Prev TOC Next
[See page image]

Page 237-238

 

237 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. X,`% II. 238

docet verbo suo, et quidem recto et puro corde et animo. Caveamus autem no illa cognitio simulata vel coacta sit, quam deinceps malitia et ingratitudo ex animis deleat et exstinguat: red demur omnem potius operam, ut vere Dei virtutem apprehendamus quam Deus suis patefacit, ut in ea conquiescamus, et de ipsius auzilio persuasi simus. Nihilominus Israelitae, licet satis docerentur lege Dei et peculiari testimonio tantam esso Del virtutem quae suis liberandis et ex periculis eruendis sufficeret, non tamen in illa vera fide conquieverunt, red dubii et vacillantes fuerunt. Quamobrem David verbis istis oblique diffidentiam et incredulitatem ipsorum arguit, quod nimirum non attenderent ad divinas promissiones quae lege Dei continebantur, et non illis ut par erat fiderent. Nam si Israelitae bene cognovissent Deo salutem sui populi curae esse et liberationis bonorem et gloriam soli sibi velle reservari : non usus his vocibus esset David, ut omnis haec multitudo et ecclesia cognoscat Deum. Itaque istis verbis ostendit populum fuisse metu attonitum et perculsum, et infra spem metumque collocatum. Quid vero ipsorum animos percellebat? Nempe gigas ille miles cataphractus perterrebat, cui resistendo se impares arbitrabantur, nemine singulari certamine eongredi cum ipso audente. Dec igitur debitum honorem illos non tribuisse hinc apparet, red in externis praesidiis fiduciam collocasse: ac proinde merito David dieit oportere illos discere, Deum suos servare non ordinariis modis red prorsus extraordinariis: et hanc scientiam ex vera Dei cognitione nasci. Certa vero scientia et cognitio virtutis et bonitatis divinae manat ab ipsius verbo. Neque enim haec inferiora veram nobis de Deo cognitionem adferunt: red ad illorum intuitum potius oculi nostri caligant et sensus hebescunt. Et miracula potius ad indignationem movent, quam ad veram Dei cognitionem deducunt, nisi Dei verbo regamur et illustremur. Quamobrem Deus verbo suo, quod in lege, prophetis et evangelio continetur, nor docet. Qluoniam autem nonnunquam scientia illa in nobis est debilis et quodammodo vacillat, ac proni sumus ad contumaciam, et rebellionem ac diffidentiam: idcirco etiam opus habemus confirmatione, ut quibusdam externis testimonies Deus re ipsa ratum faciat., se non frustra loquutum esse in verbo suo, in quo maiestas ipsius splendet. Sane utilis nobis est baec doctrina, quam istis verbis Davidis, ut haec universa ecclesia noverit, Deum non servare in gladio, neque in hasta, contineri diximus.

Caeterum observandum Davidem quum Goliathum compellaret, ac diceret, ut haec muttitudo sciat quod est Deus in Israele, illis verbis incredulorum vanas superstitiones et idololatrias arguisse, et nominatim blasphemam illam gigantis maledictionem

in this suis reprehendisse. Nam ille Goliath Davidi in this suis maledicens, sperabat so tanquam fulmine illum percussisse : set hominis iram blasphemam David eludit, quum ait: Deum esse in Israede : u t indicet incredulos ethnicos adorare sua somnia et inanes imaginationes: red verum Deum esse, et coli et adorari in Israelo. Populum vero israeliticum, attonitum et metu pereulsum consolatur, confisus Deum re ipsa patefacturum se satis potentem ad suos a periculis eruendos et servandos, et licet omnibus humanis praesidiis destitutos, satis in Deo habere praesidii. Sane temporum nostrorum eaperientia nobis idem compertum facit: quamobrem tot testimoniis oportet nor magis magisque eonfirmari: ut si Dei verbo non acquiescimus, sicut debemus, saltem quum eaperientia Deum nostri misertum esse sentimus, et promissiones suas implevisse, veritatis ipsius maiorem notitiam habeamus, et in ipso uno spew omnem nostram collocare discamus. Discipulos Christi saltem imitemur, qui de Christi resurrectione dubitantes dicuntur viso sepulcro vacuo Deo credidisse. Neque vero quaecunque antea Christus Dominus noster praedixerat vana et ludicra ducebant, quibus fidem adhibuerant: red tamen adhuc incerti et dubii fiuctuabant. Deinde ubi perfeetum vident quod ipse Dei filius ore suo pronunciaverat, credunt et ipsa experientia edocti cognoscunt. Nos eorum igitur eaemplo discamus, si fuimus increduli, et non cam Dei voluntati et verbo fidem et autoritatem dedimus quam debuimus, tamen credere tot testimoniis quae Dei filius Dominus noster Iesus Christus nobis exhibet: et ne ingrati simus in accipienda gratia quam nobis offert: caveamusque ne ipsius promissiones in dubium vocemus : red certo persuasi simus Deum non frustra loquutum, neque inanibus nor paseere pollicitationibus : red potius ipsum omnem malitiam nostram sua fidelitate superaturum, nosque si in ipso spem nostrum posuerimus in suorum numerum recepturum, quandoquiden pollicitus est. Yerum enimvero in speciem videri posset ista sententia frigida, Deum non servare in lancea, neque scuto

red tantam tamen tamque arduam scientiam complectitur, ut non sine summa difficultate in mentem humanam cadat. Et, ut heri diximus, non abs re sacra scriptura dicit, Deum non delectari in equis neque in curribus: red in its qui ipsum timent, et in ipsius misericordia fiduciam collocant. bIinime quidem quasi equos, et reliquum apparatum, qui ab ipso est, reiiciat et abominetur. Quare enim equi, arms et alia istiusmodi praesidia Deo displicerent, quorum ipse ex mera gratia dedit usum hominibus? Quis Deo displicere dixerit suas creaturas, quarum usum hominibus concessit? Quare quum dicitur Deus illis non delectari, inde fit, quod homines tantum illis tribuant ut de Dei gloria de-