Prev TOC Next
[See page image]

Page 229-230

 

229 IN I. LIB. SAMUEL. CAP. XPII. 230

eandem rex factus et hostibus metuendus retinuit, neque rebus secundis et prosperis elatus est, et temporalibus bonis inebriatus, neque superbia inflatus quum reg tam numerosi populi factus est: neque etiam in rebus angustis et quasi deploratis unquam animum despondit, neque praesidiis humanis et auxilio destitutus animo fractus est. Quid ita Yore, et unde ipsi tantum animi robur? Nempe Dei solum nomen art satin validum esse ad omnes omnium hostium currus et equos, et quoscunque bellicos apparatus evertendos et frangendos. Quamobrem quum eon a quibus invadimur sibi de nobis victoriam polliceri, videbimus et de se tantum sentire ut neque humanas neque divinas ullas vires metuant, et omnibus humanis praesidiis munitissimi et instructissimi videbuntur, denique nihil ad ezplendam ipsor um rabiom deesse, Dei nomen tanquam tutissimum scutum istis omnibus larvis opponamus: quandoquidem a nobis invocatus nunquam deerit, et confugientibus ad ipsum praesens auzilium adferet, siquidem satis virium ad sues tutandos et ad hostes frangendos et deturbandos habet. Nam quales quantique sunt coram Dee mortales, quos vel solo flatu potest dissipare, et omnia ipsorum consilia et machiuamenta evertere? Sane si coelum et terra, et omnia elementa cum ipsis adversum non conspirarent, et ad illorum aspectum omnia terrore concuterentur, tamen Dee vel solo verbo iubente, necesse est omnem altitudinem deprimi et in auras evanescere. Hoc sane David auxilium divinum sonsit, exprobrans giganti gladium et lanceam, qua Davidem se confossurum gloriabatur, sod vana gloriatione. Equidem agnosco Deum etiam quoties ita videbitur fideles servos sues viribus humanis adiuturum, bellicosos viros et audaces et fortes suis sufficientem, qui _ et armis et equis aliisque ad bellum rebus necessariis instructissimi, vitam etiam profundere pro defensione ecclesiae non vereantur

istis, inquam, modis saepe Deum sues tutari et defendere certum est. Yerum quando non solo ipsius nomine contentos esse voluerit, et suarum promissionum sola fiducia, reliquis omnibus praesidiis humanis defieientibus, et mundo adversum non insurgente, et conspirantibus improbis, ut quocunque vertamus oculos omnia praesentem mortem minentur, et undique non cingant ferae a quibus ram ram laniandi simus, sciamus non temere id eontingere, sod a Dee sic fieri ut ad ipsum assurgere discamus, eique soli nostrae salutis laudem omnem ascribere: et ut mundus agnoscat non esse Dee cares et pretiosos: ideoque maiorem ipsum invocandi et bonitat.em ac misericordiam eius praedicandi materiam habeamus. Nam si alicunde ab hominibus spec aliqua salutis affulserit, repente sic perstringitur mentis acres, ut Dei obliviscamur. Hine in ipso invocando negligentiores fimus, et ipsius nominis contemptores.

Contra vero si viribus inferiores fuerimus, repente animum abiicimus, et rebus desperatis ad Deum confugimus, of singulis horis preeibus et votis sollicitamus. Quamobrem discamus rebus secundis non efferri, neque calcitrare adversus cum a quo vita nostra pendet: sod tam adversis quam prosperis rebus, tam quietis quam perturbatis, solo Dei nomine gloriari, in illo solo conquiescere, fidueiamque omnem collocare. Quapropter etiam ne arbitremur quod hie factum legimus semel tantum accidisse, singularemque hanc historiam narrari, sod certum in ea documentum toti ecclesiae omnibus saeculis dari fiduciae in Deo collocandae, confirmatum perpetuis Dei promissionibus, quae non ad solos Iudaeos, sod ad universalem ecclesiam pertinent, de illa in rebus adversis tutanda et conservanda. Nam visio illa Zachariae prophetae, qua Deus se suam ecelesiam instauraturum pollicitus est toti ecclesiae convenit, of in finem usque mundi est duratura. Fait autem illa de candelabro quod eras in medio sanetuarii, quod art esse summum eeclesiae gaudium et consolationem. Rued admirans propheta, et interrogans, quidnam istud indicaret, responsum accepit: Non hominum virtute et potentia Dei ecclesiam defendi et foveri, sod unius Dei: Nulla ibi mentio Davidis, nulla Goliathi, nulla populi isra6litici, nulla denique ullius admirandi ab hominibus admissi facinoris: sod se Deus ecclesiae suae protectorem fore dicit usque in finem saeculorum post adventum Domini nostri Iesu Christi, neque ullis armis, aut humanis praesidiis ad efficiendam ecclesiae salutem opus fore: sod Dei unius virtute et potentia perficiendam. Quamobrem haec doctrina est nostris mentibus diligenter imprimenda, retinenda et meditanda: quam etiam possimus, quum necessitas postularit, ad usum referre, ut si nimirum in ecelesiae difficultatibus Deus humana quaedam praesidia concesserit, ne its sic affieiamur et fidamus ut Dei non oblivio capiat: sod contra quum rebus omnibus destituemur, nominis ipsius meminerimus, et hoc solo froti sciamus non omnium nostrorum hostium vires et conatus facile despecturos: ac si dira quaeque adversum non machinentur, et in periculum mortis veniamus, nihilominus Dei promissionibus contenti simus, nempe Deum ecclesiam suam usque ad mundi finem adversus quoslibet hostium insultus tutaturum et defensurum : si modo in ipso solo conquiescamus, nihilque nobis . ipsis tribuamust quandoquidem solus ille potent in se sperantes iuvare, et a mortis faueibus eripere. Sed in solo Doe sperandum est, et in ipsius timore perseverandum, et nunquam a cultu ipsius verbo praescripto recedendum, qui summo contra studio et reverentia retinendus est. Nam si factum istud erit a nobis, tune brachium suum ad non tutandos exseret : mode etiam in memoriam priora ipsius erga non et alio$ 15'*