Prev TOC Next
[See page image]

Page 231-232

 

231 HOMILIA LXIP. 232 benefacta revocemus, et pro its debitas ipsi gratias agamus : quo in dies spes nostra augescat et roboretur, adeo ut invicti perstemus, et adversus omnes tentationes imperterriti maneamus et fortiter resistamus. lam Yore agite etc. HOMILIA LXIY.

46. hlodie dabit to Dominus in mane mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavers castrorum Philistaeorum hodie volatilibus coela et bestiis terrae: ut sciat omnis terra quia est Deus in Israel. 47. Et noverit universa ecclesia haec, quia non in gladio, nee in hasta salvat Dominus. Ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.

Hesterna concio.ne vidimus, qua mente, et quo aensu David Goliathum illum gigantem compellans dieeret, se non progredi adversus ipsum cum armis: non quod simpliciter armis uti vetaretur, quibus illum deinceps usum apparet, gladio puta et elypeo ac similibus: quod ipsi licuit: led quod its Deus miraeulose vellet opus suum per Davidem implere. Nam quum Dee placet nos praesidiis humanis destitui, sufficere debet ipsius promissio, fore ut stet a nostris partibus. Qluibus enim aliis subsidiis opus habemus, modo ad nostram salutem virtutem et potentiam suam exserat? Et praeterea; licet omnibus necessariis praesidiis instructi, tamen in caducis et terrenis illis rebus spem nostram collocare prohibemur: led contra Deum .adiutorem advocare et precibus sollicitare iubemur, non dubitantes quin si voluerit, ipsorurn hostium arma nobis in manus tradat : ut nostrae salutis laus et gloria soli illi tribuatur: quod si rebus a se creatis utatur, non ideo tamers virtus ipsius imminuatur: et si sine humanis praesidiis rem perficiat, eius virtus et potentia sit adhuc longe clarior et perspectior. Non immerito igitur giganti illi Philistaeo David obiicit, quod auras gladio et hasta adversum se progrediatur, quasi diceret: Tu solis istis corruptibilibus armis fretus me provocas ad certamen, ego vero longe melioribus armis niaus, Dei nimirum potentia, provocantem oppugno. Hine discamus, inimicos suis viribus fretos iram Del adversum se provocare, quod debito i.psum bonore spolient: cuius contemptus Deus est ultor futurus, eaque ratione victoriam de ipsis nobis datum iri. Sane optandum inimicos nostros of improbos homines Dei contemptores eo arrogantiae venire, et excaecari ambitione: quod its Deum ipsum provocent, qui nimium fortis ipsis adversarius sit futurus: et its nobis animus fiat, illis

interim Deum et homines adversum se provocantibus, sibique victoriam promittontibus et triumphos apparantibus, qui tamers ruinae et exitio certissimo magis ac magis propinquant. In primis autem observandum hie nominatim fieri mentionem nominis Dei, ut significetur ipsa Dei virtus, quem si auxiliatorem et servatorem experixi volumus, invocare qualem se nobis patefecit in nostril difficultatibus debemus. Nequo enim vex ills nomen simpliciter pro vocabulo illo accipienda est : led pro virtute quae hoc nomine designatur. Sacra vero scriptura solet its loqui, ut ,Deum indicet a nobis invocandum ea fiducia qua cultum ipsi debitum offeramus, et qualem se nobis patefecit agnoscamus. Sic Psalmo 50 Deus iubet se invocari. Invoca me, inquit, tempore angustiae: et to exaudiam ut honore me afficias. Licet igitur invicta Dei virtus semper parata sit ad auxilium nobis in angustis rebus ferendum, non tamen ad illam confugere possumus, nisi prius cam cognoscamus, neque efectum sentire, et utilitatem ex ea referre, nisi ut nostri misereatur precemur. Porro David didicerat, ut ante docuimus, in uno Dee conquiescendum, et ad ipsum solum ut tutissimum asylum confugiendum, ex legis doctrina, et precibus et orationibus crebris in ea se exercuerat. Nos itaque Davidis exemplum imitati, quum apud incredulos gloriabimur, hoc nomine cum ipso gloriari discamns, nos nempe Deum non simulate neque externo tantum ritu, sod sincere et in vera fiducia invocare, quandoquidem ab ipso vita nostra et salus dependet, et nos nibil a nobis ipsis possumus : et ipsius freti promissionibus sperare fore ut nunquam nos ipsum quaerentes deserat, led praesens auxilium in rebus angustis ferat.

Sequitur: Hodie dabit teDominus in mane mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavers castrorum Philistaeorum hodie volatilibus coeli et bestiis terrae. Idem et Goliathus Davidi minatus fuerat, nisi quod hie David minatur etiam castris Philistaeorum ultimum exitium : Dee dante ipsi ut victoriam referret, non tantum de uno gigante, led de illo numeroso ezercitu qui adversus Dei populum tam superbe et contumeliose insurrexerat. Porro baec loquendi phrasis: Dare cadavers caesorum volatilibus coeli et bestiis terrae, frequenter occurrit in sacris, qua mortis ignominiosae species significatur. Minatur itaque David Goliatho non tantum necem, led etiam post mortem dedecus et ignominiam, fore nimirum ut cadaver ipsius insepultum iaceat, et bestiis terrae et avibus fiat pastus et esca: et eandem fore etiam reliquorum Philistaeorum conditionem. Goliathus etiam idem Davidi satis crudeliter et superbe minatus fuerat: hunc itaque morem militarem etiam David quidem imitatus est : solent enim milites sic suis hostibus insultare, ut non tantum necem minentur, led etiam