero nostrorum hostium viribus, meminerimus deberi a nobis gratiarum actionem Deo, quod ad nos conservandos hostium capita fregerit, et magna internecione deleverit. Contra vero nisi Deo eghibeamus illum honorem, ut fiduciam in illo nostrae salutis eius freti promissionibus collocemus, profecto nihil repetitae proces nos iuverint, quandoquidem externo potius ritu quam animo sincero illum invocaverimus: ubi enim eat diffidentia, ibi non eat sincerus cultus, et potius Deus irritatur quam advocatur. Unde igitur plorumque accidit, ut non solum omnibus humanis praesidiis destituamur, sed etiam Deum ipsum pro auxiliatore adversarium habeamus, et nos in hostium manus tradat, nisi quod diffidentia nos dubios et animi fluctuantes facit, et pro veris precibus inanes tantum demurmurationes profert, quibus divinae bonitatis contemptores deprehendamur? Vera autem fides eam in nobis audaciam generat verbo Dei in nobis genitam, quae 16